Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Articulus I: Utrum bonum sit sola causa amoris
Articulus II: Utrum cognitio sit causa amoris
In articulo secundo eiusdem quaestionis, adverte quod in littera non negatur quod maior cognitio causat maiorem amorem: sed quod maior amor necessario exigat maiorem cognitionem. Et multum subtilis ratio de hoc redditur ex illa radicali differentia inter apprehensivam et appetitivam potentiam in hoc, quod apprehensio trahit res ad animam, appetitus vero animum ad res. Ex hoc, inquam, infertur quod perfectio cognitionis attenditur secundum modum quo perficitur ratio, qui est distinguere etiam quae sunt simplicia: ac per hoc, ad perfectam cognitionem boni exigitur et quod bonum secundum se apprehendatur, et quod distincte cognoscatur secundum partes, proprietates, etc. Perfectio autem appetitus amoris non exigit tot cognitiones boni, sed prima sufficit ei, scilicet quod bonum secundum se apprehendatur: quia appetitus ad bonum, ut est, tendit. Et intendit dicere quod, quia bonum perficit appetitum secundum quod invenitur in rerum natura, apprehensionem autem secundum negotiationem intellectus; ideo amor potest esse perfectus, cognitione existente imperfecta. Sat enim est appetitui repraesentatio illius boni: quae non sufficit intellectui, sed oportet distinguere ut perficiatur.
Et si instetur, quia cognitio est propria causa amoris, ac per hoc, minus cognitionis infert minus amoris: memento quod perfectio amoris duplici ex capite oritur, scilicet ex parte amantis, et ex parte amati; et quod cognitio est causa amoris ex parte amati. Eadem quippe ratione cognitio est causa amoris, qua bonum est causa amoris, ut in littera dicitur: quia bonum cognitum est obiectum appetitus. Magis autem et minus in amore ex parte utriusque, scilicet amati et amantis, provenire potest. Et sic perspicies quod, absque augmento obiecti, ac per hoc cognitionis, potest augeri amor ex parte amantis. Neque igitur bonum, neque bonum cognitum est propria causa amoris, nisi ex parte obiecti: praeter quod, alia causa eiusdem ex altera parte exigitur. Et ideo minus non infert minus simpliciter.