Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Articulus I: Utrum habitus augeantur
Articulus II: Utrum habitus augeatur per additionem
In articulo secundo eiusdem quaestionis, dubia duo sunt. Primum est circa distinctionem factam in littera, scilicet quod si intensio in formis intelligitur per additionem, hoc non potest esse nisi dupliciter, scilicet vel ex parte ipsius formae, vel ex parte subiecti, etc. Est enim distinctio haec, secundum sensum litterae intellecta, insufficiens. Quoniam secundum litteram, additio ex parte formae nihil aliud significat quam additionem specificam. Constat autem quod praeter additionem specificam et ex parte subiecti, datur tertius modus additionis, scilicet gradus ad gradum: qui in littera omittitur, et in proposito ponitur a dicentibus quod intensio et remissio fit per additionem gradus ad gradum vel remotionem gradus a gradu. Insufficiens ergo videtur distinctio.
Secundum dubium, valde arduum, et non nisi cum divi Thomae adiutorio solubile, est de efficacia huius processus ad excludendum intensionem formarum non fieri per additionem gradus ad gradum. Ratio enim in littera directe posita contra additionem, non videtur locum habere in istis gradibus: quoniam nec distinguuntur specie, nec subiecto. – Et augetur dubitatio. Quia aut Auctor intendit excludere opinionem dicentem quod intensio fit per additionem gradus ad gradum: aut non. Si non, contra quos ergo disputat? Et rursus, diminute tractat materiam hanc, omittendo hanc principalem difficultatem. Si sic, cum talis opinio non ponat additionem secundum speciem nec secundum subiectum, sed secundum generationem novi gradus; quomodo ex his excluditur?
II. Ad primum dubium facile respondetur, dicendo quod distinctio est sufficiens: et quod verum est quod per augmentum ex parte formae, intendit varietatem specificam; quoniam utitur hoc termino sicut in articulo praecedente. Sed sciendum est quod, quia formae accidentales intensibiles et remissibiles non distinguuntur nisi aut formaliter aut materialiter; et distinctio specifica ex forma est, materialis autem ex subiecto: ideo Auctor per illam distinctionem non intendit aliam quam consuetam, scilicet: Aut additio est specifice differentis, aut numeraliter. Nec datur secundus modus: quoniam additio gradus ad gradum intelligitur gradus numeraliter distincti, ut tractando secundum dubium clarius patebit1. Quomodo autem licuerit additionem numeralem solum secundum additionem subiecti exercere, in secundo dicetur dubio.
III. Ad evidentiam secundae ambiguitatis2, sciendum est quod tribus modis potest quis imaginari additionem gradus ad gradum in qualitatibus. Primo, ut gradus aliquis praeexistens secundum rem actu in aliquo, adiungatur formae existenti in aliquo gradu non in summo: sicut quantitas alimenti additur animali quod augetur. – Secundo, ut gradus aliquis praeexistens non secundum rem sed secundum intellectum et potentiam activam, deforis apponatur formae non in summo: sicut aeri illuminato una candela, additur aliud lumen ex alia candela postmodum, et fit magis illuminatus. – Tertio, ut gradus aliquis praeexistens in potentia subiecti, educatur de eius potentia, et addatur praeexistenti: sicut cum forma educitur de potentia subiecti, additur subiecto. Praeter hos modos, nescio alium qui ad istos non reducatur.
Sciendum est deinde quod, quia additio non potest intelligi, ut s. Thomas in IIa IIae, qu. xxiv3, dicit, absque intellectu duorum, scilicet eius cui additur, et eius quod additur; dualitas autem sine distinctione fingi nequit: oportet omnem opinionem ponentem intensionem fieri per additionem, distinctionem horum duorum proponere vel in re, vel secundum imaginationem: quamvis, additione facta, possit fieri ex utroque unum, ut patet. – Nec te lateat quod idem est iudicium de additione magis ad minus, et additione gradus ad gradum, et formae ad formam in eadem specie: ut patet in lumine. Est enim aer prius ex candela lucente ut duo, illuminatus, verbi gratia, ut duo. Et si apponatur alia candela aequae virtutis, etc., erit illuminatus ut quatuor: ut patet ex hoc quod melius ibi legimus, et universaliter videmus; quod non esset, si esset factum lumen maius extensive, puta plura lumina, et non maius intensive. Et tamen constat quod aliud numero lumen fieret, si subiectum occupatum non inveniretur. Et propterea Auctor, loquens de additione formae ad formam eiusdem speciei, loquitur etiam de additione gradus ad gradum: gradus enim caloris ut duo, calor quidam est, et sic de aliis.
