Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Articulus I: Utrum multi habitus possint esse in una potentia
Articulus II: Utrum habitus distinguantur secundum obiecta
In articulo secundo dubium occurrit ex Scoto, in I quaest. Prologi Primi Sent., verba huius articuli inducente perverse exposita, nescio a se vel ab altero. Acceptum est enim ex hac littera quod, ubi est idem scibile, puta quod terra est rotunda, per philosophiam naturalem et astrologiam, quod ibi non sint distincti habitus, sed sunt distinctae formae: quia non distinguuntur per obiecta, sed per principia activa. In corpore namque dicitur quod habitus, inquantum habitus1, distinguuntur per obiecta: et in responsione ad secundum, dicitur quod media sunt principia activa.
Contra hanc sententiam arguit dupliciter. Primo, quia impossibile est aliqua indistincta esse secundum inferius praedicatum, et distincta secundum superius: forma autem est superius ad habitum, ut patet. - Secundo, quia hoc supponit obiecta distinguere habitus in alio genere causae quam effective: quod falsum est, si aliquo modo causant distinctionem habituum.
II. Ad haec dicitur quod falsa est, in primis, interpretatio litterae: neque enim hoc somniavit divus Thomas. Sed intendit quod, quia habitus et formae et habitus sunt, utraque sortiri possunt distinctiva, scilicet propria formarum et propria habituum: et non quod cum distinctione illarum stet indistinctio horum. Unde in proposito utraque distinctiva concurrunt, scilicet activorum et obiectorum formalium: terram enim esse rotundam, et est aliud obiectum formale, et per aliud medium scitum est, respectu astrologiae et philosophiae naturalis, ut patet. Nec opus est, afferendo unum, afferre semper aliud. Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum vero dicitur quod obiectum, ut obiectum, non dicit causam effectivam: et propterea non prohibetur quin distinguat aliter quam effective. Et revera potest distinguere non solum effective, sed formaliter, extrinsece tamen. Et finaliter habitus sunt de actibus, ut alias2 dictum est. Idem enim est iudicium.