Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Articulus I: Utrum multi habitus possint esse in una potentia
In primo articulo quaestionis quinquagesimaequartae, adverte, novitie, ne fallaris in similitudine habitudinis materiae ad formam atque agens, et potentiae ad habitum atque obiectum. Inducitur enim, et tenet, quantum ad determinationem, ad unitatemque actus ab uno agente: sed non est extendenda ad unitatem materiae. Nam oppositum intenti sequeretur: scilicet quod sicut in una materia non potest simul esse nisi una forma, sic nec in una potentia plures habitus. Similiter non est extendenda ad proportionem formae et habitus quoad simultatem, propter eandem causam. Unde esto cautus, ut proportionalis similitudo quoad explicita tantum in littera, intelligatur; et non falleris.
II. In responsione ad primum eiusdem primi articuli, adverte quod littera non dicit quod omnis diversitas generica obiectorum constituat diversitatem potentiarum. Quoniam hoc manifeste est falsum: nam mathematica et metaphysica et naturalis et moralis manifeste habent obiecta diversorum generum. De theologia quoque in principio Primae Partis1 dicitur quod distinguitur genere a mathematica2. Et vere sic est: quia distinguuntur genere scibili. Sed sat est huic litterae quod diversitas aliqua obiectorum generica constituat diversitatem potentiarum. Praesens enim responsio in hoc stat, quod diversitas potentiarum est necessario generica: habituum vero non est necessario generica, sed specifica. Ex hoc enim patet quod, multiplicatis habitibus, non oportet multiplicare potentias; sicut nec, multiplicatis speciebus, genera. – Quae autem sit illa distinctio generica constituens diversitatem potentiarum, et quae non, discutere alterius negotii est: et erit quaestio specialis.