Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Articulus I: Utrum voluntas ad aliquid naturaliter moveatur
In quaestionis decimae articulo primo, scito quod naturaliter in titulo positum, sumitur ut distinguitur contra libere.
In corpore eiusdem primi articuli dubium occurrit, ex eo quod Auctor divertere videtur a proposito, dum quaestio est de naturali ut distinguitur contra liberum; et solutio quaestionis est de naturali ut distinguitur contra accidentale, ut patet in littera.
II. Ad hoc breviter dicitur quod, quia naturale ut distinguitur contra liberum, sequitur ad naturale idest substantiale (omne enim substantiale est naturale); ex hoc quod Auctor declaravit in voluntate inveniri motum naturalem idest substantialem, optime satisfecit quaesito an sit talis motus naturalis ut distinguitur contra liberum. Ea autem fuit ratio processus, quia videlicet ratio significata per nomen naturalis aperienda erat. Unde si omnis substantia natura est, quidquid secundum substantiam inest, secundum naturam inest; ac per hoc, et substantiale et naturale est. Secundum substantiam autem inest, quidquid per se inest. Ergo iuxta hanc naturae significationem, qua et voluntas natura est, per se inesse, et secundum substantiam, et naturaliter, idem sunt. Haec autem aequivalere naturali ut distinguitur contra liberum, patet ex eo quia liberum habet pro causa velle, naturale autem esse: id enim solum libere fit, quod fit quia vult; et id solum naturaliter inest, quia est, ut in Prima Parte1 dictum est. Quidquid autem secundum substantiam, seu per se inest, clare patet quod inest quia talis esse substantialis est, et non quia sic vult. Nulla ergo diversio hic fuit, sed alta perscrutatio naturalis, ex qua doceremur naturalitatem in omnibus invenire, sicut Auctor fecit. Ex hac enim ratione naturalis, adiuncta altera propositione communi, scilicet quod per se prius est his quae non sunt per se; intulit universalem regulam, scilicet quod principium convenientium alicui inest naturaliter, idest per se et secundum substantiam, et quia est talis naturae, et non quia vult. Ex hac enim regula, subintellecta minore, scilicet quod motus convenientes voluntati sunt ordinati secundum rationem principii et principiati, quod est per se notum; statim habetur intentum, scilicet quod aliquis motus inest voluntati secundum substantiam, per se, naturaliter, quia est talis, et non quia vult.
III. In eiusdem articuli corpore, nota triplex poni naturaliter volitum: primo, bonum; secundo, beatitudinem; tertio, omne conveniens volenti secundum suam naturam. Et de primis quidem duobus evidens ratio in littera redditur: de tertio autem non. Unde et dubitatur et de ipso, et de eius ratione. De ipso quidem, quia experimur oppositum, dum eligimus non convenientia secundum naturam, ut nescire, non vivere. — Nec evaditur dicendo quod hoc appetimus per accidens. Quoniam opposita eorum quae naturaliter volumus, nec per se nec per accidens velle possumus; ut patet de primo et secundo.
De ratione vero, scilicet quia per voluntatem appetimus etiam pertinentia ad alias potentias et totum hominem: quandoquidem nulla apparet connexio huiusmodi ad illam conclusionem. Unde enim sequitur: Per voluntatem appetimus etiam pertinentia ad alias potentias et totum hominem; ergo naturaliter volumus omnia convenientia volentibus secundum suam naturam?
IV. Ad primum horum breviter dicitur quod, sicut in rebus exterioribus naturale invenitur dupliciter, scilicet semper, vel frequenter (motus enim caelestes naturales sunt ut universaliter et semper indeficientes a naturali cursu; motus autem inferiores naturales sunt ut in pluribus et frequenter deficientes); ita et in voluntatis motibus naturalibus invenitur naturalitas utroque modo. Nam ad quaedam voluntas sic naturaliter est determinata, ut non possit aliquo pacto velle oppositum: ad quaedam sic naturaliter determinata est, ut possit per accidens oppositum velle. In primo ordine sunt duo prima volita in littera numerata: in secundo vero est tertium volitorum genus. Unde ad hoc tertium volitum voluntas non plus videtur naturaliter inclinata, quam voluntas affecta habitu virtutis acquisitae, ad opus illius virtutis; nisi pro quanto inclinatio ex natura potior est quam ex acquisito habitu. Et sicut voluntas in iustitia habituata, potest iniuste facere; ita voluntas naturaliter inclinata in bonum conveniens volenti secundum suam naturam, potest eius oppositum velle.
