Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Articulus I: Utrum voluntas moveatur ab intellectu

Circa titulum nonae quaestionis, adverte, novitie, quod quia idem est actus potentiae, et id in quod potentia reducitur a suo motivo, cum movere nihil aliud sit quam reducere de potentia ad actum; ideo ad praesentem tractatum de actibus voluntatis spectat disserere de motivo voluntatis, idest potentiae volitivae: hoc enim nihil aliud est quam disserere de causa actus ipsius voluntatis. Rursus, quia nunc tractatur de primo actu voluntatis, scilicet de volitione, ideo nunc investiganda est causa actuum voluntatis, quod fit quaerendo a quo potentia volitiva moveatur, idest reducatur ad actum.

Circa articuli primi quaestionis nonae corporis primam partem, dubium occurrit non dissimulandum, ubi Auctor distinctionem ponit, quod dupliciter aliqua vis animae est in potentia ad diversa, uno modo quantum ad agere vel non agere, alio modo quantum ad agere hoc vel illud; et subdit quod eget motore quantum ad duo; et quod alterum horum, scilicet primum, se tenet ex parte subiecti, secundum vero ex parte obiecti. Est namque hic dubium, quia, licet verum sit, et ex processu litterae probetur, quod id quod est in potentia ad illa duo, egeat motore quoad duo; non tamen est probatum, nec verum, quod egeat duobus motoribus, altero ex parte subiecti, altero ex parte obiecti. Siquidem experientia, auctoritate, et ratione hoc convincitur. Experimur enim quod aqua, quae est in potentia ad pati et non pati, et ad pati hoc vel illud, puta raritatem vel densitatem, eget motore a quo et patiatur, et patiatur hoc, puta raritatem: ab eodem tamen agente, rarefactivo scilicet, utrumque habet. Et simile est in aliis naturalibus. – Aristoteles quoque, in II de Anima, manifeste vult quod sensitivi secunda mutatio fit ab obiecto. Et constat quod secunda mutatio sensitivi est quando visus reducitur de potentia ad actum secundum, in qua reductione visus et fit videns, et fit videns hoc, puta album obiectum. Non ergo visus eget duplici motore, altero ad hoc quod videat, et altero ad hoc quod videat album. – Suffragari demum rationem patet ex eo quod potentia unica unicum adaequatum actum, respondentem unico adaequato motori, exigit: alioquin non esset inter haec tria adaequatio. Non ergo eget una potentia duobus motoribus e regione diversis, quales sunt ex parte obiecti et ex parte subiecti.

II. Ad hoc breviter dicendum est quod huiusmodi dubium procedit ex malo intellectu distinctionis factae in littera. Ad cuius evidentiam, scito quod potentiae sunt duplicis ordinis: quaedam sunt quae solo proprio actu exercentur; quaedam vero in quibus exercitium proprii actus distinguitur ab actu ipso. In primo ordine sunt omnes potentiae naturales et animales, quatenus superiori imperio non subsunt: in secundo ordine sunt omnes potentiae quibus utimur cum volumus. Potentiae primi ordinis ab eodem motore habent operari, et operari hoc: potentiae vero secundi ordinis ab alio motore habent usum, et ab alio habent actum specificum, quia usus aliud est ab actu specificato. Unde distinctio posita in littera per ly exercitium actus, intelligit usum proprie dictum, qui est actus voluntatis ut principii primi, aliarum vero potentiarum ut exequentium. Ita quod littera per esse in potentia ad agere et non agere, non intendit potentiam ad ipsum suum agere et non agere secundum seipsa: sed potentiam ad agere et non agere, secundum quod subsunt usui. Potentia enim visiva, ut ab uno exemplo discas omnes, si referatur ad videre et non videre ut sic, et videre hoc, puta album vel nigrum, ab eodem motore, puta albo, reducitur et in actum videndi, et in actum videndi album. Et hoc est comparare potentiam ad suum actum et obiectum secundum se. Si autem referatur ad videre, et videre album, ut subsunt usui, sic, cum usus sit actus potentiae visivae non secundum se, sed ut exequentis voluntatem principiantem usum; sic alio eget motore ad hoc quod reducatur in actum usus, et alio ad hoc ut reducatur in actum suae propriae speciei.

