Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Articulus I: Utrum causa doloris sit bonum amissum, vel malum coniunctum
In primo articulo quaestionis trigesimaesextae, memento doctrinae superius datae in primo articulo quaestionis octavae1, quomodo privationes accipiuntur ut entia et bona in ratione. Eodem enim iudicio sumunt rationem contrarii mali: sicut enim mulierem non tangere sumitur ut bonum, ita etiam sumitur ut malum. Sed occurrit unum dubium non dissimulandum. Si bonum amissum et malum coniunctum in re coincidunt, quia malum in privatione boni consistit; et propterea in motu naturali nulla quodammodo esset haec quaestio, ut in littera dicitur: cum in ratione utrumque induat rationem entis, quae restat inter ea differentia, ob quam malum coniunctum sortiatur rationem contrarii potius quam bonum amissum, et ob quam tristitia respicit bonum amissum sub ratione mali coniuncti, et non e converso? II. Ad hoc dicitur quod, licet tam amissio boni quam malum possit habere rationem entis, apprehendi siquidem potest et amissio vitae et malum mortis sub ratione sacrificii divini, etc.; inter ipsa tamen in re et in ratione hoc interest, quod in re utriusque ratio consistit in privatione boni, ut in littera deducitur; in ratione autem, ratio boni amissi consistit in privatione, ratio vero mali consistit in positione. Amissio siquidem boni praesentatur in ratione privationis convenientis, ut patet: malum vero coniunctum praesentatur indutum rationem disconvenientis, quod constat habere rationem entis contrarii bono amisso, quod habet rationem convenientis. Ita quod illamet privatio quae in re est privatio boni et malum, apprehensa ut privatio boni, offertur ut privatio: et quantum est ex se, moveret appetitum ut privatio convenientis. Apprehensa vero ut malum, offertur, et movet appetitum, ut disconveniens, ac per hoc ut ens contrarium. Et hoc experimur in nobis, dum, privati rebus, amico, vel quacumque re, et privationem convenientis, et appositionem disconvenientis diversimode flemus, illud referendo ad ea quae habebamus vel sperabamus, et hoc ad ea quae patimur aut timemus. Usque tamen adeo malum vindicat sibi movere ad tristitiam, ut etiam ipsa privatio boni non causet eam, nisi ut sapit rationem mali: quia non nisi ut sapit disconvenientiam, ut in responsione ad primum in littera habetur; nisi enim ut disconvenientiam participans haberetur, non deploraretur. Malum ergo coniunctum est per se primo causans tristitiam, bonum autem amissum per se secundo, ex parte obiecti.