Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Articulus I: Utrum passiones quae sunt in concupiscibili, sint diversae ab his quae sunt in irascibili
Circa primum articulum quaestionis XXIII, quia hic inchoat distinctio passionum, adverte quod oportet in toto hoc tractatu servare illud, Quolibet proferente contraria, sollicitum esse stultum est1. Dico autem hoc, quia non omnibus concessum apparet ut distincte et proprie de huiusmodi passionibus locuti fuerint. Scotus in primis, ut in III Sent., dist. XXXIV, apparet, reprehendit dicentes obiectum irascibilis esse arduum: et volens eius obiectum esse offendens, dicit quod semper quando irascibilis habet actum suum, est ibi nolle non solum concupiscibilis, sed irascibilis. Ex quibus manifeste apparet quod, apud ipsum, irascibilis nunquam est respectu boni; sed mali tantum respuendi, sustinendi, puniendi, et si quid aliud est huiusmodi. Ac per hoc, in ianuis irascibilis erravit: spes enim, quae est prima passio irascibilis, oportet quod negetur ab ea.
Nec ullam rationem invenio, nisi forte ex XXVI distinctione eiusdem Tertii quis assumat istam: scilicet quia arduum aut significat absens, aut excedens facultatem potentiae cui dicitur arduum, aut excedens omnia mala sibi contraria; sed nihil horum est; ergo, etc. Haec autem petitio, aut distinctio, nihil obstat: quoniam arduum nihil horum formaliter significat, sed difficultatem in bono vel malo. Arduas enim res dicimus, quae difficultatem, ac propterea celsitudinem quandam habent: difficilia enim aggredi non parvum reputatur; et difficilibus succumbere, vel ea fugere, non multum vituperamus.
Quod autem bonum difficile et bonum absolute egeant diversis potentiis, in Prima Parte2 dictum est; et in responsione ad tertium hic ostenditur, ex eo quod bonum difficile habet unde repugnet concupiscentiae. Offendens ergo est unum contentum sub obiecto irascibilis, pro quanto spectat ad aliquam eius passionem, puta iram: adaequatum autem obiectum est difficile, sive arduum.
II. Et scito quod, cum ponitur differentia inter obiectum concupiscibilis et irascibilis, quia illius bonum absolute, istius bonum arduum; perinde est ac si diceretur quod concupiscibilis obiectum est bonum sensibile, nullo addito; irascibilis vero, bonum determinatum ad rationem ardui seu difficilis; ita quod illud est simplex, hoc est quasi compositum. Unde non fallaris, putans quod concupiscibilis feratur in bonum, et irascibilis in illius difficultatem: sed scito et quod concupiscibilis fertur in bonum, et quod irascibilis fertur in bonum arduum. Omnis namque appetitus obiectum est bonum: et ira, ut dicitur in II Rhetoric., cap. I3, est appetitus apparentis punitionis, quod bonum est in re vel apparentia manifeste.
Nec refert an idem aut diversum sit bonum a bono arduo: sat est enim quod distinguuntur formaliter. Si tamen dicta Auctoris in quaestione de Veritate, qu. XXV4, et in III Sent., dist. XXVI5, scrutatus fueris, invenies quod obiectum concupiscibilis est bonum sensatum, irascibilis vero aestimatum: illam movent species sensibilium, istam intentiones elicitae.