Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Articulus I: Utrum causa et obiectum odii sit malum
Articulus II: Utrum odium sit fortius quam amor
Articulo secundo omisso, ex quo memoriae commendabis responsionem ad primum, et applicabis ad Postpraedicamenta; in tertio articulo, adverte primo, quod prima ratio quare odium videtur fortius movere, consistit in hoc, quod odium magis consistit in immutatione quam amor. Quod declaratur ex parte obiecti. Quia scilicet in amore, tam actus quam obiectum consonat dispositioni amantis: ac per hoc, nihil est, ex parte obiecti, alteritatis. In odio vero, licet actus dispositioni odientis consonet, obiectum vero, utpote malum ut malum, dissonat: ac per hoc, ex parte obiecti alteritas quaedam invenitur. Et cum mutatio in alteritate consistat, magis ad mutationis naturam accedit odium quam amor. Et haec ratio ponitur in littera, cum dicitur quod repugnantia eius quod oditur, magis percipitur quam convenientia amati.
Adverte secundo, quod secunda ratio et manifestat sensum conclusionis principalis huius articuli, scilicet quod odium non est fortius amore, sed e converso: quod intelligitur non de quocumque odio relato ad quemcumque amorem, et e converso, sed de coniugatis; quilibet enim amor habet iunctum odium sibi oppositi, et e converso; et de his est sermo comparativus. Et manifestat fortitudinem odii super amorem extraneum, esse non ex se, sed ex amore eius causa superante illum alterum amorem; ut in responsione ad primum et secundum exprimitur. – Et sic ex prima ratione, odium magis quodammodo incitat quam coniugatus amor, quia magis sentitur: et ex secunda, magis quam extraneus amor, quia agit virtute amoris maioris.