Et hic est sensus verus huius distinctionis et litterae, et intentus. Verus quidem, quia, ut inferius patebit, uti est actus voluntatis ut imperantis, et reliquarum virium ut exequentium. Et constat quod omnes potentiae animae applicantur a voluntate ad suos actus: quod nihil aliud est quam exercitium actus, et uti seu usus illarum. Consonant omnia huic vero. Quoniam obiectiones in oppositum nihil militant contra istum sensum. Prima enim obiectio loquitur de potentiis primi ordinis. Secunda de potentiis relatis ad suos actus secundum se, non secundum quod subsunt usui. Tertia quoque de potentiis et actibus et activis secundum se loquitur: stat enim quod unica potentia secundum se egeat uno motore, et ut subest alteri, egeat alio, ut patet. – Quod autem hoc sit intentum in littera, patet etiam ex verbo litterae, ubi dicitur, quantum ad exercitium vel usum actus. Et inferius in quaestione de uti, apertissime exprimitur quod uti nihil aliud est quam applicatio potentiarum ad sua opera. Constat enim quod per exercitium actus hic nihil aliud intelligitur nisi applicatio potentiae ad suam operationem, agere scilicet vel non agere. Et sic manifeste salvatur quod hoc est ex parte subiecti, et illud obiecti, etc.

Et si Scotus, cum ceteris quos refert in II Sent., dist. XLII, qu. I, tractando modum quo cogitatio subest voluntati, advertisset ad hoc, scilicet quod non subest nisi ut subest actui voluntatis qui est uti; vidisset, primo, quod idem est iudicium de applicatione intellectus ad secundas cogitationes, et oculi ad videndum, manus ad operandum, etc. Divertisset, secundo, a tot extraneis phantasiis. Conclusisset, tertio, quod hoc spectat ad tractatum de uti, quomodo scilicet uti sit actus voluntatis, de quo infra tractabitur. Haec dixerim, ne aliquis rem facilem in difficilem versam legens, nodum in scirpo timeat.

III. Circa ultimam partem eiusdem articuli, dubium primo occurrit de illa propositione assumpta in littera: Obiectum movet, determinando actum, ad modum principii formalis, a quo in rebus naturalibus actio specificatur, ut calefactio a calore. Aut Auctor intendit quod obiectum moveat ad modum principii secundum rem, idest secundum illud genus causae quo movet principium quo actionis in naturalibus: aut quod obiectum moveat in genere causae formalis, et exemplariter cetera afferuntur. Si enim intendit primum, obstat statim subsumpta propositio, scilicet: Primum autem formale principium est ens et verum universale. Quoniam tunc prima propositio assumeret de principio effectivo quo: est enim calor, qui calidum calefacit, calefactionis principium in genere causae efficientis, quamvis in ordine ad calefaciens se habeat ut principium formale. Secunda autem propositio subsumeret de principio formali. Et sic processus nihil concluderet. – Et confirmatur. Ista ratio tendit ad hoc. Quia obiectum habet rationem principii formalis, et obiectum intellectus est primum principium formale, ergo: ubi apparet quod, si prima propositio non salvatur de principio formali, nihil fit.

Si autem intendit secundum, tunc obstant, primo, dicta sua in Prima Parte, quaestione ubi dicitur quod obiectum tam potentiae activae quam passivae specificat, quia obiectum potentiae activae est finis, passivae vero est agens, et ab utroque operatio specificatur. Non ergo obiectum movet in genere causae formalis: sed quandoque finalis, et quandoque effectivae. – Deinde obstant multa philosophorum dicta: puta quod appetibile, quod est obiectum voluntatis, movet ut finis, et ut agens.

IV. Ad hoc dicitur quod procul dubio Auctor intendit quod obiectum movet in genere causae formalis: alioquin nihil concluderet. Sed non dixit absolute quod movet ut principium formale, ut insinuaret quod non est principium formale intrinsecum, sed extrinsecum; non tamen separatum, ut idea, sed coniunctum. Calor enim non solum est principium formale calefaciendi, sed etiam calefactionis quodammodo. Dico autem quodammodo: quia calor inquantum est principium elicitivum calefactionis, est eius principium in genere causae efficientis; inquantum vero est principium determinativum illius ad speciem, est principium eius in genere causae formalis extrinsecae, coniunctae tamen.