IV. Examinando igitur modos imaginatos additionis in formis, videamus quomodo additionis ratio et veritas inveniatur. In primo modo, ratio additionis vere salvatur, sed nulla veritas. Est enim impossibile quod gradus existens addatur existenti, nisi subiectum subiecto addatur, et tunc non fieret magis, sed maius: vel accidens migraret de subiecto in subiectum, quod est impossibile.
In secundo modo, ratio additionis apparenter salvatur. Est enim in eo non additio, sed additionis modus quidam: ut apparet tum ex eo quod deforis venit secundum veritatem, ut in formarum infusarum intensione; vel secundum aestimationem, ut in lumine. Tum ex eo quod id quod deforis venit, intelligitur ut quoddam individuum eiusdem speciei, non quod est, sed quod esset si seorsum fieret. Et sic salvatur quodammodo distinctio numeralis eius quod additur, ad id cui additur. – Veritas autem deficit. Tum quoniam nulla forma naturalis intensibilis venit deforis, nisi apud ponentes formas creari (licet quoad formas supernaturales, caritatem scilicet et huiusmodi, verificetur adventus deforis: sed praesens sermo est communis). Tum quoniam non est etiam hic vera additio nisi secundum extranea, prout scilicet agens additur agenti; ut Auctor in xxiv qu. IIae IIae, art. 5, ad 2, dicit. Et haec etiam additio est per accidens: quia plura lucentia aut calefacientia concurrunt in vi unius totalis agentis.
In tertio autem, additionis ratio eo solo modo apparet, quo quidquid novi quomodolibet adgenitum antiquo, advenire dicimus. Sed veritas est quod ibi nulla est additio nec quoad fieri, nec quoad factum esse. Non quoad fieri, quia non additio est, sed eductio. Nec quoad factum esse, quia non salvatur distinctio inter additum et cui additur, sicut inter formam in facto esse et materiam. – Ad cuius clariorem notitiam, scito quod additio per eductionem de potentia subiecti, gradus ad gradum per intensionem in formis, dupliciter aestimari potest. Primo, quod se habeant gradus ad invicem sicut unitas superveniens unitati in numeris, non quoad discretionem, sed quoad distinctionem. Et hanc phantasiam sequi videntur ponentes formas intendi per additionem gradus ad gradum. Aestimant enim formam compatientem multos eiusdem speciei gradus advenientes et recedentes, ac si fingeremus quod numerus aliquis invariatus secundum substantiam, perderet et acquireret diversas unitates, continuas tamen. Et hoc reputatur chimaera. – Unde, secundo, aestimatur quod ipsa simplex essentia formae perfectior sit in hoc ipso quod subiectum sibi magis subiicit formaliter. Et hoc est ipsam intendi: et quanto magis hoc habet, tanto est magis intensa. Et propterea dicere oportet, loquendo de intensione formae ut corporaliter4 respicit subiectum, quod semper quando est intensior, sit perfectior secundum essentiam et esse et inesse in subiecto, et e converso. Nec aliqua ibi intervenit corruptio; sed sola omnium praedictorum augmentatio.
V. Divus ergo Thomas, de additione formaliter, iuxta philosophicum5 morem, tractans, primum modum, qui solus additionem formalem praefert, distinxit contra alios duos6: quos et pro unico computavit, quia quoad intrinseca, in hoc proposito non differunt. Et quodammodo distinctionis eorum meminit in IIa IIae, in loco allegato7. Et illum semper improbavit: immo in I Sent., dist. xvii8, dicit se non posse illum intelligere formaliter. Hos autem, seu hunc firmavit. Et hic quidem, quia tractat in communi, primo ex communibus, quia forma non fit, sed compositum: additio enim nonnulla esset, si forma fieret. Secundo, ex propriis additionis: quia scilicet additum distinguitur etc.; ut patet in littera.
Et per haec patet solutio ad obiecta. – Et tu qui graduum additione uteris disputando, si hanc expressurus dicis sententiam, a lapsu solo linguae cohibendus restas, etc.
VI. Circa eandem difficultatem de intensione et remissione formarum, in eodem secundo articulo quinquagesimaesecundae quaestionis, dubium adhuc occurrit ex Scoto, in ultima quaest. decimaeseptimae distinctionis Primi Sent. Ipse siquidem (non solus, ut opinor), sensum non intentum a divo Thoma sic impugnavit, ut in aliquo dissentiat secundum rem. Duo enim creduntur affirmari. Primum est, quod formae intendantur proprie, et remittantur, tantum secundum habitudinem ad subiectum. Secundum est, quod res illa quae est forma, quando intenditur et remittitur, nihil sui reale absolutum acquirit aut perdit, sed solum aliquid in ordine ad subiectum. Et utrumque Scotus impugnat.
