Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Articulus I: Utrum homo possit consequi beatitudinem
Articulus II: Utrum beatitudo habita possit amitti
In quarto articulo aliquantisper morandum est. Scito igitur primo, in titulo quarti articuli, differentiam inter perpetuitatem et inamissibilitatem beatitudinis. Perpetuitas enim significat durationem quandam: inamissibilitas autem significat immutabilitatem quandam. Haec ergo est species immutabilitatis, illa durationis. Et quoniam duratio mensura est mutabilis vel immutabilis, prius naturaliter inest alicui rei sempiternae immutabilitas quam perpetuitas: immo haec est illius effectus, ut ex quaestione decima Primi libri, coniuncta nonae, apparet. Cum igitur hic quaeritur utrum beatitudo possit amitti, est quaestio non de perpetuitate formaliter, sed de inamissibilitate, quae est perpetuitatis causa.
II. Scito secundo, in corpore articuli, quod prima ratio in littera allata pro conclusione, quae et in IV Sent., dist. XLIX, qu. I, art. 1, qua 4, tangitur, male videtur intelligi a Scoto, in Quarto, dist. XLIX, qu. VI. Potest siquidem dupliciter intelligi quod beatitudo sit quietativa omnis desiderii. Primo, ut sensus sit quod beatitudo formalis est formalis impletio omnis desiderii. Et hic sensus est falsus. Et tamen illatum Scotus reprehendit. - Secundo, ut sit sensus quod beatitudo formalis est inferens impletionem omnis desiderii, expulsionemque omnis mali, quocumque modo illud contingat: ita quod ratio beatitudinis in communi exigit quod inferat satietatem omnis desiderii naturalis, abstrahendo a tali vel tali modo. Et hic sensus est verus, et intentus tam hic quam in IV Sent. Ex hoc enim sequitur manifeste quod beatitudo exigit inamissibilitatem, ut in littera deducitur: alioquin dolor vel timor inesset beato.
Unde dupliciter Scotus, ibidem, defecisse videtur. Primo, quia non distinxit inter immobilitatem seu inamissibilitatem, et perpetuitatem: et quae de immutabilitate dicuntur, et de perpetuitate consequenter, de perpetuitate formaliter accipit. Secundo, quia esse immobilitatem de ratione beatitudinis, intelligitur formaliter aut virtualiter: quoniam, ut dicitur X Metaphys.1, corruptibile et incorruptibile aut sunt substantia, aut in substantia. Et tamen ipse formaliter accepit de perpetuitate.
III. Scito tertio, quod secunda ratio litterae efficax valde est apud vere philosophos, qui non in aere loquuntur, sed voluntatem in bonum tantum, et voluntatem rectam in vere bonum tantum ferri posse noverunt.
IV. In responsione ad primum eiusdem articuli, habes duo notanda. Primo, quod beatitudo est immutabilis, et consequenter incorruptibilis: ac per hoc, differt plus quam genere ab aliis actibus corruptibilibus, iuxta doctrinam Aristotelis X Metaphys.2 – Secundo, causas immutabilitatis eius: formalem scilicet, quia est perfectio consummata; effectivam vero, divinam virtutem; materialem autem, hominem elevatum in participationem aeternitatis. Et hoc tertium, pro quanto includit quod beatitudo formalis mensuratur aeternitate participata, et non aevo, impugnatur a Scoto, in loco allegato3: quia tamen satisfecimus ei in I libro, qu. x4, non replicandum censeo. Et his si addatur bonitas per essentiam, cuius adeptio est beatitudo, videbitur et reliqua causa, scilicet finalis, ipsius beatitudinis.
Ex primo horum habes quod beatitudo haec non se habet ad perpetuitatem, sicut albedo se haberet ad eam, si a Deo perpetuo conservaretur. Quoniam albedo illa esset in se corruptibilis, et per accidens perpetua: beatitudo autem perfecta, de qua loquimur, est secundum se incorruptibilis, et per se sibi vindicat perennitatem. Et propterea se habet ad perpetuitatem sicut figura caelestis. – Ex secundo autem horum habes modum quo beatitudo haec constituitur immutabilis, scilicet elevando subiectum supra mutabilitatem. Ex hoc enim quod mens humana elevatur in aeternitatis ordinem, oportet quod praeelevetur in ordinem immutabilium: quoniam aeternitas immutabilitatem sequitur. Omnibus autem beatitudinis causis supra mutabilitatem existentibus, necesse est beatitudinem ipsam immutabilem esse.