Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Articulus I: Utrum virtus moralis distinguatur ab intellectuali
Articulus II: Utrum sufficienter virtus dividatur per moralem et intellectualem
In articulo tertio eiusdem quaestionis quinquagesimaeoctavae, in responsione ad secundum, nota, Thomista, ne fallaris, sumens hoc quod continentia sit subiective in ratione, propter illa verba, Deficit tamen a ratione virtutis, quia virtus intellectualis etc. Possunt enim dupliciter intelligi. Primo, ut prima facie videtur, ut reddant rationem quare continentia non est virtus, quia non est virtus intellectualis, quia etc. – Et hic sensus, licet forte a pluribus sit acceptus, falsus tamen, et contrarius huic litterae et Auctori est, ut patebit.
Alio ergo modo possunt intelligi ut reddant rationem quare continentia non est virtus, quia in continente non datur virtus intellectualis faciens rationem bene se habere circa materiam continentiae. Quod probatur: quia in eo non est rectus appetitus finis, quem praeexigit ratio recta habituata virtute. Quasi diceret: Continentia deficit a ratione virtutis, quia sive ponatur quod sit virtus in appetitu, sive in ratione, exigit hoc, quod in ratione continentis ponatur virtus intellectualis circa materiam continentiae; non curando utrum illa virtus intellectualis esset continentia vel non. Et quod hoc exigatur littera supponit, tanquam communiter confessum, et inferius1 probandum. Sed in continente non est talis virtus intellectualis. Probatur: quia in eo non est rectus appetitus finis, qui est principium intellectualis virtutis.
Et sic Auctor, dicens continentiam esse in rationali parte animae, comprehendente in se rationem et voluntatem, quia appetitus est rationalis; et indistincte relinquens cuius sit, definiturus hoc in IIa IIae2, in loco proprio; duas rationes reddidit quare continentia non est virtus, Primam, quae nunc dicta est, excludentem ipsam a numero etiam intellectualium virtutum, ex parte superioris partis animae. Secundam autem ex parte inferioris partis, scilicet appetitus sensitivi, cuius actus sunt materia continentiae. Quae superius3 discussa est in suo universali, quod scilicet habitus proprius alicuius operis non est virtus, si non sit in consummativa potentia operis: ut contingit continentiae, quae est in appetitu rationali, et opus consummatur ab appetitu sensitivo.