Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Articulus I: Utrum consilium sit inquisitio
Articulus II: Utrum consilium procedat ordine resolutorio
In quinto autem articulo dubium est, quia littera contradicere sibi ipsi videtur. Ait enim et quod processus a causis ad effectus est compositivus; et quod processus consilii est a fine ad id quod est ad finem; et tamen concludit quod processus consilii non est compositivus, sed resolutivus, ac si finis non esset causa, et id quod est ad finem non esset effectus, sed e converso.
Ad hoc dicitur quod, cum inter finem acquisibilem et id quod est ad finem, sit duplex simplex habitudo, et una modificetur in altera; potest tripliciter procedi ratiocinando a fine ad ea quae sunt ad finem. Primo, secundum simplicem habitudinem causae finalis ad suum effectum, ut sic. Et hic est processus a fine ut sic, ad id quod est ad finem ut sic. Et hic est compositivus, et suus oppositus est resolutivus; sicut universaliter verificatur de processu a causa ad effectum, et e converso. - Secundo, secundum simplicem habitudinem effectus efficiendi ad causam a qua effici debet. Et hic est processus ab effectu ad causam: et est resolutivus, et suus oppositus est compositivus, quia a causa ad effectum. Neuter autem horum est processus consilii. Non primus, quia consilium est de efficiendis a nobis, ut patet in art. 3 et 4: in processu autem primo nihil dicitur de agendo, sed tantum de fine et ad finem ut sic. - Nec secundus, quia consilium est de his quae sunt ad finem, ut patet in art. 2. Et adeo hoc in responsione ad tertium huius quinti articuli, ponderavit Auctor, ut agenda a nobis non cadere sub consilio voluit an sint possibilia, nisi ut congrua et praecongrua fini. In secundo autem processu nihil dicitur de fine et ad finem ut sic: sed tantum de agenda re et causa illius.
Tertio igitur potest procedi secundum quod tam finis quam id quod est ad finem, invenitur in agendis: ita quod non procedatur nec a fine puro, nec ab agendo puro; sed a fine assequendo ad id quod est agendum ad finem, et sic deinceps retrocedendo. Et hic processus est processus consilii, quod est de agendis ut ad finem, et de his quae sunt ad finem ut agenda, resolutorie. Et licet processus iste mixtus videatur, et non nisi secundum partes iudicandus compositivus et resolutivus; dicitur tamen simpliciter resolutivus, quoniam de fine et eo quod est ad finem, ratiocinatur tantum in materia agenda, et propter agendum, resolutorie, idest a posterioribus secundum esse. Ita quod, sicut musica, licet consideret numerum ut in sonis, et e converso sonos ut proportionales secundum numerum, et propter hoc media ponitur scientia; quia tamen de numero non nisi in materia soni, et propter sonum, tractat, simpliciter dici potest scientia physica, et sub ea comprehenditur, eo quod non abstrahit a materia sensibili: ita in proposito consilium, quia, ut dictum est, finem et ad finem in materia agenda tantum, et propter agendum, et quomodo agendum, a posterioribus secundum esse in priora considerat, resolvere simpliciter dicitur.