Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei
Ad caput II.
Ad caput III.
Ad caput IV.
Ad caput V.
Ad caput VII.
Cum Bellarminus sacras traditiones, supra, ex Veteri et Novo Testamento abunde firmarit, easdem testimonii Patrum et Conciliorum, hisce duobus proximis, et infra cap. 11. denuo roborat. Ubi cum respondisset obiectionibus quas haeretici e Patribus petunt, tria posuit notatu digna, quae hoc loco referre opportunum erit. Unum: duplo esse plura ea testimonia, quae nos e Patribus pro traditionibus citavimus in contrarium. Alterum: nostra testimonia expresse docere de traditionibus non scriptis recipiendis; adeo ut haeretici, cum id negare non possent, passim verterentur in blasphemias: Testimonia autem ab eis adducta non proprie ad traditiones pertinere, sed per malas consequentias eo tandem ab adversariis detorqueri. Postremum est: adversarios evidentia testimoniorum convictos, aliquando fateri, a quibusdam Patribus traditiones esse defensas; nos autem adigi non posse, ut admittamus, ab ullo Patrum oppugnatas esse traditiones. Amesius his notationibus suaviter dissimulatis.
Th. 10. ait: 1. «Illud idem quod fuit probandum, est: Doctrinam aliquam necessariam esse, quae in Scripturis non continetur. Hoc autem testimoniis (Patrum et conciliorum) non probatur, nec probari potest». Resp.: Amesius hic infra th. 19. 20. et alibi passim in hoc cap. fraudulenter ludit aequivocatione vocis «necessaria doctrina». Cum enim Bellarmin. cap. 11. dixerit: (Ea quae sunt omnibus simpliciter scitu necessaria ad salutem, praedicasse Apostolos omnibus, et eadem quoque ab illis esse scripta) Amesius arripit ea verba, quasi de omnibus creditu necessariis pronuntiarentur. Est autem longa lataque disparitas inter haec et illa «necessaria». Nam priora sunt paucissima, et Symboli Apostolici, et Decalogi limites vix egrediuntur. Posteriora autem sunt plurima, omnia scilicet revelata, sive scripto, traditione ad nos transmissa, quae Catholici omnes implicite credunt, cum paucis illis explicite cognitis simul cum his assentiuntur. Et sic inter necessario (saltem implicite) credenda, sine dubio sunt etiam illa, quae aperte SS. Patres dicunt ex traditione recipienda esse.
2. Ait Amesius: «Veteres saepe traditiones approbant, quae in Scripturis continentur; praesertim si totidem verbis in Scripturis non exprimantur. Formulas quasdam verborum traditioni tribuunt, quorum sensum ex Scripturis ipsimet ostendunt. Maxima tamen ex parte ritus et caeremonias sine Scripturis receptas (de quibus non disputatur) per traditiones designant. In iis autem plus satis fuerunt faciles et liberales: secundum illud Hieronymi ad Lucifer: Unaquaeque provincia abundet in sensu suo, et praecepta maiorum, leges Apostolicas arbitretur. Cum tamen ex Scripturis iudicium ferunt, traditiones non scriptas plane damnant: sicut idem Hier. in Hagg. cap. 1.» Quae absque auctoritate et testimoniis Scripturae quasi traditione Apostolica reperiunt et confingunt, percutit gladius Dei. Resp.: Haec effugiola sunt perquam futilia, et vim testimoniorum e SS. Patribus, et Conciliis a Bellarm. allatorum nec tantillum laedunt. Nam esto, nomine traditionum apud Patres censeatur etiam Scripturae sensus ex traditione ecclesiastica habitus (quod vel maxime novis Evangelii interpretibus adversatur) itemque certae formulae verborum, ut ὁμοούσιος, θεοτόκος etc. Denique nonnulla, quae ad ritus potius, quam ad dogmata pertinere videntur: clarissimum tamen est, ex verbis sanctorum Basilii, Chrysostomi,Augustini etc., eos etiam loqui expresse, et quasi in actu signato de dogmatibus (ut patet vel exemplo Symboli Apostolici). Et quamvis de solis ritibus, verborum formulis, et sensu Scripturarum loquerentur, adhuc probaretur traditionum necessitas. Quisquis enim vel minimi eiusmodi ritus institutionem non niti auctoritate a Deo in Scripturis concessa contenderet, haeresis labe sine dubio sorderet.