Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Articulus I: Utrum voluntas moveatur ab intellectu
Articulus II: Utrum voluntas moveatur ab appetitu sensitivo
Circa corpus secundi articuli eiusdem quaestionis, dubium occurrit pro novitiis; quia ratio quare appetitus sensitivus movet voluntatem, assignatur ex parte dispositionis subiecti appetentis; et tamen in calce concluditur quod appetitus sensitivus movet voluntatem ex parte obiecti: quomodo haec conclusio sequitur ex illis praemissis.
II. Ad hoc dicitur quod conclusio dicta ex praemissis illis habetur, si sane littera intelligatur. Dupliciter enim intelligi potest quod dispositio appetitus sensitivi moveat voluntatem. Uno modo, directe et immediate: tanquam scilicet immutans ipsam, sive quoad exercitium actus, sive quoad specificationem actus. Et hoc est falsum. - Alio modo, occasionaliter et mediate. Et hoc modo immutat ex parte obiecti, idest quoad specificationem actus, non quoad exercitium. Et hoc fit sic. Quemadmodum enim frigescenti corpori conveniens fit calefactivum eius, et ex hoc occasionatur in tali homine apprehensio calefactivi ut convenientis, et praesentatum voluntati desideratur, etc.; ita irato appetitui conveniens fit vindicta, et ex hoc occasionatur quod intellectus practicus apprehendit repercussionem ut convenientem huic, nunc, etc. Et sic percussio apprehensa ut conveniens nunc etc., movet voluntatem obiective. Et sic patet quod dispositio appetentis, quamvis se teneat ex parte subiecti, non movet tamen voluntatem nisi ex parte obiecti: quia non movet ipsam nisi pro quanto redundat in talem apprehensionem obiecti voluntatis. Constat enim voluntatem ab obiecto apprehenso, ut sic, moveri. Unde Auctor in littera duplicem posuit radicem talis vel talis apprehensionis obiecti: alteram ex parte ipsius obiecti, puta quod est bonum vel malum secundum se; alteram ex parte appetentis. Utrinque enim convenientia vel disconvenientia oritur, ut in littera dicitur.