Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Articulus I: Utrum ira sit specialis passio
Articulus II: Utrum obiectum irae sit bonum, vel malum
Articulus III: Utrum ira sit naturalior quam concupiscentia
Articulus IV: Utrum ira sit gravior quam odium
In articulo sexto, in corpore, adverte quod ira et odium inimicitiae comparantur et discutiuntur; et non odium abominationis. Illud enim est quod vult malum malo, non hoc. Infirmus enim qui odit suam aegritudinem, nulli vult malum: et iustus de se dicens1, Iniquos odio habui, nulli malum voluit, sed iniquitatem odio habuit et abominatus est2.
II. In eodem sexto articulo dubium adhuc est: quia differentia inter iram et odium inimicitiae, falsa videtur. Quia aut est sermo de malo illi cui appetitur: aut simpliciter. Si primo modo, non est differentia inter iram et odium: quoniam utrobique appetitur malum illi; vindicta enim est malum punito. – Si secundo modo, sequitur impossibile: scilicet quod ad malum, ut malum, possit esse prosecutio appetitus; patet enim quod odiens affectat3 malum quod illi qui odio habetur, vult.
Ad hoc dicitur quod hic est sermo de malo illi, sed formaliter, scilicet sub ratione mali. Et in hoc differt odium ab ira, quia ira malum respicit indutum iusti vindicativi rationem: odium autem malum nudum secundum se. – Et licet sit impossibile appetitum prosequi per se malum appetenti, non tamen est impossibile appetitum per se prosequi malum contrario. Nullus enim operatur aspiciens ad malum4 sibi: sed bene ad malum contrario. Hoc autem fit in odio, non primum.
III. In eodem sexto articulo, in responsione ad primum, dubium occurrit circa id quod de odio dicitur, quod insatiabile est, infinitum est. Videtur enim hoc falsum. Primo, quia contingit odio habere aliquem quoad aliquid, puta praelationem vel potestatem super se; et velle ei solum hoc malum, scilicet privationem illius. Secundo, quia contingit odio habere aliquem solum quoad excessum in aliqua re, puta quoad excessivas divitias; et velle ei solum hoc malum, ut non sit tantum dives. Tertio, quia contingit odio habere aliquem quoad vitam, ita quod velit ei mortem; et tamen non velit ei alia mala, puta infirmitates, mala genera mortis, et similia. Non ergo odium est insatiabile et infinitum, sed mensuratum habet obiectum.
IV. Ad hoc, potest dupliciter distingui: primo, de odio abominationis, et inimicitiae; secundo, de odio inimicitiae simpliciter, vel secundum quid. Et dici quod odium insatiabile et infinitum est odium inimicitiae simpliciter, quo scilicet persona, non secundum quid, sed simpliciter odio habetur: et quod de huiusmodi odio loquitur Scriptura, loquitur Aristoteles, loquitur Auctor. Obiectiones autem sunt de odio abominationis, vel secundum quid.
Sed quia ratio in littera adducta militat pro omni odio, scilicet, Ea quae secundum se appetuntur, sine mensura appetuntur, ut patet inductive in avaro, in infirmo, etc., et ex I Politic.; ideo aliter dicendum videtur, quod differentia inter iram et odium in hoc, attenditur secundum ipsum proprium obiectum. Ita quod proprium obiectum odii non habet per se mensuram, et si habet, hoc est per accidens: proprium autem obiectum irae habet per se mensuram, et si in aliquo casu forte non habet, hoc esset per accidens. Proprium obiectum irae est vindicta: quae, cum respiciat offensam receptam, manifeste per se includit proportionem, saltem secundum apparentiam irati, ad offensam; ac per hoc, per se in mensura consistit. Proprium autem obiectum odii inimicitiae est sola persona: odii autem abominationis, res. Quidquid autem odio habetur, sive persona, sive res, sive excessus, secundum se refutatur et abnegatur ab affectu: ac per hoc, non secundum aliquid sic, et secundum aliquid non; et rursus, ac per hoc, non in ordine ad aliud cui commensuretur. Et propterea infinite insatiabiliterque refutatur.
V. Nec obstat quod ipsum odio habitum mensuratum quoddam est, puta certus gradus potentiae, certa praesentia, etc.: hoc enim est per accidens. Quidquid enim, et quantumcumque sit illud quod odio habetur, sine mensura refutatur, quamvis in se mensuratum sit: obiicitur enim odio quidquid obiicitur, ut quoddam totum, et non ut certa mensura ab aliis discretum.
Propter quod, non sufficiens signum distinctionis odii ab ira accipiunt confessores ex hoc, quod poenitens dicit se non appetisse nisi certum malum his quos odisse se dicit. Stat enim, et frequentissime, cum appetitu certi mali, odium abominationis: quod redit quandoque in idem cum odio personae secundum quid. Cum enim odio habetur persona secundum aliquam bonam conditionem, proprie loquendo, obiectum odii est conditio illa non absolute, sed in illa persona: et propterea et persona sub illa conditione, et conditio in persona odio habetur. Et sic salvatur odium abominationis simpliciter, et odium inimicitiae secundum quid, aliquo modo, pro quanto scilicet personae oppositum malum desideratur.