Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Articulus I: Utrum unio sit effectus amoris
Articulus II: Utrum mutua inhaesio sit effectus amoris
In articulo secundo eiusdem vigesimaeoctavae quaestionis, adverte tria. Primo, quod amor in modo essendi per apprehensionem addit moram in amante, et perscrutationem amati: ita quod non quaecumque apprehensio est effectus amoris, sed apprehensio quasi continua et perscrutans. Et ex prima conditione ponitur amatum in amante, ex secunda e converso, secundum apprehensionem.
Secundo, quod in affectu commune est amori amicitiae et concupiscentiae, quod amatum constituitur in amante per complacentiam interius radicatam ipsius amati: in eo enim quod complacet sibi interius amans de concupito vel amico, in eo sunt. Et hoc etiam respondet morae in apprehensione. - Diversimode autem amans constituitur in amato secundum utrumque amorem, ut in littera dicitur. Quia in concupiscentia, constituitur in eo per affectum perfectae possessionis illius: in amicitia vero, per affectum ad amicum et sua ut ipsemet amicus. Et ambo respondent perscrutationi in apprehensione.
Tertio quod, si hi modi mutuae inhaesionis in affectu diligenter considerentur, videbitur quod proportionales sunt: et quod, sicut in apprehensionis modo unica apprehensio, secundum duas eius conditiones, utrumque constituit, ut declaravimus, ita in amore. Amans quippe aliquid amore concupiscentiae, amat illud alteri, sive ille alter sit ipsemet amans, sive alter. In hoc autem sunt duo: scilicet complacentia illius concupiti, alioquin non amaret; et affectatio habendi utendique illo. Et ex complacentia, amatum in amante constituitur: ex affectu perfecte habendi etc., e converso; egreditur enim amans ad ipsum tali affectu. - Amans quoque amicitiae amore, amat amicum ut seipsum. In hoc autem includuntur duo: primo, quod amans transit in personam amici; secundo, quod amicus transit in personam amantis. Ex hoc enim quod amat amicum propter ipsum amicum, vult etiam seipsum praebere quomodo potest: ac per hoc ipse transit in amicum voluntate, affectu ac passione; ita ut bene vel male afficiatur sentiatque, amico sentiente. Ex hoc vero quod amat amicum ut seipsum, ponitur amicus ut ipse: et sic amicus transit in personam amantis. Et hoc pertinet ad complacentiam: complacet enim ut ipsemet. - Et sic in utroque amore egressus affectus in amatum, constituit in eo: ingressus autem amati per complacentiam in amantem, ut ipse in amicitia, vel aliquid sui in concupiscentia, constituit e converso amatum in amante.