Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Articulus I: Utrum causa et obiectum odii sit malum
In articulo primo quaestionis vigesimaenonae, nota tria, novitie. Primo, in titulo, quod bis dicitur obiectum et causa odii: scilicet cum enumerantur articuli, et cum proceditur ad primum. Ex hoc enim, et primo argumento, manifeste habes malum non solum obiectum, sed causam esse odii.
Secundo, in corpore, quod similitudo inter appetitum naturalem et animalem, sobrie intelligatur: scilicet proportionaliter, secundum naturas inanimatorum et animatorum. In illis enim, ut in qu. XXIII1 dictum est, idem est consonantia et dissonantia, in istis aliud: sicut in illis consonantia est proprietas, in istis est actus appetitus.
Tertio, in responsione ad primum, quod consistit in hoc, quod obiectum et causa odii non est malum simpliciter, sed malum huic, quod est quoddam ens; quod non est malum huic inquantum ens, quia sic convenit, sed inquantum tale ens, quia sic repugnat. Percutiens enim me, quoddam ens est, repugnans mihi non inquantum ens, sed solum inquantum tale, scilicet offendens me: sicut aqua est mala igni inquantum talis, non inquantum ens.
II. Circa eundem primum articulum dubium occurrit de explanatione odii, quod scilicet est dissonantia ad apprehensum repugnans, seu malum. Odium enim consonare malo testatur inimicitia, dum quis mala, ut mala, inimico vult. Immo hoc est odisse, velle malum malo.
III. Ad hoc dicitur quod, sicut amor dividitur in amorem amicitiae et concupiscentiae, ita et odium. Et odium quidem oppositum amori concupiscentiae, innominatum est, et potest vocari odium abominationis: odium vero oppositum amori amicitiae, odium inimicitiae vocatur. Et sicut, quia amare est velle bonum alicui, duo ex parte obiecti includit, scilicet ly bonum et ly alicui; ita in odii obiecto duo clauduntur, scilicet malum et persona. Quamvis autem amor amicitiae et concupiscentiae uniformiter se habeant ad utrumque, scilicet per modum affirmationis seu consonantiae; odium tamen inimicitiae et odium abominationis dissimiliter se habent ad haec. Nam odium inimicitiae habet se ad personam per modum negationis et dissonantiae, ad malum vero per modum affirmationis et consonantiae: odium autem abominationis, e converso, ad personam se habet per modum affirmationis et consonantiae, ad malum autem per modum negationis et dissonantiae. Cum enim aliquis odit flagella, et similia, illis quidem dissonat, et ea ab affectu suo abnegat: seipsum autem, vel alterum cui illa nollet, affirmat in affectu, eique consonat. E contra vero, cum odit quis hominem, ipsum quidem a suo affectu abnegat, illique dissonat: sed malis illius consonat, affirmatque illa in suo affectu, vult enim illi malum. Et si diligenter perscrutatus fueris, videbis quod dissimilitudo ista non variat dissonantiam odii a malo obiecto et causa: quoniam utrobique id quod habet rationem mali obiecti et causae odii, abnegatur ab affectu et dissonat. Nam in odio inimicitiae, persona habet rationem mali obiecti et causae: et in odio abominationis, non persona, sed res mala habet rationem mali obiecti et causae: sicut in amore amicitiae, obiectum amatum est amicus; et in amore concupiscentiae, est res concupita.
Universaliter igitur odium est dissonantia a malo obiecto: quia oportet malum obiectum esse odio habitum. Sed quia diversum in utroque odio constituitur obiectum, quia unius persona, alterius res; varietas apparet, sed non est. Unde inimicitia non testatur quod odium consonat malo obiecto: sed quod tantum dissonat ab inimico, ut consonet malis illius. Unde testatur magnam dissonantiam obiecti.
IV. Nec fallaris, audiens odium abominationis habere pro obiecto rem, non personam; et putes propterea matrem non tali odio habere filias, quibus optat mortem, vel quia non potest dare eas nuptui, vel quia despicitur a viro suo propter eas. In similibus enim non habentur odio personae ut personae, sed ut res. Unde non est ad tales odium inimicitiae; sed abominationis solius vitae earum, quia repugnat dispositioni earum, vel secundum paupertatem, vel gratiam cum viro, vel aliquid huiusmodi. In cuius signum, nihil mali illis vellent (cuius oppositum de odio inimicitiae scribitur in II Rhetoric.2); sed vitam tantum earum, ut rem eis contrariam, nolunt. Et quod in exemplo matris et filiae audis, in ceteris quae sunt domini ad servos, viri ad uxorem, et universaliter ad omnes odio habitos non ut personae sunt, sed ut aliquid illius, quasi nocumenta sunt, dicta intelligas. De personis enim et rebus formaliter, inquantum scilicet personae et inquantum res, intellige quae diximus3 de obiectis propriis utriusque odii.
Nec obiicias mihi quod, immemor supradictorum4 de indistinctione amoris amicitiae et concupiscentiae, nunc penes obiecta distinxerim utrumque odium. Nosti enim quod bonum uno modo, utpote ex causa integra; malum autem omnifariam, utpote ex particularibus defectibus, dicitur5. Constat autem quod amor ex parte boni, et odium ex parte mali, se tenet. Propter quod, non est mirum si odia distinguuntur ex persona vel re, ut obiectis propriis odii; amor autem non, sed sola habitudo ad personam et rem diversimode amatam, in quolibet amore distinguitur, ut superius6 declaratum est.