Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Articulus I: Utrum habitus augeantur
In articulo primo quaestionis quinquagesimaesecundae, multa sunt dubia dilucidanda, cum Dei gratia. Est in primis dubium circa sensum distinctionis factae in corpore articuli, quod perfectio et augmentum formae dicitur dupliciter, secundum ipsam formam, et secundum participationem formae in subiecto. Aut enim intendit de forma in abstracto, vel concreto. Et hoc est extra propositum: quia spectat distinctio haec ad modos significandi; quaestio autem est de re. – Aut de forma specifice, et numeraliter. Et hoc non: quia haec scientia est parva vel magna secundum seipsam. – Aut de essentia formae, et participatione eius in subiecto, ut littera innuere videtur. Et implicat contradictionem, ut Auctor dicit in IIa IIae, qu. XXIV, art. 4, ad 3: quoniam si participatio formae in subiecto intenditur, ipsa quoque substantia formae intenditur, ut ibi dicitur.
II. Ad hoc dicitur quod obscuritatem in hac re facit ly secundum quod. Dupliciter enim sumi potest. Primo, ut denotat rem denominatam tantum: ut cum dicitur, Socrates est albus secundum dentes. Et sic non sumitur in proposito: sic enim implicat contradictoria formam augeri secundum esse in subiecto, et non secundum seipsam; utrumque enim est auctum. – Alio modo sumitur ut denotat causam seu radicem: ut cum dicitur quod homo secundum quod rationalis, est artifex. Et hoc modo sumitur in proposito. Et est sensus quod perfectio et augmentum formae aut oritur ex ipsa natura specifica formae, aut ex participatione eius in subiecto. Ita quod utraque perfectio, et utrumque augmentum, ubi invenitur, commune est formae et subiecto ut habet formam: differentia autem est in causa originis, ut clare habes inferius in qu. LIII, art. 2, ad 2, de diminutione, de qua idem est quod de augmento iudicium.
III. Circa illam propositionem: Illud secundum quod sortitur aliquid speciem, oportet esse indivisibile, in eodem corpore articuli subiunctam, dubium occurrit de qua indivisibilitate est sermo. Aut enim est sermo de indivisibilitate omnimoda. Et hoc non: quia constat quandoque esse divisibile virtualiter, et materialiter. – Aut de indivisibilitate formali. Et hoc, licet sit verum, non tamen est ad propositum: quoniam loquimur de augmento, quod stat cum indivisibilitate formali. – Aut de indivisibilitate materiali, vocando omnem divisionem sive quantitativam, sive gradualem, sive quomodolibet absque varietate specifica, materialem. Et hoc esset ad propositum: sed est falsum. Quia, cum multae species suscipientes magis et minus, sint simplices, ut calor et albedo; non potest intelligi ut calor dividatur secundum magis et minus, et A eius differentia non intendatur et remittatur sicut ipse calor.
IV. Ad hoc dicitur quod, proprie loquendo, sermo est de indivisibilitate latitudinis, opposita divisibilitati qua aliquid latitudinem habet; sive habeat latitudinem ut calor, sive ut animal, sive quovis alio simili modo. Sed attribuitur in littera huiusmodi indivisibilitas specificanti ut sic: ita quod sensus est quod specificans, inquantum specificans, stat in indivisibili, idest caret latitudine, idest non habet in se aliqua plura. Et ratio est, quia specificans, ut sic, constituit speciem ut ultimum et terminus. Ultimo autem et termino, ut sic, repugnat latitudo. Si enim divisionem aliquam habet, secundum alterum eorum non determinabit. Et rursus secundum aliquid constituet, et secundum aliquid non. Et rursus non constituet speciem in certo loco, sed secundum aliquid in uno, et secundum aliquid in altero: et sic species rerum non haberent fixa loca, sicut numeri; nec constitutiva earum essent sicut constitutiva numerorum invariabiliter. Cum his tamen stat quod res specificantes habeant latitudinem; ut obiiciendo de calore probatur. Sermo enim noster formalis est: et nihil aliud intendimus nisi quod res specificans, ut sic, stat in indivisibili; licet ipsamet res, non ut specificans, sed quomodolibet aliter, habeat latitudinem. – Quomodo autem hoc sit ad propositum negotium pertinens, in sequenti patebit dubio.