Ad secundum vero dicitur quod, licet verba illa litterae, si sola sumantur, non inferant nisi extensionem voluntatis et eius obiecti ad hoc tertium; si tamen intelligantur coniuncta praecedentibus, inferunt naturalitatem motus voluntatis in hoc tertium. Ad cuius evidentiam, scito quod voluntas tripliciter sumitur: scilicet ut quaedam potentia; secundo, ut eliciens ex quodam in quiddam; tertio, ut appetitus ipsius totius volentis. Et quidem quia voluntas potentia quaedam est, ideo naturaliter fertur in bonum, quod est volitum primo positum in littera: quaelibet enim potentia naturaliter determinata est ad suum obiectum, ita quod non potest in oppositum. Quia vero est volitiva cuiusdam ex quodam, secundum rationem causae et causati, ideo naturaliter vult beatitudinem, quae finale principium est; quod volitum est secundo positum. Quia autem est a natura data volenti non solum ut velit sibi ipsi voluntati, sed etiam ut velit ipsi volenti secundum seipsum et suas partes; ideo naturaliter vult bonum conveniens volenti secundum suam naturam: quod est volitum tertio loco in littera positum. Quodlibet enim horum trium habet rationem primi, per se, et secundum substantiam. Obiectum enim, et primo respectum principium, est causa ceterorum. Proprium vero infra principii rationem clauditur: amicabilia enim quae sunt ad alios, veniunt ex amicabilibus ad se2. Et si hoc longius repetendum esset, dicendum esset quod, quia volitio pendet ex volito et volente, utrinque initium voluntariorum motuum initium esse oportet. Et ex volito quidem inditus est voluntati motus in beatitudinem, qui, utpote motus in finem primarium, complectentem in se totam obiecti perfectionem, principium ex ea parte est reliquorum motuum. Ex parte vero volentis, inditus est voluntati motus in proprium bonum. Utrumque enim tradidit Aristoteles, cum dixit3: Amabile quidem bonum, unicuique autem proprium. Cum igitur Auctor ex hoc quod voluntate volumus non solum ad ipsam spectantia, sed etiam ad volentem, intulit quod naturaliter volumus convenientia secundum naturam; veram causam reddidit, intendens pro medio assumere quod voluntatem sortiti sumus pro nobis, ac per hoc, ad proprium bonum determinatam. Unde et in Qu. de Virtut., art. 5, et inferius in qu. L4 et LVI5, nulla virtus in voluntate ponitur ad proprium volentis bonum, quia ad hoc naturaliter determinata est.
V. In responsione ad primum eiusdem articuli, adverte distinctionem de voluntate. Consideratur enim multipliciter: sed quantum ad propositum, littera insinuat dupliciter, scilicet ut res, et ut causa. Est enim et, in genere rei, res talis, puta apta nata velle: et in genere causae, causa talis, puta libera. Cum autem voluntas distinguitur contra naturam, non distinguitur ut res talis contra talem rem; sed ut causa talis contra causam talem. Est enim res talis, scilicet apta nata velle, natura quaedam habens sibi connaturalia, sicut et ceterae naturae: sed talis causa, scilicet libera, ut sic, non est talis causa qualis est natura. Haec enim est causa quia est: ac per hoc, est causa determinata ad unum. Illa vero causa quia vult: ac per hoc, est causa libera ad utrumlibet. Unde distinguuntur voluntas et natura in ratione causae, secundum proprias causandi differentias. Propter quod et in II Physic.6 et in IX Metaphys.7, non nisi in ordine causarum vel principiorum distinguuntur.