Secundum veritatem autem, secundum dictum non est s. Thomae, sed contra ipsum, ut ex supradictis9 patet. Unde non oportet respondere obiectis contra illud. – Primum vero dictum assertum a divo Thoma est. Nec est mirum quod impugnetur a Scoto: quoniam discordavit a principio. Divus enim Thomas posuit formas habere quidquid habent, aut ex ratione formali, idest specifica, aut ex subiecto, seu materia, ita quod quidquid materiale, idest non specificum, est in eis, ex materia posuit: ille autem non. Et propterea Auctor latitudinem formae secundum magis et minus, cum infra speciem sit, materialeque aliquid id sit in specie, ad subiectum reduxit; sicut et cetera materialia et individualia. Scotus autem, sequens suas proprietates individuales, vult quod si, per impossibile, forma ita abstraheretur a subiecto quod nec etiam aptitudinaliter respiceret subiectum, susciperet magis et minus: ita quod hoc nec convenit formae in ordine ad subiectum, nec oritur quoquo modo ex subiecto: sicut quantitas molis, si, per impossibile, non haberet inclinationem ad subiectum, adhuc esset maior vel minor.
Probat autem hoc sic. Contraria in summo sunt incompossibilia: remissa vero, compossibilia. Ergo incompossibilitas formarum consurgit ex gradibus. Ergo gradus conveniunt formis priusquam respiciant subiecta. - Prima consequentia est per se nota. - Secunda probatur: quia prior est incompossibilitas formarum in se, quam sit earum in subiecto recipiente; quia enim sibi invicem repugnant, ideo non possunt recipi in eodem, et non e converso. Ergo, etc.
VII. Ad hoc dicitur primo, quod antecedens est falsum, loquendo, ut loquimur, de contrariis formaliter, non virtualiter inventis, ut in medio; et secundum se, non dum extrinseca, puta animam, vel caelum, vel formam mixti. Contraria enim, cum ex specifica differentia contraria sint, ut patet X Metaphys.10, per hoc idem sunt incompossibilia in eodem, ut patet ibidem. Unde Aristoteles omnes conditiones contrariorum, inter quas est incompossibilitas in eodem, reducit ad perfectam differentiam; ut patet ibi. Contraria ergo, in quocumque sunt gradu, contraria sunt et incompossibilia in eodem, et alterum contra alterum pugnat. Quod autem in mixtis maneant remissa, hoc facit forma mixti continens: et nihilominus mutuo contra se nituntur remissa, sicut in summo, proportionaliter.
Dicitur secundo quod, dato antecedente, prima consequentia non valet. Quia incompossibilitas formarum poneretur duplex. Una ex contrarietate: et haec convenit formis secundum se, ex specificis naturis. Et haec non consurgit ex gradibus, sed abstrahit ab eis; sicut et ipsa forma. Et haec incompossibilitas est prior in formis secundum se, quam in subiecto. Quae tamen nihil facit ad arguentem. - Altera ex gradibus: et haec convenit formis ex illo respectu ad subiectum, ex quo convenit eis latitudo. In littera autem patet quod formae de quarum ratione non est indivisibilitas, participabiles a subiectis absque specificatione eorum, habent latitudinem. Unde neque latitudo, neque gradus, neque incompossibilitas consurgens ex eis, est prior quam sit talis participabilitas formae in subiecto. - Et cum dicitur quod ista incompossibilitas est prior inter formas in se quam in subiecto: respondetur quod hic est sophisma ab una habitudine ad subiectum, ad omnes; seu a negatione prioritatis in una, ad negationem prioritatis in omnibus. Aliud est enim dicere quod incompossibilitas ista formarum sit prior in se quam incompossibilitas in subiecto: aliud est dicere quod incompossibilitas formarum in se sit prior omni respectu ad subiectum: quia est posterior participabilitate tali formarum in subiecto, ex qua consurgit incompossibilitas secundum gradus in formis in se, et in subiecto.
Ad exemplum autem Scoti de quantitate molis, dicitur quod quantitati convenit esse maiorem et minorem in eadem specie, non ex hoc quod est participabilis a subiecto; et ideo non est simile: sed ex hoc ipso quia participat naturam materiae. Unde si auferatur ab ea id quod habet ex hoc quod participat naturam materiae, neque individuum secundum se, nec maius nec minus haberet, etc.