Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Articulus I: Utrum virtutes morales debeant DICI cardinales, vel principales
Articulus II: Utrum sint quatuor virtutes cardinales
Articulus III: Utrum aliae virtutes magis debeant DICI principales quam istae
Articulus IV: Utrum quatuor virtutes cardinales differant ab invicem
Articulus V: Utrum virtutes cardinales convenienter dividantur in virtutes politicas, purgatorias, purgati animi, et exemplares
In corpore articuli quinti eiusdem quaestionis sexagesimaeprimae, adverte quod distinctio virtutum moralium in politicas, purgatorias et purgati animi, non est distinctio virtutum secundum essentiam; sed secundum statum, et actus perfectionem. Illimet namque habitus qui modo sunt virtutes politicae, quia passiones ad medium reducunt, proficiunt intantum ut passiones auferant; et usque adeo ascendunt, ut passionum obliviscantur; ut in responsione ad secundum ex Plotino habes. - Potes etiam inspicere hanc esse mentem Auctoris, ex hoc quod virtutes purgati animi dicit esse beatorum. Constat enim ex qu. LXVII1 inferius, quod eaedem virtutes morales perseverant in patria, differentes secundum status perfectionem et actus. - Memento tamen quod hic non distinctas has secundum essentiam a moralibus dicimus, comprehendendo sub moralibus acquisitas et infusas morales. Purgatoriae namque et purgati animi morales infusae sunt secundum essentiam: politicae autem morales acquisitae, secundum veritatem, quidquid Plotinus putaverit in homine divino.
II. In responsione ad primum eiusdem articuli, adverte quod Scotus, in III Sent., dist. XXXIII, somniavit virtutes morales quae sunt circa passiones, posse poni in angelis et in Deo, tali ratione. Angelus in puris naturalibus potest velle mihi bonum temperantiae: ergo in eo potest esse virtus temperantiae. Et eadem ratione in Deo, sublata omni imperfectione. - Antecedens probatur: quia voluntas angeli non est imperfecta, ita ut oporteat ipsam carere hac bona volitione seu electione. - Consequentia probatur: quia talis electio est actus temperantiae. Probatur. Ego habitu temperantiae eligo mihi tale bonum: ergo eiusdem rationis habitu potest mihi quilibet velle tale bonum, quia per mihi et tibi non variatur ratio formalis habitus.
Praeterea, angelus, praesentato sibi per intellectum obiecto temperantiae, potest recte eligere quid sibi faciendum esset, si convenirent sibi delectationes tactus. Ergo potest in eo esse habitus temperantiae. - Probatur: quia ex frequentatis huiusmodi electionibus fit temperantia.
III. Ad primum horum, neganda est sequela. Et ad eius probationem, negandum est assumptum: quia actus quo mihi aliquis vult bonum temperantiae, non est actus temperantiae, sed amicitiae. Et cum probatur, Quia ego eligo mihi hoc bonum per temperantiam, Ergo et quilibet mihi, etc.: - et antecedens potest negari; et consequentia nihil penitus valet. Antecedens quidem deficit, quia aliud est velle mihi bonum temperantiae: et aliud velle mihi in actu exercito bonum obiectum temperantiae, idest medium in delectationibus tactus. Primum enim desidero mihi etiam intemperatus: secundum, non primum, habet actus temperantiae pro obiecto; secundum exercet ipsum temperantiae actum. - Unde potes distinguere, ut vel sic intelligant moralia. Velle bonum temperantiae, potest intelligi dupliciter: primo, ut est actus exercitus temperantiae; secundo, ut est actus voluntatis habens pro obiecto actum temperantiae ut volitum. Si primo modo sumitur, sic assumptum est verum, quod ego mihi volo hoc bonum per habitum temperantiae. Sed sequela nihil penitus valet. Quia habitus temperantiae non nisi ad habentem se extendit: tum quia est electivus, ac per hoc eorum tantum quae in nostra sunt potestate; tum quia bonum reddit habentem, et opus eius bonum, non alterius; tum quia est agibilis, quo nos sumus formaliter boni, et non est sicut ars bonificativa factibilis extra nos. - Unde cum dicitur quod per mihi et tibi non variatur ratio formalis habitus, respondetur quod falsum est: quia per mihi et tibi, idest in me et extra me, variatur ratio formalis et generica habitus. Unde virtutes morales ab artibus distinguuntur genere, quia illae sunt eius quod in me, et istae eius quod extra, ut patet in VI Ethic.2 Et miror, immo stupeo, quomodo in mentem huius docti viri cadere potuit ista propositio: cum constet quod intemperata mater vult et conatur filiam habere castam, non per habitum temperantiae, ut patet; nec per actum temperantiae, quia ex frequentatis huiusmodi volitionibus et conatibus erga filiam tantum, nunquam ipsa mater fiet casta.
Si vero secundo modo sumatur, iam ex dictis constat quod sic velle bonum temperantiae, sive in se sive in alio, non est actus temperantiae; sed amoris naturalis ad se, et amicitiae ad alterum.
IV. Ad secundum3 dicitur quod velleitas illa qua quis deliberat se sic electurum et facturum si sibi conveniret, etsi sit actus bonus vel malus moraliter, et ad speciem illius obiecti pertinens; non est tamen actus illius habitus; neque perfectus, qui elicitur ab habitu, neque imperfectus, qui generat habitum frequentatus; ut patet de habitu magnificentiae. Quamvis enim pauper frequenter deliberet se velle magnifica facere si posset, nunquam tamen postea erit magnificus nisi in potentia, quamvis propinqua, ut dicitur in IV Ethic.4 Et ratio assignatur ex II Ethic.5: quia fabricando fabri, abstinendo abstinentes, fortia operando fortes, et universaliter ipsos actus virtutum exercendo, et non solum volendo, virtuosi efficimur; cui autem deest materia virtutis alicuius, non potest se exercere in actu illius virtutis, licet possit appetere exercitium illud. Et propterea, sicut magnificentia non generatur in eo qui magnos sumptus non exercet, quamvis vellet si posset; ita temperantia non generatur in eo qui concupiscentias delectabilium tactus non moderatur, quamvis vellet si posset. - Et quamvis huiusmodi velle si posset, in nobis ad eandem speciem reducatur ad quam spectat ipsum exercitium, quia actus exercitus in nobis speciem constituens, obiectum fit volitionis, et ad suam trahit speciem; in angelis tamen, in quibus huiusmodi actus exerciti non possunt cadere secundum affectum, nec speciem aliquam constituunt, nec volitionem ad speciem trahunt. Sed sunt in eis huiusmodi volitiones actus iustitiae, qua eorum voluntas eligit in omnibus, etiam conditionatis obiectis, subesse divinae legi. – Et haec dicta sufficiant, ne ridiculo simus philosophis, ponendo univoce virtutes politicas in substantiis separatis.