Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Articulus I: Utrum bonum sit sola causa amoris
In corpore primi articuli quaestionis vigesimaeseptimae, notato quod, quia ratio consistit in hoc: « Bonum est proprium obiectum amoris: ergo est propria causa amoris. Et probatur sequela. Quia obiectum potentiae passivae comparatur ad ipsam ut causa motus vel actus ipsius: ac per hoc, obiectum proprium talis actus huiusmodi potentiae, est propria causa illius actus: amor autem est actus potentiae appetitivae, quae est passiva: » – ex his habes de mente divi Thomae quatuor: scilicet quod vis appetitiva est passiva; et quod obiectum eius est causa activa; et quod bonum effective causat amorem; et quod universaliter obiectum proprium cuiusque actus appetitus est causa activa illius. Quae multum memoriae commendanda sunt.
II. In responsione ad tertium, scito, novitie, formalem responsionem consistere in hoc, quod pulchrum est quaedam boni species: et propterea non obstat adaequatae causalitati boni respectu amoris, quod pulchrum sit amabile, utpote non extraneum ab illo. Connumeratur tamen bono pulchrum in amabilitate, quia addit supra ipsum sicut secundum quid ad simpliciter: bonum est enim quod simpliciter complacet; pulchrum autem, quod secundum apprehensionem, ut in littera dicitur.