Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Articulus I: Utrum habitus sit qualitas
In corpore articuli primi quaestionis quadragesimaenonae, discutienda esset natura habitus, praedicamenti et postpraedicamenti: quod, quia alterius negotii, ideo vel ad particularem quaestionem, vel ad II Metaphys. spectabit; proposito enim praesenti sat est habitum discutere, de quo est sermo. Cuius definitio ex V Metaphys. affertur in littera, scilicet quod est dispositio qua bene vel male disponitur dispositum secundum se vel ad alterum. Quam definitionem mandabis memoriae, et figes in ea aciem intelligentiae: quoniam ex ea videbis tot habitus conditiones, quot natura illius illucescet, ut patebit1.
II. In responsione ad tertium in eodem, incipe ex iam dicta definitione colligere. Ex eo namque quod habitus est dispositio, et dispositio est ordo habentis partes, etc., consequens est quod habitus sit ordo habentis partes. Cum autem audis ordinem, non intelligas respectum ordinis, sed eius radicem: est enim qualitas habens talem ordinem. Dispositionis quippe nomen a positione ordinata partium derivatum videtur; et propterea a partibus quantitativis, quibus primo convenit positio, non solum ad partes spirituales, sed ad habentem partes transumptum est. Unde non videtur quod est ordo partium, sed habentis partes. Et quamvis non sit opus omnes dispositionis modos salvare in habitu, sicut nec omnes animalis species in homine; ut adductus tamen in littera Simplicius dicit, omnes salvantur in habitu, pro quanto omnis habitus vel est habentis partes corporales, sicut pulchritudo, sanitas, macies et huiusmodi; vel partes, idest partialia requisita, aut in potentia, ut contingit in habentibus scientiam vel virtutem imperfectam; aut in actu, ut contingit in habentibus perfecte; illi enim in potentia habent ea quae requiruntur ad scientiam aut prudentiam, isti vero iam possident.