Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Articulus I: Utrum electio sit actus voluntatis, vel rationis
Articulus II: Utrum electio conveniat brutis animalibus
Articulus III: Utrum electio sit tantum eorum quae per nos aguntur
Articulus IV: Utrum electio sit solum possibilium
Articulus V: Utrum homo ex necessitate eligat, vel libere
Circa corpus sexti articuli eiusdem decimaetertiae quaestionis, adverte quod Auctor utramque libertatem, scilicet quoad exercitium actus, et quoad specificationem, tribuit electioni, ut patet in littera; intendens ex hoc differentiam manifestare inter actum simplicem voluntatis, et electionis. Simplex namque actus voluntatis, scilicet volitio seu voluntas, de quo supra1 tractatum est, non est universaliter liber quoad specificationem actus: quoniam ad aliquod obiectum necessario terminatur, ita quod non potest ad oppositum terminari, ut patet ex supradictis2. Electio autem et quoad exercitium actus, et quoad specificationem, semper est libera, ut hic dicitur.
II. In responsione ad primum eiusdem articuli sexti, habes quod non quicumque vult praemissas seu antecedens, vult conclusionem seu consequens in seipso: vel quia non semper consequens est necessarium ad veritatem seu voluntatem antecedentis; vel quia, dato quod sic sit secundum rem, non tamen hoc actualiter apparet et iudicatur (differt enim nihil esse vel apparere, quoad appetitum). In sua autem causa, quicumque vult antecedens, vult consequens simpliciter vel ut in pluribus.
III. In responsione ad tertium, adverte diligenter quod responsio formaliter satisfacit primae radici argumenti, scilicet de aequalibus; et insinuat satisfactionem omnibus tactis in argumento. Intendit enim quod, duobus aequalibus propositis secundum aliquam conditionem, voluntas non arctetur ad neutralitatem, sed potest ad considerandam aliquam eminentiam in altero movere, et, inventa vel apposita, eligere alterum. Et eadem ratione, proposito voluntati aliquo eligibili eminentiori aliis, non necessitatur voluntas ad eligendum illud: quia potest movere ad considerandum in altero aliquid aliud quo praestet, et sic illud eligere. Et haec intellige, supposito quod voluntas velit eligere: simpliciter namque et absolute voluntas a toto genere eligibilium libera est, ad nullumque necessario inclinatur. Sed sicut Auctor primis duobus argumentis libertatem eligendi quoad exercitium actus, impugnavit; ita hoc tertio argumento libertatem quoad specificationem actus, impugnavit. Et propterea ex parte obiecti eligibilis solutionem formaliter dedit, ut sui moris est.