Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Articulus I: Utrum imperare sit actus rationis, vel voluntatis
Articulus II: Utrum actus appetitus sensitivi imperetur
Praetermissis articulis secundo, tertio, quarto, quinto et sexto, circa duos sequentes articulos simul dubium occurrit, an in istis quaesitis intendatur universaliter, an indefinite seu particulariter. Et est ratio dubii quia, si intenditur universaliter, falsa videtur decisio tam septimi quam octavi articuli. Septimi quidem, quia quandoque vult quis tristari et condolere amico, etc., et tamen non tristatur. Octavi vero, quia saepissime volens seminat, ita quod non solum concupiscentia seminis, sed ipsa seminatio voluntaria est: et constat quod seminatio partis est vegetativae.
II. Ad hoc dicitur quod intentio Auctoris est loqui universaliter, et quod actus appetitus sensitivi, pro quanto pendent ex parte animae, universaliter subsunt imperio rationis et voluntatis. Nec est verum quod velit quis perfecto imperio tristari, et non tristetur: quamvis pluries contingat quod vellet quis tristari, et non tristatur, quia non perfecte hoc vult. Et hoc dico, si non habet dispositionem organi repugnantem: sicut enim contingit totaliter impediri visum ex parte organi, dicente Aristotele1 quod si senex accipiat oculum iuvenis, videbit ut iuvenis; ita actum tristitiae. Quamvis in hoc casu putem quod, quia tristitia pendet ex dispositione organi, quod quandoque est indispositum ad hoc, propterea ita modica est tristitia, ut appareat non tristari.
Inter actus autem appetitus sensitivi et partis vegetativae hoc interest, quod actus appetitus sensitivi subsunt imperio in ordine ad propria principia elicitiva, et propria obiecta: actus vero partis vegetativae neutro modo subsunt imperio, sed concupiscentia et applicatio eorum, sicut aliorum activorum et passivorum naturalium. Cadit enim sub imperio rationis concupiscere hoc pulchrum, ita quod et in potestate hominis est concupiscere et non concupiscere, et concupiscere hoc et non hoc. Sed non cadit sub rationis imperio quod virtus generativa emittat vel non emittat semen; aut quod generet aut non, aut hoc vel illud; quamvis cadat sub imperio applicatio virtutis generativae cum sua actione, si habet. Sicut non cadit sub imperio quod ignis excutiatur ex lapide, sed hoc pendet ex virtute lapidis percussi, etc.: quamvis applicatio lapidis et ferri, cum suis efficaciis ad excutiendum, sub imperio cadat. Unde non quandoque sic et quandoque non, pars generativa imperio subditur: sed nunquam actus eius, ut sic, imperio subditur: quamvis ipsius, cum sua efficacia et actione quae naturam sequitur, applicabilitas imperio subsit rationis, et propterea inter voluntaria computatur.
In responsione ad secundum articuli septimi, collecto ex littera ordine apprehensionis, appetitus, motus cordis, et qualitatis sequentis, aspice quod varius motus cordis, ex apprehensione et appetitu animali nascens, corpus movet et alterat secundum diversas qualitates. Alteratum autem corpus varie etiam afficit imaginationem et appetitum, ut superius2 habitum est. Et varie disponitur ipsum corpus ex hoc ad sanitatem, ad cor, ad habilitatem hanc vel illam. Et cum haec aspexeris, videbis quod pluries accidentia contingentia personis patientibus exstasim, et huiusmodi, causantur ex sua apprehensione originaliter: quamvis forte consuetudo mutata in naturam, etiam invitas postmodum afficiat. Cuius signum est quod, si diutius ad oppositos mentis actus se toto conatu transferunt, ab huiusmodi accidentibus deseruntur, ut experientia fide digna didici. Quamvis exorbitans motus cordis manifeste apparens in his, sufficiens testimonium afferat quod secundum naturalem causarum ordinem haec fiant, secundum quas materia corporalis nec proprio intellectui, nec angelico, sed divino tantum obedit ad alterationem, nisi mediante motu locali. Propter quod salvandum, haec sunt dicta.
II. In responsione ad tertium eiusdem septimi articuli, adverte duo. Primum est, quod imaginatio non quorumcumque, sed consideratorum a ratione, subest imperio rationis, si tamen imaginabilia sunt: quoniam imaginatio nata est ad imperium rationis formare nova phantasmata, infra latitudinem intellectorum. Quod dicimus propter caecum natum, cuius imaginatio nunquam formabit phantasma coloris, qui nec a ratione eius intelligitur.
Secundum est, quod tam imaginari vel non imaginari, quam imaginari hoc vel illud, subesse intelligitur nostro imperio, quatenus pendet ex parte animae; sicut de appetitu sensitivo dictum est3. Contingit enim ex corporis dispositione, vel repentino motu, improbas pati imaginationes, nullo imperante. Et in hoc est magna latitudo: intantum ut aliqui patiantur huiusmodi imaginationes sic ut vigilantibus appareant sicut aliis apparent dormientibus. Et hinc plerumque fit ut dicant se vidisse vel audivisse, quod tamen non fuit in veritate, sed sicut in somniis: ut patet non solum in phreneticis, sed melancholicis. Unde, sublatis impedimentis ex parte corporis, in potestate nostra est has imaginationes excludere, et alias assumere, secundum imperium rationis perfectum. Sed contingit negligentibus, propter imperfectum imperium, perseverare plerumque malas imaginationes, quas dicunt se pati contra voluntatem: et non est sic, quia ex imperfecto patiuntur imperio.