Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Articulus I: Utrum ira sit specialis passio
Articulus II: Utrum obiectum irae sit bonum, vel malum
In articulo secundo eiusdem quaestionis quadragesimaesextae, scito quod distinctio facta in littera, quod motus appetitus fertur in obiectum per modum incomplexi, et per modum complexi, intelligitur formaliter et explicite: ut patet in numeratis passionibus per modum incomplexi. Desiderium enim et spes, si considerentur obiecta secundum implicita, complexionem habent: nullus enim desiderat nisi sibi vel alteri bonum, et similiter nullus sperat bonum nulli. Sed si secundum explicita obiecta considerentur, incomplexio invenitur: est enim desiderium absentis boni, et spes futuri. Amare autem est velle bonum alicui, ut in II Rhetoric.1 dicitur: ubi explicite patet applicatio huius ad hoc, ex parte obiecti. Intendit ergo Auctor quod quaedam passiones sunt quarum obiecta consistunt explicite in applicatione huius ad hoc, quaedam autem non.
Et ex hoc solvuntur duae obiectiones2. Prima est de spe et desiderio, quomodo computentur inter eas quae per modum incomplexi sunt: cum respiciant bonum, et personam. Secunda est, quomodo amor concupiscentiae quo amaturvinum, respicit unum obiectum tantum: cum sibi ametur vel alteri, ut superius3 etiam dictum fuit. Et similiter de odio abominationis. – Patet enim utriusque solutio: quia scilicet non explicite important applicationem huius ad hoc in obiecto, sicut cum amatur amicus, aut irascimur alicui, aut odio habemus aliquem odio inimicitiae. In his enim tribus solis explicita applicatio huius ad hoc in obiecto apparet, etc.