Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Articulus I: Utrum dona differant a virtutibus
In primo articulo quaestionis sexagesimaeoctavae, dubium occurrit de distinctione donorum a virtutibus. Scotus, in III Sent., dist. XXXIV, impugnat conclusionem et eius rationem, volens, sine assertione tamen, dona non esse alios habitus quam habitus virtutum. Et contra conclusionem quidem arguit, quia illi habitus tantum ponendi sunt in viatore, quibus perficitur circa omne obiectum quo perfici potest in via. Tales autem sunt solae virtutes theologicae, intellectuales et morales. Ergo praeter istos, non sunt alii habitus necessarii in via.
Contra rationem vero, tripliciter. Primo, quia falsum supponit: scilicet quod ratio moveat voluntatem, ita quod virtus non sit nisi dispositio mobilis in voluntate.
Secundo, quia distinctio beatitudinum a donis et virtutibus, non est sic.
Tertio, quia per idem aliquid est proportionatum moventi primo, et secundo. Ac per hoc, si per habitum virtutis proportionatur potentia sibi ipsi, per eundem sufficienter proportionatur Spiritui Sancto. Et consequenter non oportet ponere alios habitus propter motionem a Spiritu Sancto, ut Auctor assumit. – Assumptum manifestatur: quia ex quo Deus dedit habitum voluntati, semper assistit voluntati et habitui ad actus sibi convenientes; sicut ex quo miraculose illuminavit caecum, semper assistit illuminato, ut possit movere illam potentiam.
II. Sed haec facile solvuntur, si dicta Auctoris in littera perspiciantur. Ad primam enim rationem, quam fecerat s. Thomas in articulo secundo1 hic, respondetur quod maior est diminuta: oportet namque dicere: circa omne obiectum, et omni modo. Licet enim dona non sint circa alia obiecta, sunt tamen alio modo circa illa: quia sunt circa illa ut actus oriuntur ex instinctu Spiritus Sancti.
Ad primam autem contra rationem, dicitur quod verissimum est rationem movere voluntatem ex parte obiecti, regulando ac praecipiendo, ut patet ex supradictis2: virtutesque, non omnes, sed morales, esse dispositiones appetitus ut mobilis a ratione, quoniam sunt in eo ut rationalis est per participationem. Appetitus autem non est pure mobilis, sed motum movens, ut dicitur in III de Anima3. Et propterea non est fidelis interpretatio, nisi ad bonum sensum, dicere virtutes non esse nisi dispositiones mobilis. Etenim virtutes et dona sic sunt dispositiones mobilis a ratione et Spiritu Sancto, quod sunt perfectiones moventis: sunt enim instrumenta seu patientia moventia secundum seipsa, vires animae utentes virtutibus et donis.
Ad secundam dicitur quod non est similis ratio de beatitudinibus et donis, ut in quaestione sequenti4 patebit: quoniam actus tantum sunt beatitudines, dona vero habitus.
Ad tertiam dicitur quod ratio illa aut assumit falsum; aut non concludit ad propositum. Nam propositio dicens quod per idem aliquid est proportionatum secundo et primo moventi, potest habere duos sensus. Primus est, quod eadem est forma qua mediante aliquid fit a secundo et primo motore. Et hic sensus est verus. Et intentus videtur a Scoto, ut patet in probatione de caeco illuminato, et de habitu in voluntate: constat enim quod per eandem formam visio fit a vidente et Deo, scilicet per potentiam visivam; et similiter restitutio per habitum iustitiae a voluntate mea, et a Deo, etc. Sed iuxta hunc sensum, nihil concluditur contra nos: sed potius pro nobis, non contra. Quia nulla virtus est talis forma qua secundum movens, puta homo, potest in actum qui elicitur a dono Spiritus Sancti. Et sic falsa est minor, scilicet quod virtutis habitus reddat potentiam proportionatam secundo moventi, puta sibi ipsi potentiae vel homini, ad habendam talem perfectionem, scilicet actum talem qualis natus est esse a dono Spiritus Sancti. Unde in hoc sensu, maior non est ad propositum; et minor nihilominus est falsa.
Secundus autem sensus est, quod eadem dispositio est alicuius mobilis ut moveatur ab inferiori, et superiori motore. Et sic est ad propositum directe: sed non est vera formaliter. Quoniam quemadmodum diversis formis oportet praeesse diversas dispositiones, ita pro diversis agentibus. Forma namque ex parte agentis se tenet, et e converso: cum communicatio agentis sit. – Et hoc sensu, vera esset minor, recte subsumpta: scilicet quod virtutes sunt dispositiones virium animae, et ad hoc ut moveantur ab inferiori motore, scilicet ratione humana.
III. Ad quorum etiam habere pleniorem intellectum, scito quod imaginamur quod in homine est triplex subordinatum movens ad actus bonos: scilicet mens humana praedita lumine naturali et prudentia; mens humana praedita lumine gratiae et fidei; et mens humana pulsata instinctu Spiritus Sancti. Et ad hoc ut vires animae obediant primo motori, ponuntur virtutes morales acquisitae, tendentes ad media et fines ab ipso motore praestitutos. Ad hoc autem ut eaedem vires obediant secundo motori superiori, ponuntur virtutes morales infusae, tendentes ad media et fines ab illo motore praestitutos. Ad hoc autem quod non solum eaedem, sed omnes vires animae obediant supremo motori, ponuntur dona, tendentia in fines proprios a tali motore ostensos.
Necessitas autem distinguendi hos duos ordines habituum infusorum ad obediendum, in littera5 assignatur ex imperfecta participatione motoris supernaturalis per habitus virtutum theologicarum. Si namque motor supernaturalis perfecte in nobis per illos habitus haberetur, sicut habetur per lumen naturale et prudentiam motor naturalis; sufficeret forte unus ordo obsequentium habituum infusorum, sicut sufficit unus ordo naturalium.
Dixi autem forte, quia divinorum habitus omnes vires habent ut obedientiales: et diceret quispiam non indocte, quod etiam hinc oporteret ponere dona, sicut modo, ut omnes vires obsequerentur motori supernaturali secundum illam rationem qua nunc movet per instinctum; virtutes morales infusae essent ad obsequendum eidem secundum illam rationem qua movet per gratiam et fidem ut participantur in consiliis et ratiocinationibus nostris.
IV. Quid autem esset, si praedicta conditionalis, habens antecedens possibile6, poneretur in esse; non facile dixerim. Quoniam poneretur in aliquo consequenti, etiam quod virtutes theologales et morales infusae essent alterius ordinis quam nunc sint. Et sic unus ordo infusorum ad obsequendum, et alter ad praecipiendum sufficeret.
Servata igitur univocatione virtutum prima via, absolute autem haec secunda vera videtur. Et consequenter absolute causa necessaria distinctionis duorum ordinum infusorum obsequentium reddita ex imperfecta participatione motoris supernaturalis, absolute est vera.
Et haec sint pro articulis primo, secundo et tertio.