Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei
Ad caput II.
Ad caput III.
Ad caput IV.
§I: Defenditur traditionum a Bellarmino asserta necessitas.
§II: Scripturas non esse sufficientes sine traditionibus, quamvis traditiones sufficientes fuerint sine Scripturis.
§III: Probatur idem exemplis.
§IV: Traditio est necessaria pro ipsa Scriptura.
§V: Probatur traditionum necessitas ulterius.
VIII. - Ait Bellarmino: Credendum est, beatam Mariam semper fuisse virginem, contra errorem Helvidii, ut Ecclesia semper credidit; et tamen nullum est de hac re in Scripturis testimonium. Amesius quod hic reponeret non habuit, nisi ex Witakero male adducta verba sancti Basilii homil. de Nativitate Domini; ubi tamen solum docet: nihil ad Incarnationis et Nativitatis Dominicae mysterium pertinere, utrum B. Virgo postea cum Iosepho, coniugalem consuetudinem habuerit: ad mysterii maiestatem sufficere, virginitatem eo usque illibatam fuisse custoditam. Verbis tamen mox sequentibus vult, ne quis unquam Christi amantium ad aures admittat illud: Deiparam non semper mansisse virginem illibatam. Unde liquet, Amesium et mala fide laudasse sanctum Basilium sibi assentientem, et iuxta hunc sanctum, non censeri debere Amesium in numero Deum amantium.
IX. - Credendum est, in Nov. Testam. Pascha celebrandum esse die Dominica, ut contra haeresim Quartadecimanorum tenuit antiqua Ecclesia. Ad hoc Amesius: «De Paschatis», inquit, «necessitate nihil omnino credendum est; humana instituta non sunt obiecta fidei divinae». Resp.: illustre hoc est exemplum reverentiae et obedientiae erga magnam synodum Nicaenam, quam alias solent iactare Protestantes, hic tamen eius decretum explodunt, maluntque associari haereticis illis Quartadecimanis damnatis, quam Ss. Patribus illos damnantibus. «At», inquit, «humana instituta non sunt obiecta fidei divinae». Resp.: Si, ut verba hic sonant, accipiantur, manifestum errorem continent. Numquid enim Actor. xv. vers.28. decretum Apostolorum de abstinentia a sanguine et suffocato erat institutum humanum? et tamen quisquis illud vel negaret iam, vel etiam tunc cum obligabat recusasset observare, sine dubio haereseos aut schismatis crimen admisisset. Nemo auctoritatem Ecclesiae aut concilii oecumenici, aliquid Dei nomine sub anathemate praecipientis aut vetantis spernit, quin spernat Deum, (iuxta illud: Qui vos spernit me spernit), et consequenter semper dum discredit, derogat ei illam auctoritatem a Deo concessam, et crimen haeresis committit. Instituta ergo humana Ecclesiae semper auctoritatem a Deo concessam involvunt, quae sine dubio est obiectum fidei divinae.
X. - Bellarm.: Oportet credere, baptismum parvulorum esse ratum. Amesius: «Ex Scripturis hoc probat ipse Bellarm. lib. I. de Sacram cap. 8». Resp.: suadet id exinde probabiliter, non vero convincit: hoc enim ex sola traditione fieri potest, qua exclusa facile eluditur quodvis Scripturae pro Padobaptismo testimonium, ut experti sunt Lutherani in congressu cum Anabaptistis. Amesius 2.: «Omnia scripta esse ab Apostolis, quae sunt simpliciter omnibus necessaria, fatetur etiam Bellarm. huius libri cap. 11.» Responsio patet ex dictis §. 3. ad 1. Evasionem.
Omittit hic Amesius duo postrema Bellarmini argumenta; prius de Purgatorio, quod Bellarminus ait Lutherum credidisse, etsi fateretur non posse probari ex sacris litteris. Posterius (minime dissimulandum, etsi prius a Calviniano facile contemnatur) est hoc: Credunt omnes haeretici huius temporis, nullum esse verbum Dei nisi scriptum. At hoc certe in tota Scriptura nusquam invenitur; ergo omnes haeretici credunt aliquid non scriptum tamquam Dei verbum. Hoc argumentum, quantumvis dissimularit Amesius, plane iugulat efficacissime omnes Traditionum hostes; et forte ideo suaviter illud dissimulare omittereque voluit Amesius. Sed non tantum in praesenti efficaciter sternit hostes traditionum, sed etiam omnem eorum qualemcumque fidem penitus convellit ac dissipat. Numquam hactenus vidimus, vel audivimus ullum, qui se ab isto monstro dialectico, ex ipsorum principiis legitime nato expedire potuerit, nempe: Si nihil credendum est, nisi quod in sacris Scripturis positum est, nihil omnino credendum, quod in sacris Scripturis ponitur. Eas enim esse sacras Scripturas nusquam legitur in sacris Scripturis, ut per se patet; aut legant nobis inde. Sed iuxta Novatores nihil nisi verbum Dei scriptum credendum est; ergo neque omnia, quae in sacris codicibus posita sunt, nec quidquam eorum credendum est; quia nihil horum tamquam verbum Dei scriptum in sacris litteris ponitur. Ergo suo dogmate falsificante seipsum, funditus evertunt omnem suam fidem, quam iactant divinam, ostenduntque esse persuasionem mere humanam. Et quamvis scriptum inveniretur, adhuc sine traditione non scripta vim non haberet. Adeo essentialiter necessaria est traditio ad totum corpus doctrinae divinae scriptum infallibiliter servandum. Nec evadunt hic illi Lutherani, qui admittunt quidem hanc traditionem de libris canonicis, sed non ut verbum Dei.
Sic enim et hi omnem suam fidem fundant super re fallibili, ac proinde etiam ipsam suam fidem ostendunt esse fallibilem, immo falsam. Sane absque his tribus principiis plane certis, quae ex sola traditione Ecclesia habentur, omnis fides, humana et fluxa est, nempe: 1. quod tota Scriptura Veteris et Novi Testamenti sit verbum Dei; 2. quod ipsa sit incorrupta (ad eum modum, quo supra de Vulgata diximus); 3. quod habeamus verum et legitimum eius sensum. Intelligo autem haec de toto corpore doctrinae Christianae iuxta ea quae dixi supra ad disput. de Iud. Controv. §. 1. num. 6, 8.