Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Articulus I: Utrum in potentiis sensitivae partis possit esse aliquis habitus
Articulus II: Utrum in ipso intellectu sit aliquis habitus
Articulus III: Utrum in voluntate sit aliquis habitus
Articulus IV: Utrum in angelis sit aliquis habitus
In articulo sexto eiusdem quaestionis, scito primo, quod Averroes, in XII Metaphys., comment. XXV, concordat cum negantibus habitus et quaecumque accidentia a substantiis separatis. Et apud ipsos non inconvenit Intelligentias contentas esse cognitione illa, inferiorum saltem, quam secundum propriam essentiam sortiantur. Divus autem Thomas ampliori cognitione Intelligentias donavit in Prima Parte1: praeter illam per essentiam, apposuit inditam per species, quas hic habitus vocat.
Scito secundo quod, sicut essentiae et potentiae angelicae sunt alterius rationis a nostris, ita et habitus. Et propterea non quaeras in eorum habitibus omnes illas conditiones quae de nostris sunt enumeratae in quaestione praecedente. Sed sicut naturae sunt magis unitae, ita etiam et habituum: nec oportet quod potentia in eis sit disponibilis per plura diversimode commensurabilia, nisi ratione plurium specierum, quoad intellectum. Quamvis, quoad voluntatem, multiformitas inveniatur secundum bonum et malum, et concurrentes actus ad bene vel male velle. Et, ut in responsione ad tertium dicitur, salvantur ibi partes, idest partialia.
Scito tertio, novitie, quod angelum participare ab exteriori, ut in responsione ad secundum dicitur, contingit dupliciter. Primo, quasi adventitiam qualitatem ab extra suscipiendo: et hoc modo necesse est ponere in angelo habitus supernaturales. Secundo, quasi congenitam a datore naturae, sicut gravia et levia habent motum a generante: et hoc modo necesse est ponere in angelo habitus naturales specierum intelligibilium. Littera ergo, quia in corpore articuli non solum respectu aliorum intelligibilium, sed etiam respectu Dei, necessarium ponit habitum in angelis; manifeste aperit exercitatis in doctrina Auctoris, quod communiter tam de habitu naturali quam supernaturali loquitur: quoniam constat apud ipsum angelos per nullum habitum intelligere Deum naturaliter, sed propria substantia uti ut specie intelligibili ad intelligendum Deum, ut in I libro2 patuit; sed ad supernaturalem cognitionem, divino lumine supperaddito egent. Et sic responsio ad secundum de utroque participationis modo ab extraneo, intelligi potest.