Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Articulus I: Utrum unio sit effectus amoris
In responsione ad tertium primi articuli quaestionis vigesimaeoctavae, scito quod, si considerentur omnes unitates concurrentes ad amorem, sic amor magis unit quam intellectio: quoniam causativus est unionis realis. Sed si comparetur amor et intellectio secundum illam solam unionem quam facit formaliter, sic intellectio magis unit quam amor; iuxta illud Averrois, in III de Anima1: Magis fit unum ex intellectu et intellecto, quam ex materia et forma. Et ratio est illa quae arguendo in littera tangitur: quia intellectus in actu est intellectum in actu, amans autem non est amatum in actu. Tanto namque maior est formalis unio cognitionis quam amoris, quanto maius est se esse aliquid, quam habere se ad illud ut se. Intellectio enim facit formaliter intellectum esse rem intellectam in actu: amor vero non facit formaliter amantem esse amatum, sed ut amatum; et e converso, scilicet amatum ut amantem. Et hoc quoad amorem amicitiae. In amore vero concupiscentiae, amor unit amato ut alicui sui, scilicet amantis: intellectio vero facit formaliter intellectam rem in actu esse aliquid intelligentis. Unde cognitio videtur magis unitiva formaliter: amor autem effective.
Sed quia unio nota communiter non est nisi realis, dicitur quod amor est vis unitiva, et quod est magis unitivus quam cognitio. Quae omnia sunt vera, referendo ad unionem realem. Et sunt vera, referendo ad effectus separatos a causis: effectus enim formales a causis non secernuntur. Unde in littera non respondetur argumento secundum unionem quae est effectus formalis: sed praeponitur amor secundum unionem finalem et effectibilem, quae est realis. Quasi diceret quod, licet formalis unio cognitionis sit maior secundum se formali amoris unione, quia tamen sistit infra unionem similitudinis, minor est simpliciter unione amoris, claudente in sui latitudine unionem realem.