Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Articulus I: Utrum homo possit consequi beatitudinem
In quaestione quinta, advertendum est quod, licet visio Dei per essentiam, et beatitudo formalis intellectualis creaturae, coincidant realiter, ut ex supradictis1 patet; quia tamen distinguuntur formaliter, ideo diversa sunt quaesita ista formaliter a quaesitis in Prima Parte, qu. XII2. Decuit enim tam perfectum Doctorem complere omnia formaliter. Nihil igitur est superfluum.
II. In hoc articulo primo quaestionis quintae, nota quod Auctor, ex duobus capacitatem hominis respectu perfecti boni ostendens, alterum naturale, quod hic experimur, scilicet cognitionem ipsius Dei universalis et summi boni, quam ex studio acquirimus, dum cognoscimus Deum esse eum qui, si videretur, bearet; et appetitum qualemcumque in ipso Deo quiescendi. Alterum quodammodo naturale, quod probamus: scilicet quod omnis intellectus est capax, quamvis remote, divinae visionis, ex hoc ipso quod intellectus est.
In secundo autem et tertio nihil occurrit.