Nec obstant huic sensui allata in oppositum. Quoniam aliud est loqui de motione talis vel talis obiecti: et aliud est loqui de motione obiecti absolute. Conceditur namque quod tale obiectum movet finaliter, et tale effective, etc. Et hoc dicitur in locis allegatis. Sed non conceditur quod motio conveniens obiecto absolute sit effectiva aut finalis: sed formalis, quamvis extrinsece. Obiectum enim est velut extrinseca forma actus. Unde Auctor, cum posuisset quod determinatio actus ad hoc vel illud, se tenet ex parte obiecti; naturam obiecti non ut tale vel tale est, sed absolute ut obiectum est, contemplatus, in ordine ad determinationem actus, vidit quod non determinabat actum ut efficiens nec ut finis, quia nihil horum omni obiecto determinanti actum convenit; sed ad genus causae formalis recurrendum esset. Hoc enim et omni vere obiecto convenit, et per se convenit illi. Dixi autem vere obiecto, propter multorum loquendi usum, terminos obiecta secundaria vocantium. Haec enim non movent: quia vere obiecta non sunt, sed termini potius operationum; sicut natura leonis terminus est intellectionis divinae, et securitas rustici regalis providentiae.

V. Circa efficaciam processus praefati positi in littera, dubium occurrit: quoniam aut non concludit quod intellectus movet voluntatem, quod est intentum; aut concludit quod intellectus movet omnes vires animae ex parte obiecti, quod est falsum. Cum enim ex hac ratione nihil aliud explicite habeatur, nisi quod obiectum intellectus, ex eo quod primum principium formale, est primum determinativum actuum ad speciem; ex hoc autem aut sequitur quod intellectus movet ceteras potentias, iuxta illam maximam, Primum in unoquoque genere est causa omnium eorum quae sunt post; aut, si non subintelligitur haec maxima, voluntarie et absque nexu aliquo infertur: Ergo intellectus, ex hoc quod eius obiectum est primum principium formale, habet quod moveat voluntatem. Quamvis enim hoc, scilicet intellectum movere voluntatem ex parte obiecti, sit verum et notum, quia praesentat ei obiectum; non tamen est notum quod hoc habet ex hoc quod eius, scilicet intellectus, obiectum est primum formale. In quo tamen consistit tota vis rationis litterae.

VI. Ad evidentiam huius dubitationis, scito quod Auctor, primas radices attingens utriusque motionis propositae in littera, scilicet ex parte subiecti et ex parte obiecti; quemadmodum primum agens in tota anima, ac per hoc movens ad usum actus, intulit esse voluntatem, quia ad eam spectat primum principium finale, ut clare patet in littera; ita modo primum movens inter partes animae ad specificationem actus, infert esse intellectum, ex eo quod ad ipsum spectat primum principium formale. Et si quidem ex parte obiectorum tantum discussio esset, par esset utrobique iudicium: scilicet quod, quemadmodum primum principium finale est ratio reliquorum finium, ita primum principium formale, quod est obiectum intellectus, est ratio, in suo tamen ordine, idest in genere causae formalis, reliquorum obiectorum: omnia enim obiecta ut sic, sub ente et vero ut particularia quaedam continentur. Sed ex parte potentiarum animae loquendo, est quodammodo par, et quodammodo non par utrobique ratio. Quoad primitatem enim, par est ratio: quoniam quemadmodum, ut dictum est, quia voluntas est primum finale principium, ipsa inter partes animae est primum movens ad exercitium; ita, quia intellectus est primum formale principium, ipse inter partes animae est primum movens ad specificationem; formalis enim principii opus hoc est. Quoad extensionem autem, non est par ratio: quia voluntatis motio extendit se ad omnes animae vires subditas, etc.; motio autem intellectus non extendit se directe nisi ad voluntatem. Et ratio diversitatis huius est modus causandi diversus. Motio enim voluntatis, quia est per modum imperii, extensiva ex sua ratione est. Motio autem intellectus, quia est per modum praesentantis, ad id tantum directe se extendit, cui praesentat. Unde Auctor in littera, postquam posuit unde inferebatur quod intellectus est primum movens, quia scilicet eius est primum principium formale; statim subdidit unde haberetur quod motio eius ad voluntatem extenditur, ponens modum quo intellectus motionem hanc facit, scilicet per praesentationem obiecti; et dixit: Et isto modo motionis intellectus movet voluntatem, sicut praesentans ei obiectum suum. Haec enim verba non solum explanativa sunt veritatis in se, sed connexiva et deductiva intenti, ut explanavimus. – Et per haec patet clare responsio ad obiecta.

Articulus II: Utrum voluntas moveatur ab appetitu sensitivo

Articulus III: Utrum voluntas moveat seipsam

Articulus IV: Utrum voluntas moveatur ab aliquo exteriori principio

Articulus V: Utrum voluntas moveatur a corpore caelesti

Articulus VI: Utrum voluntas moveatur a Deo solo sicut ab exteriori principio

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work