Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Articulus I: Utrum passiones quae sunt in concupiscibili, sint diversae ab his quae sunt in irascibili
Articulus II: Utrum contrarietas passionum irascibilis sit secundum contrarietatem boni et mali
In secundo articulo multa essent dubitanda, si actus passionum nominatarum examinandi essent singillatim. Sed quoniam hoc suis propriis locis reservatur, unum tantum est discutiendum, quomodo scilicet contrarietas inter bonum et malum spectat ad irascibilem. Aut enim intelligitur de bono et malo absolute: et sic spectat ad concupiscibilem. – Aut de bono et malo ut subsunt arduirati: et sic non considerantur sub rationibus boni et mali, sed sub ratione ardui; sicut si loqueremur de ligno et lapide ut subsunt albedini.
II. Ad hoc dicitur quod, sicut bonum absolute contrariatur malo absolute, ita bonum arduum malo arduo: et sicut haec sunt altera ab illis, ita contrarietas est alia a contrarietate; licet communicent in nomine, quia utraque dicitur secundum bonum et malum. Unde cum quaeritur, Aut etc., respondetur quod neutro modo, proprie loquendo. Quoniam, ut praedictum est1, bonum et malum non concurrunt per accidens, ut subsunt scilicet difficultati: sed totum hoc, bonum arduum vel malum arduum, per se concurrit, ita quod contrarietas boni et mali difficilium spectat ad irascibilem; sunt enim quaedam boni et mali species bonum difficile et malum difficile. Et cum in littera distinguitur bonum arduum in ly bonum et in ly arduum, non est distinctio in subiectum et accidens, sed unius fundamenti in plures particulares seu inadaequatas rationes: sicut distingueretur nigredo in id quod habet luminis, et id quod habet obumbrationis. Et intendit littera quod, quia bonum arduum habet rationem et unde attrahat, et unde a se repellat, ideo etc. Attestatur autem huic sensui quod arduum in littera ponitur depulsivum et attractivum: quod non fieret, si secundum se sumeretur. Nunc autem fit, quia et aliquod bonum arduum est depulsivum, ut obiectum est desperationis; et aliquod malum arduum est attractivum, ut obiectum audaciae.