Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Articulus I: Utrum virtus humana sit habitus
In articulo primo quaestionis quinquagesimaequintae, dubium occurrit ex Scoto, in I Sent., dist. XVII, qu. III. Ipse enim, putans virtutem moralem, ut sic, non dicere differentiam per se distinctivam habitus, sed addere super naturam habitus respectum conformitatis seu coexistentiae ad rectum dictamen; tenet quod idem numero habitus, immutatus in se, de non virtute fit virtus; imo, genitus cum ratione erronea, postea fit virtus. Nec hoc aliter probat, nisi quia habitus abstinentiae genitus ex actibus abstinentiae elicitis sine prudentia, aut cum erronea ratione, postmodum, adveniente recta ratione, nulla facta mutatione circa illam qualitatem in se quae est habitus abstinentiae, de non virtute fit virtus. — Et posset hoc confirmari: quia non esset opus generari in illo alium habitum, ut esset abstinens.
II. Haec autem positio repugnat et doctrinae Auctoris, et veritati. Auctori quidem, quia aperte in hac quaestione, quam de essentia virtutis vocat, dividendo tractatum hunc; postquam tractavit de habitu, ponit virtutem ut sic esse habitum, ut in hoc patet articulo. Et in ultimo articulo expresse dicit quod habitus est genus propinquum virtutis. Quorum nihil esset verum, si virtus moralis, ut sic, adveniret huic habitui immutato, ut patet.
Veritati autem, quia habitus ille qui est virtus moralis, habituat appetitum ad sequelam rationis, ex sua essentia. Ad cuius evidentiam veritatis, duae sunt advertendae distinctiones. Prima est de ratione recta. Est enim duplex. Quaedam respectu proprii finis ipsius virtutis moralis, qui est bonum rationis in tali materia, quod est medium in tali materia determinatum ratione: sicut medium in cibo et potu est finis abstinentiae proprius. Quaedam vero respectu finis extrinseci: prout vita aeterna est finis ad quem fides formata ordinat abstinentiam. In proposito non est sermo de ratione recta secundo modo: quia ipse Scotus expresse loquitur de prudentia seu actu eius, quae est recta ratio medii virtutis moralis, ut patet in II Ethic.1 ex definitione virtutis; constat autem quod attingere medium est finis proprius moralis virtutis.
Secunda est de effectu formali ipsius habitus qui vocatur virtus moralis: dupliciter enim intelligitur. Primo, ut ex sua essentia habitus ille reddat appetitum habituatum ad actum et non plus: verbi gratia, abstinentia ad abstinendum. Secundo, ut reddat appetitum habituatum ad actum cum omnibus eius conditionibus suae latitudinis: scilicet ad abstinendum quando, ubi, sicut, propter quid, etc., oportet. Existimare habitus huiusmodi naturam esse primo modo, fuit causa illius Scoticae phantasiae: definire autem huiusmodi habitus naturam secundo modo, est ratio veritatis. Nisi enim appetitus, ex natura habitus temperantiae, habituatus esset, et iam per modum naturae determinatus, ad abstinendum propter bonum rationis, quando, ubi, sicut, quantum ratio exposcit; iam appetitus non esset ex tali habitu factus quasi naturaliter obsequens rationi. Et sequeretur quod habens habitum temperantiae, habet appetitum pugnantem contra rationem secundum circumstantiam et finem proprium: quod est contra Philosophum et veritatem, VII Ethic.2 Et sequeretur quod omnes virtutes morales essent scientiae, iuxta opinionem Stoicorum3. Et breviter, hoc destruit moralem bonitatem.
Et potes ratiocinari contra hanc phantasiam sic. Habitus ille, puta abstinentiae, qui, apud te, generatus est ex actibus elicitis secundum rationem erroneam oppositam prudentiae, et postmodum fit virtus moralis immutatus in se; aut inclinat ex se ad actus similes prioribus, aut dissimiles. Non dissimiles, ut patet. Ergo ad similes. Sed similes sunt vitiosi: quia erronea ratio non excusat. Ergo. — Praeterea, actus ille ad quem inclinat talis habitus, aut est ad medium in tali materia, aut ad extrema. Si ad medium, est secundum se vera virtus moralis: quia sibi convenit tota definitio virtutis datae II Ethic.4, scilicet, Habitus electivus in medietate consistens etc. Si ad extrema, ergo est vitium: ut patet ibi. Vitium autem nunquam transit in virtutem, sicut nec albedo in nigredinem: sunt enim contraria.
III. Discito ergo, et dicito, quod virtus moralis, sicut quaelibet alia, est essentialiter habitus. Sed moralis est habituativa appetitus ad eliciendum actus quando, ubi, sicut, quantum oportet propter bonum rationis: et quia difficile est esse habituatum ad eliciendum actum sic circumstantionatum, ideo difficile est habere habitum virtutis: et quia habituatus ad abstinendum, verbi gratia, et non propter bonum rationis, assuefit ex illo habitu ad actum abstinentiae cum tali defectu, oportet habitum alium generari, et praecedentem corrumpi, si verus habitus abstinentiae inesse debet (quamvis facilius generetur in sic disposito verus abstinentiae habitus): ut patet in fine II Ethic.5 Sicut prodigus habituatus ad expendendum non propter bonum rationis, et quando oportet, etc.; si debeat fieri liberalis, non sufficit quod mutetur sola regula ad propter quid oportet, et quando oportet, etc.; sed oportet ut fiat una simplex qualitas nova, habituans ad expendendum propter bonum rationis, quando oportet, sicut, ubi, etc. — Et breviter, si quis meditetur, et diligenter rem hanc consideraverit, inveniet quod haec phantasia de vitio in virtutem, et e converso, transferret habitum eundem. Idem enim est iudicium de habitu genito ex actibus elicitis cum ratione erronea opposita prudentiae, et de vitioso: nam in utroque est aliquid conformabile rectae rationi, puta actus; et in neutro totum, quia defectuosa circumstantia non est conformabilis rectae rationi.