Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Articulus I: Utrum in potentiis sensitivae partis possit esse aliquis habitus
In articulo primo, secundo et tertio quaestionis quinquagesimae, circa subiectum habitus, advertendum est quod, quia habitus finis est habituationis, et habituari assuescere quoddam est; ideo ubi non invenitur consuetudo, aut aliquid maius, ibi non invenitur proprie habitus. Propter quod, existentibus duobus principiis, scilicet natura et voluntate, ubi est pure natura, nihil est habitus proprie: si enim infinities lapis proiiciatur sursum, non habituabitur ad motum sursum, ut dicitur in II Ethic.1 - Ubi autem est ipsa voluntas, ibi est perfecte habitus. Unde et de ratione habitus videtur voluntarium, ut in art. 32 Auctor dicit: et in III de Anima3, Averroes dicit quod habitus est quo quis operatur cum vult. - In intermediis autem, quanto aliquis magis participat aliquid rationis, tanto magis participat habitum.
II. Et hinc provenit primo, quod habitus ad operationes sunt principaliter in anima, idest in ipsis virtutibus animae, et secundario in organis corporeis: quoniam illae quidem principaliter, haec autem secundario rationalem motum sapiunt. Et propter hoc, habituati ad delectationes veneris, vel cibi, potus, loquacitatis, ludi, blasphemiae, et similium, volentes abstinere, quasi non possunt, corpore iam assueto ad talem appetitus sequelam.
Provenit secundo quod, licet in membris corporeis, et parte vegetativa absolute, nullus sit habitus; in eisdem tamen pro quanto et quo modo obedientia sunt rationis imperio, habitus sunt secundario, sicut et assuefactiones; ut in principio corporis articuli4 dicitur, et patet in musicis et aliis artificibus. Quomodo autem obediant, superius, in quaestione de imperio5, dictum est.
Provenit tertio, quod in animalibus brutis, pro quanto aliquid participant obedientiae, capacia sunt habituum.
Provenit quarto quod, cum duplex sit habitus, scilicet ad naturam, et ad operationem; et hic differat a primo in hoc, quod iste est in voluntate, ille non, ut in art. 1, in resp. ad 1, littera insinuat: - quod habitus ad operationem prius secundum tempus, et secundum perfectionem, vocatus sit habitus; ad huiusmodi enim habitum habituamur. Propter quod habitus corporales ad naturam, ut sanitas, pulchritudo et huiusmodi, aut negati sunt habitus,6 ut dicitur de Alexandro; aut positi sunt imperfecte habitus, idest dispositiones habituales, ut in littera dicitur in resp. ad 27, et in art. 38.
III. Cum his tamen, memor responsionis ad 2 in art. 3 quaest. praec., quod scilicet non est de ratione habitus in communi respicere operationem, sed naturam; Alexandri opinionem reprehensione dignam puta, eo quod, habitus naturam in supremo modo habitus contemplata, inferioris ordinis habitus ab habitus genere subtraxit. Et dicito quod, licet primo habitus sint qualitates bene vel male disponentes animam, secundario tamen etiam disponentes sic corpus, habitus nomen obtinuerunt: et ad eas non esse motum, ut dicitur VII Physic.9 Et potes inspicere in corporibus nostris manifeste habitus seu dispositiones habituales, intuendo quantam vim in eis habeat consuetudo quoad ea quae non subsunt rationis imperio: consuetos enim alicui minutioni, frigori, medicinae, et similibus, manifeste pati corporaliter sine appetitu videmus, si contra consuetudinem faciant aut patiantur: consuetudini enim haec tribuuntur. Quin etiam, in pure vegetabilibus, apparet plantas assuetas irrigationi, arescere illa deficiente, similes autem non consuetas perseverare; tanquam habitus secundario dictus ibi participetur: oppositum enim accidere deberet, si consuetudo non obstaret. Quamvis hoc alteratae naturae ex continua irrigatione, tribui possit.
In articulo tertio, in calce responsionis ad tertium, adverte quod, licet habitus disponens ad naturam concedatur absolute in corpore, tanquam in proprio et principali subiecto, ut in primo articulo dictum est; habitus tamen disponens primo ad operationem, principaliter in viribus animae imperantibus seu moventibus, et secundario in corpore ponitur; ut ibidem dictum et probatum est, quia habitus operationibus proportionantur; eiusdem enim est habitus cuius est operatio, et ex similibus actibus similes habitus generantur. Operatio autem corporea ad quam corpus assuetudine promptum redditur, non est naturalis, sed voluntaria; et principaliter animae, secundario autem corporis. Et ideo habitus principaliter etiam est in anima, secundario autem in corpore. Et propterea in littera non simpliciter, sed cum adverbio comparativo magis, negatur habitus a membris corporis; dum dicitur quod in eis non sunt habitus, sed magis in viribus imperantibus motum ipsorum. - Et ex hoc habes quod nimis large locutus est Scotus, in III Sent., dist. XXXIII, concedens absolute in manu scriptoris habitum et virtutem: est enim ibi habitus secundario tantum, propter rationem dictam.