Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Articulus I: Utrum habitus sit qualitas
Articulus II: Utrum habitus sit determinata species qualitatis
Articulus III: Utrum habitus importet ordinem ad actum
Articulus IV: Utrum sit necessarium esse habitum
In titulo quarti articuli, dubium occurrit: quia quaestio an est praecedit ceteras quaestiones doctrinae ordine; Auctor tamen tria quaesivit antequam quaerat nunc an habitum esse sit necesse.
Ad hoc dicitur quod rem aliquam esse dupliciter quaeritur. Primo, ut sciatur ipsam esse. Et sic oportet primo post quid nominis, quaerere an sit: nihil enim est scibile de non ente. Et hoc non accidit in proposito: quoniam habitus esse est per se notum experientia; et quaestionem movere de hoc, esset impotentis discernere inter notum per se et notum propter aliud. – Secundo, ut sciatur causa quare est. Et haec quaestio est posterior quaestione quid est: quoniam prius oportet scire quidditatem in se, quam ut causam esse rei; constat enim ex II Poster.1, medium ad quaestionem an est, esse quid. Propter quod Auctor primo praedicata quidditativa habitus, in primis tribus articulis, quaesivit: et nunc, quarto, de ratione seu causa essendi eius inquirit.
II. In corpore eiusdem quarti articuli, adverte duo. Primum est, quod differentia inter secundam et tertiam conditionem requisitam ad habendum habitum, consistit in hoc, quod, prima conditione complectente utrumque, scilicet potentiam et actum; secunda conditio, ex parte actus, pluralitatem tam actuum quam modorum eorundem; tertia autem, ex parte potentiae, pluralitatem tam disponentium quam modorum ipsorum ponit.
Secundum est, quod ex ipsa definitione habitus, Auctor haec requisita habet. Ex ratione namque dispositionis, habet distinctionem inter potentiam et actum, diversitatemque actuum, et rursus pluralitatem disponentium. Disponitur enim omne quod disponitur, ad actum aliquem; nec opus est disponi quod unius tantum actus est capax; et dispositio habentis est partes, idest partialia. Ex ratione autem varietatis secundum bene vel male, diversitas habetur modorum.
III. Circa requisita ad habitum, dubium in eodem occurrit articulo. Quoniam aut conditiones enumeratae in littera sufficiunt ad necessitatem habitus, aut non. Si sufficiunt, ergo in mixtis, vel saltem in vegetabilibus, ponendus est habitus; contra doctrinam sequentis quaestionis2. Et tenet sequela: quia in his est distinctio potentiae et actus, et plura concurrunt diversimode commensurabilia ad disponendum, etc. – Si non sufficiunt, ergo littera male probavit necessitatem habitus, post enumeratas conditiones subiungens: Quia igitur multa sunt entium ad quorum naturas et operationes necesse est plura concurrere quae diversis modis commensurari possunt, ideo necesse est habitus esse.
IV. Ad hoc dicitur quod, ut ex quaestione sequenti3 colligitur, habitus sumitur dupliciter. Uno modo, proprie. Et sic non videtur extra animam rationalem inveniri. – Alio modo, communiter pro habituali dispositione, sive ad naturam sive ad opus, in pluribus consistente; ut in littera hac dicitur. Et sic, cum quadam latitudine, invenitur etiam in mixtis inanimatis; ut patet de pulchritudine. Et quia Auctor, imitatus naturam, paulatim ab imperfectis ad perfecta, a communibus ad propria doctrinam tradit; habitum hic communissime sumpsit, distincturus postmodum. Et ideo conceditur quod illae conditiones sufficiunt ad habitum vel dispositionem, primam speciem qualitatis (sic enim sumitur hic habitus): et ideo nulla mentio fit de difficili mobilitate, quae est altera conditio habitus proprie dicti. Et quod non inconvenit habitum communiter dictum inveniri in inanimatis, a quibus negabitur habitus proprie sumptus.