V. Circa distinctionem et differentiam formarum in littera subiunctam, quod quaedam secundum se vel aliquid sui sortiuntur speciem, et quaedam ex alio, ad quod ordinantur; et illae secundum se habent determinatam rationem neque in plus neque in minus declinabilem, istae vero possunt secundum se diversificari in plus et minus, salva unitate specifica, propter unitatem eius ad quod ordinantur: dubium est et de sensu verborum, et de efficacia ad propositum. De sensu quidem, quia, cum differentia sit intrinsecum constitutivum omnis formae, nulla est forma quae sic sortiatur speciem ab extraneo: quia omnis forma secundum se, vel aliquid sui, puta differentiam propriam, sortitur speciem; ac per hoc, omnis forma clauditur sub primo membro, et nulla restat sub secundo.
De efficacia vero, quoniam revera omnis forma habet propriam differentiam, secundum quam nec in plus nec in minus specifice declinare potest; sed sub illa differentia, in plus et minus aliqua forma declinat; ut patet de calore et albedine. Nec aliter est in motu, puta calefactione, quam in calore: sicut enim calefactio, salva sua specifica unitate, undecumque illam habeat, intenditur et remittitur, ita et calor. Unde specificatio secundum se vel ex alio in formis, nihil videtur facere ad propositum, etc.
VI. Ad hoc dicitur quod non est sensus quod formarum quaedam includunt in se differentiam constitutivam, et quaedam non: quoniam differentia est quae conducit ad esse, et eius quod est esse rei, pars est, ut in Praedicabilibus1 dicitur; et stultum est hoc vertere in dubium. Sed sensus est quod quaedam formae habent suam differentiam sine ordine ad aliquod extraneum, ut calor, albedo et huiusmodi: quaedam vero habent suas differentias cum ordine ad aliquod extraneum, ita quod non sunt absolubiles ab illo extraneo, ut motus, potentiae, habitus, et si quid est huiusmodi, de quibus in Primo libro2 diffuse sermo est habitus. Et hic sensus nullam patitur calumniam aut falsitatem; ut ibi ostensum est.
Efficacia autem sunt haec ad intentum. Quoniam formae, ex sua natura specifica tantum, nihil habent nisi quod sortiuntur ex suo specificativo: quod in indivisibili consistere dictum est3. Illae igitur formae quae suum specificans indivisibile sic intus obtinent quod ad nihil extra ordinantur, nihil habent ex hoc nisi indivisibile: ac per hoc, secundum se non habent augmentum. Illae autem quae secundum suam propriam differentiam aliquod extraneum, licet indivisibile, respiciunt, ex ipsa sua natura accessum ad illud, ac per hoc, augmentum in huiusmodi accessu, sortiuntur.
Ad quorum maiorem evidentiam, scito quod, cum augmentum circa quantitatem variabilem in plus aut minus sit, sicut forma se habet ad quantitatem huiusmodi, ita se habet ad augmentum. Formae autem quae extraneum aliquod specificativum non respiciunt, nullam secundum suas specificas naturas quantitatem mutabilem sortiuntur: sed quantitatem tantum perfectionis specificae, ut sic in indivisibili consistentem. Formae autem quae aliquod extraneum specificativum respiciunt, praeter illam specificam perfectionem, sortiuntur aliam quantitatem mutabilem, scilicet secundum accessum maiorem vel minorem ad illud specificans. Et ideo illae secundum se non augentur aut minuuntur: istae, sic. – Et consistit tota vis in hoc quod, licet utrobique specificans, ut sic, consistat in indivisibili, nec habeat latitudinem; et propterea commune est utrisque quod specifice nihil potest addi aut subtrahi quin varietur species: habentibus tamen differentiam mendicantem ab extraneo specificante, ex hoc ipso respectu convenienti formae secundum suam naturam specificam pure sumptam, annexus est motus accessus ad illud maior et minor, secundum quem huiusmodi formae secundum se dicuntur augeri vel minui. Tales autem accessus non possunt poni in aliis formis: quoniam nihil extra respiciunt specificans, cui divisibilis hic accessus annecti possit. Verbi gratia, scientia, quia secundum suam naturam respicit scibile, ex hoc ipso quod non abstrahit a scibili specificante, consequitur quod plus et minus ad ipsum scibile accedere possit, plura vel pauciora de ipso attingendo: calor autem, nihil praeter specificam naturam intrinsecam dicens, nihil habet, ut sic, variabile. Et haec est intentio Auctoris de augmento et diminutione formarum secundum se.