Et si in his perspexeris quod ratio causae in natura spectat ad eam inquantum res est, videbis pariter quod voluntas utriusque causae rationem habet. Nam quatenus res talis est, per modum naturae causalitatem habet: quidquid enim causat aliquid quia talis res est, naturaliter causat illud. Quatenus vero electiva est, per modum proprium, idest libere, a proposito, ad utrumlibet, etc., causalitatem habet, et non naturaliter: quidquid enim causat quia vult, libere causat. - Et si ulterius perspexeris quod natura, ut in littera dicitur, est causa essentialiter prior causa voluntaria, quia esse in unoquoque est prius quam operari, etc.; videbis quoque quod voluntas non solum natura quaedam est, sed prius habet naturae rationem et causalitatem, quam propriam. - Et si postremo penetraveris quod in causis essentialiter ordinatis, coniunctis in unam rem, id quod est prioris causae proprium, participatur a posteriori, ut supremum infimi attingat infimum supremi; videbis quod voluntatis prima opera oportet esse naturalia, et prius ipsam velle aliquid naturaliter quam libere.
Et hanc subtilitatem si perspiciens sectatus fueris, habebis claram solutionem Scoticae argumentationis in materia de processione Spiritus Sancti et de naturalitate voluntatis: quae omnia in Prima Parte8 tractata sunt. Distinxit enim voluntatem contra naturam, non solum in genere causae, sed in genere rei; et ideo intulit omnimodam disparationem: cum tamen sint causae essentialiter subordinatae, ut hic, et in qu. praec., art. 4, de eorum actibus patet. Voluntas enim non solum prius habet naturae rationem, ut in littera dicitur, quam causalitatis propriae; sed velle naturale oportet esse principium volendi libere.
VI. In responsione ad secundum, diligentissime notato doctrinam ibi traditam circa distinctionem convenientium alicui naturaliter, idest per se et secundum substantiam, in consequentia formam vel actum, et consequentia materiam vel potentiam; et conditionem eorundem, quod scilicet perseitas in illis infert coaevitatem absolute, in istis vero non absolute, sed quod in certa dispositione. Et causa est differentia inter potentiam et actum, ut in littera dicitur. Ex hac enim doctrina habes, vir docte, quod non solum aptitudo ad motum et operationem inest subiecto per se, ut gravitas et risibilitas; sed motus ipse et operatio, ut descensus et risus, etc.
VII. In responsione ad tertium, elevato mentem in celsitudinem doctrinae huius, et intuere quod unum individuum immaterialis ordinis aequivalet non tantum infinitis individuis materialibus sub una specie, sed etiam sub uno genere, etiam analogo. Habes enim hic quod, cum ordo universi habeat quod natura determinata sit ad unum proportionaliter, scilicet generice, specifice vel individualiter; ac per hoc, bono absolute, cum sit unum genere analogo, debuisset respondere natura aliqua una generice; et similiter voluntati, quia est una secundum speciem, debuisset respondere unum secundum speciem: subiunctum tamen est quod, quia voluntas est immaterialis ordinis, determinata est ad unum in genere analogo, bonum scilicet; quasi natura immaterialis eminentius praehabeat quidquid genus speciesve haberet. Et vere sic est. In cuius signum, hic intellectus noster aequivalet toti universitati corporeae naturae. Est autem ratio huius, quia quae sunt dispersa in inferioribus, sunt unita in superiori. Eadem enim ratione, tanta est amplitudo immaterialis potentiae, ut universi simpliciter capax sit.
VIII. In eadem responsione, caveto, novitie, ne indefinita pro universali se tibi offerat; et contrarietas inter responsionis huius calcem et corporis articuli insurgat, dum ibi dictum est quaedam esse particularia bona sub obiecto voluntatis contenta, ad quae voluntas naturaliter tendit, ac per hoc determinata est naturaliter, ut esse, vivere, etc; hic autem dicitur, Sub bono communi. Utrobique enim indefinita, seu particularis est locutio: et propterea neutra alteri repugnat. Hic enim expresse dicitur, Sub bono communi multa comprehenduntur, ad quorum nullum determinatur voluntas: - multa dixit, non omnia. Ibi quoque manifeste de quibusdam, scilicet convenientibus volenti secundum naturam, loquitur.