Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Articulus I: Utrum audacia sit contraria timori
In tota quaestione quadragesimaquinta unum occurrit dubium: quomodo scilicet malum sit obiectum audaciae. - Aut enim est obiectum eius per se, aut per accidens. Si per se, ergo motus appetitus prosecutivus est per se respectu1 mali. Cuius oppositum dictum est; et omnes fatentur, dicentes malum esse quod omnia fugiunt, sicut bonum quod omnia appetunt. - Si per accidens, ergo habet aliquid aliud per se obiectum: sicut patet in ceteris operationibus sensus, intellectus et appetitus; dicuntur enim aliqua per accidens visa, audita, intellecta, appetita, quia propter alia visa, sensata, cognita, desiderata, attinguntur. Et tunc quaeratur: Quod est obiectum per se audaciae, an bonum, an malum? - Et augetur difficultas, quia Auctor varie loqui videtur: in art. 2, ad 3, expresse dicens audaciam respicere malum; et in art. 4, ad 2, dicens obiectum audaciae esse compositum ex bono et malo.
II. Ad huius difficultatis evidentiam, primo, referendus est actus audaciae purus ad proprium obiectum; secundo, referendus est idem et secundum se, et ut participans virtualiter spem, in suum obiectum2: sic enim melius elucescet veritas. Quoad primum, istae duae passiones, scilicet audacia et desperatio, similem ingerunt difficultatem: quia ista est ad malum, et illa a bono; ac per hoc, contra naturae ordinem videntur se habere. Si quis tamen advertat quod in concupiscibili, cuius obiectum est bonum vel malum absolute, nulla est hoc modo passio, sed respectu boni omnes sunt prosecutivae, et respectu mali refutativae vel fugitivae; coniiciet quod aliquid habet tam bonum quam malum ex ly arduo, per quod contrahitur bonum et malum ad obiectum irascibilis habentis tales passiones. Et vere sic est: et propterea in concupiscibili nulla talis passio invenitur. Quid autem sit illud, non oportet in extraneo genere quaerere. Quoniam sicut aedificationes, picturae et structurae difficiles non reponuntur in aliquo alio genere ex difficultate, sed modum quemdam sortiuntur illius eiusdem naturae quae difficilis dicitur (difficultas enim aedificationis ad artem aedificandi, et difficultas picturae ad artem pingendi spectat); ita bonum difficile ex difficultate non intrat latitudinem mali, sed infra boni latitudinem sistit; et similiter malum difficile non exit mali latitudinem. Quia tamen arduum seu difficile in respectu dicitur bonum difficile excedens mensuram in maius, eo ipso quod tam difficile est, habet unde a se avertat illum cui est vel videtur sic excessivum: et hoc modo bonum arduum est obiectum desperationis. Et similiter malum difficile non excedens mensuram in maius, licet ex eo quod est malum, habeat unde avertat; ex eo tamen quod est velut quoddam magnum non excedens mensuram, habet unde trahat: unde Auctor superius, in qu. XXIII, art. 2, dixit quod malum arduum habet ut in ipsum tendatur, sicut in quoddam arduum. Et sic modus mali importatus per ly arduum mensurate, habet attrahere non concupiscibilem, cuius est fugere magis maius malum quam minus, sed irascibilem, cuius est tam bona quam mala ardua prosequi ut oportet. Et hoc modo salvatur quod audacia respicit per se aliquo modo suum proprium obiectum: nec video aliter perseitatem in ipsa et desperatione pure sumptis, respectu propriorum obiectorum. Quod enim obiectum audaciae sit difficile malum, ex eo patet quod, sicut nullus desperat nisi a desiderato, ac per hoc bono; ita nullus audet nisi ad timenda, ac per hoc mala. Haec de primo.
III. Quoad secundum3, facile patet quomodo salvatur hic per se et per accidens, et quare. Salvatur siquidem per se obiectum prosecutionis, idest bonum, et per accidens obiectum eiusdem, idest malum, ex eo quod obiectum audaciae, ut participantis spem, ut in littera4 dicitur, compositum est ex bono et malo: ita quod bonum victoriae, seu repulsae subiectionis imminentis, respicit ratione spei, quod perinde est ac dicere quod respicit ex participata spe; malum autem respicit ratione sui, propter illud tamen bonum; est enim audaciae motus spei effectus ex parte obiecti. Unde provida natura, cum egerent animalia non solum consonantibus per se motibus ad obiecta appetitus, bonum scilicet et malum; sed etiam dissonantibus ab eisdem, quoniam quandoque expedit et fugere bonum aliquod, et prosequi malum aliquod; nec potuerit fieri ut perseitatem secundum propriam comparationem haberent: effecit ut saltem respectu concurrentium ad motum, perseitas salvaretur; ut sic motus omnis appetitus, etsi non secundum se consideratus, ut tamen exercitus cum requisitis ad ipsum, per se obiectum sortiatur.