Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Articulus I: Utrum electio sit actus voluntatis, vel rationis
Articulus II: Utrum electio conveniat brutis animalibus
Circa rationem, omisso primo articulo, positam in secundo articulo, dubium occurrit de illius efficacia. Fundatur enim ratio super differentia inter appetitum intellectivum et sensitivum in hoc, quod appetitus sensitivus naturaliter est determinatus ad unum particulare, intellectivus vero ad bonum in communi. Haec autem differentia aut assumit falsum; aut est inefficax. Nam si intendit quod appetitus sensitivus est determinatus ad unum particulare, idest unum numero, falsum assumit. Constat enim quod appetitus sensitivus ovis non est determinatus ad hanc numero herbam: alioquin non posset comedere aliam. – Si autem intendit quod est determinatus ad unum particulare, idest speciale, puta delectabile secundum tactum, tunc inefficax est processus. Quoniam sicut, stante determinatione naturali appetitus intellectivi ad bonum in communi, stat quod electivus sit particularium bonorum contentorum sub bono in communi; ita, stante determinatione naturali appetitus sensitivi ad tale bonum in genere vel in specie, stat quod sit electivus particularium bonorum contentorum sub illo communi. Sicut enim appetitus intellectivus indeterminatus est ad particularia sui obiecti, ita appetitus sensitivus indeterminatus est ad particularia sui obiecti. Unde ex maiori universalitate obiecti illius appetitus quam istius, non potest inferri nisi quod electio illius ad multo plura se extendit quam electio istius. Et tamen in littera infertur quod ille eligit, et iste non.
II. Ad evidentiam huius difficultatis, sciendum est quod dupliciter aliqua potentia determinata invenitur ad obiectum: primo, secundum seipsam; secundo, secundum suum actum exercitum. Et determinatio quidem potentiae secundum seipsam, attenditur penes habitudinem potentiae ad obiectum formale adaequatum: omnis enim potentia ad obiectum aliquod est sic determinata. Determinatio vero secundum actum exercitum, attenditur penes habitudinem actus positi in rerum natura ad obiectum. Est autem, ut a notioribus doctrina fiat, inter intellectum et sensum differentia in hoc, quod intellectus nec secundum se nec secundum suum exercitum actum determinatus est nisi ad ens in communi: ita quod non solum intellectus, sed intelligere in actu exercito, ita indeterminationem retinet, quod terminari potest ad ens in communi. Sensus vero licet secundum se sit determinatus non ad hoc sensibile, sed tale genus sensibilis, puta visibile; sentire tamen, puta videre, in actu exercito, nunquam est ad obiectum in communi aut communiter, puta coloratum universale aut coloratum vage; sed semper est ad hoc coloratum determinatum. Unde, ad partem appetitivam descendendo, dicitur quod inter appetitum intellectivum et sensitivum tanta est differentia, quod ille nec secundum se nec secundum suum actum exercitum, determinatus est nisi ad bonum in communi: iste vero secundum se quidem determinatus est ad speciale bonum, puta conveniens naturae sensitivae; secundum actum vero suum exercitum, determinatus est ad hoc singulare bonum, nunc, hic, sic, etc., oblatum. Licet enim appetitui sensitivo non adaequetur hoc singulare, sed tale genus boni; ipsi tamen in singulis suis actibus se exercenti adaequantur singillatim singularia, hic, nunc, sic, quibus non accidunt hae circumstantiae, sed eis quasi constituuntur. Ovis enim, ut in responsione ad secundum in littera dicitur, refutando illam herbam et hanc acceptando, facit hoc quia determinatus est appetitus eius ut in actu exercito hanc, nunc, hic, sic oblatam, prosequatur.
Et haec manifeste est intentio litterae: ut praedicta ratio clarificat. Et ex ea habetur intentum: quoniam ex utraque determinatione infertur negatio utriusque libertatis inventae in electione. Appetitus siquidem electivus et est liber ad eligendum et non eligendum; et ad hoc vel illud eligendum. Ex hoc autem quod appetitus sensitivus determinatus est secundum seipsum ad speciale bonum, habetur negatio primae libertatis: quoniam non eligere non continetur sub illo speciali bono quod est eius adaequatum obiectum, ac per hoc non potest appeti tali appetitu. Ex eo vero quod appetitus sensitivus secundum suum actum exercitum necessitatur naturaliter ad hoc determinatum particulare oblatum, nunc, hic, sic, etc., habetur negatio secundae libertatis: quod enim ad hoc determinatum est, non potest in aliud declinare. Et per haec patet responsio ad obiecta; et quam efficax sit litterae ratio.
III. In responsione ad secundum et tertium eiusdem secundi articuli, adverte quod, cum ars non possit dare naturae substantiam actus, sed modum; et electio non significet modum actus, sed ipsum actum substantialiter; nulla arte fieri potest ut aliquod brutum eligat. Sed quod apparet discretionis et electionis in operibus simiarum, canum, et similium, mire disciplinatorum, fit illo eodem modo quo a naturali instinctu aguntur. Sicut enim naturalem instinctum sic ordinatum sortita sunt animalia quaedam, ut in littera dicitur; ita habitus acquisitus in illis ex frequentia actuum, inclinat illos per modum instinctus. Et hoc ipsum quod inclinabilia sunt animalia secundum huiusmodi mores, ex natura habent inchoative, completive vero ab assuefactione.