VII. Circa augmentum et diminutionem formarum secundum participationem in subiecto, secundo loco in corpore articuli posita, adverte quod, quia suscipere magis et minus latitudinem quandam importat, idcirco Auctor ex indivisibilitate excludente huiusmodi latitudinem, differentiam manifestat inter formas sic augmentabiles et non augmentabiles. Et dupliciter hoc contingit. Primo, si forma indivisibiliter se habeat ad subiectum: tunc enim constat quod participatio eius latitudinem non habet. Et hoc invenitur inter omnem formam substantialem et eius subiectum. Et ratio in littera ponitur, quia scilicet specificat subiectum: specificare enim actus est in indivisibili consistens, ut dictum est4. Et est sermo de specificatione subiecti non in tali aut tali specie, sed simpliciter: quod solum invenitur in forma substantiali; ceterae enim specificant secundum quid.
Secundo contingit, si de ratione formae sit indivisibilitas, non in partes quantitativas, sicut numerus et circulus partes habent: sed in plura, quorum aliquo adiuncto vel adempto, perfectior aut minus perfecta sit: quod est carere latitudine. Et est sermo de forma, non de specificante ipsam: iam enim dictum est quod omne specificans, ut sic, consistit in indivisibili. Nunc autem dicimus quod non omnis forma consistit in indivisibili: sed quaedam sic, ut species figurarum et numerorum; et quaedam non, ut multae qualitates primae et tertiae speciei. Calori enim adempto aliquo gradu suae latitudinis, remissior est, et apposito, intensior est: circulus autem, quocumque variato, aut non remanet circulus, aut aeque.
Et sic habes et quare quaedam formae secundum suas specificas naturas augentur, et quaedam non (et hoc propter antiquos): et quare quaedam formae suscipiunt magis et minus ut respiciunt subiectum, et quaedam non.
VIII. Circa rationem assignatam in eodem primo articulo quaestionis quinquagesimaesecundae, quare quaedam formae, ut participabiles in subiecto, suscipiunt magis et minus, et quaedam non: dubium duplex restat. Primo, de speciebus quantitatis continuae infra latitudinem continui, scilicet linea, superficie et corpore. Hae enim in littera non tractantur nisi ut induunt discreti rationem, puta bicubiti, tricubiti, etc. Et tamen hae neque specificant, neque indivisibilitatem de sua ratione sortiuntur: et consequenter suscipere deberent magis et minus, si ratio litterae esset sufficiens. Constat autem quod non suscipiunt magis et minus.
Secundo, de naturalibus potentiis quae ponuntur in secunda specie qualitatis, ut intellectus, voluntas, concupiscibilis, etc. Quae etiam sunt absque magis et minus: et tamen nec specificant, nec indivisibilitatem habent.
IX. Ad primum, ex duplici capite dici potest. Primo, quod huiusmodi quantitates computatae sunt cum formis specificantibus, quoad hoc, propter earum propinquitatem ad substantiam, a Simplicio, ut patet in littera. Et propterea Auctor, cum dictum Simplicii non refutaverit, sed explanaverit et ampliaverit, in illa computatione eas dimisit, qua ille posuit: et cum hoc, conatus est ex sua explicatione de eisdem sub alia ratione reddere rationem.
Secundo, quod subiectum praesentis discussionis est forma non essentialiter quanta quantitate molis, ut in principio corporis articuli innuitur: quoniam magnitudo formarum de qua est quaestio, circa quam est augmentum et diminutio quae vocatur intensio et remissio, distinguitur in littera contra magnitudinem quantitatis molis. Et sic quantitas molis, tanquam habens alterius generis magnitudinem et augmentum et diminutionem, extra praesentem disputationem a principio articuli remansit. Erit ergo, secundum hoc, ratio litterae de formis non essentialiter quantis quantitate molis, quare quaedam suscipiunt magis et minus, et quaedam non. Et merito: quia de istis est dubium; illas enim constat non suscipere magis et minus. Nec obstat quod Auctor etiam ad quantitatis continuae species aliquas sermonem extenderit: quoniam hoc ad perfectionem spectat doctrinae, etc.
X. Ad secundum5 dicitur quod naturales potentiae quae consequuntur immutabiliter substantias, cum formis specificantibus connumerantur: unde hoc nihil obstat. Dico autem immutabiliter, quia si aliquae consequerentur mutabiliter, ut durum et molle, nihil prohibet eas suscipere magis et minus: alteratione enim facta, fiet magis molle aut minus. – Et sic universalis regula videtur stare in formis absolutis: respectivae enim absolutarum naturas consequuntur, et secundum eas suscipiunt vel non suscipiunt magis et minus. Duplum enim non suscipit magis et minus: simile autem suscipit magis et minus, quia qualitas suscipit magis et minus, etc.