Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J.

Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)

Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos

Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.


Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei

Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei

Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei

Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei

Ad caput II.

Ad caput III.

Ad caput IV.

Ad caput V.

Ad caput VII.

Ad caput VIII.

Allata in prioribus capp. argumenta pro traditionibus, plane convincunt intentum, etiam pleraque seorsim. Quae vero hic sequuntur, sunt perquam probabiles rationes et coniecturae suasivae, non apodicticae; cum hac res a libero Dei decreto dependeat, qui si voluisset, sine dubio potuisset omnia revelata in scripto tradere ita perspicue, distincte et determinate, ut nulla posset oriri lis de vero verborum sensu. Excipimus tamen unicam et solam traditionem de ipsa tali canonica Scriptura. Illam enim ad hanc manifestandam necessario requiri, iam supra ostensum est; nisi quis vellet loco traditionis infallibilis fingere continua miracula, quae Scripturam illam redderent evidenter credibilem, ut dictam a Deo.

1. - Argumentum Bellarminus petit a consensu haereticorum in contemnendis traditionibus. Ut enim ex communi consensu SS. Patrum omnium aetatum, recipientium traditiones, colligimus, eas esse recipiendas: ita ex communi consensu haereticorum omnium aetatum reiicientium traditiones, colligimus, eas non esse reiiciendas. Perquam sane rationabilis coniectura, quam tamen explodit Amesius, 1. cum ait: «Perpendatur similis ratio: Haeretici omnium aetatum reiecerunt gentium idololatriam; ergo non est reiicienda».

Responsio: Non est haec similis, sed valde dispar ratio; qua non debet sumi a re in qua conveniunt haeretici cum Catholicis, sed in qua dissident. Deinde Amesius iterum truncavit Bellarmini verba, omittendo illud: Ex consensu Patrum in traditionibus recipiendis; alioquin statim patuisset sophisma.

2. ait Amesius: «Manifeste falsum est, omnes haereticos omnes traditiones reiecisse». Resp.: Neque hoc affirmavit Bellarminus, sed loquitur de omnium aetatum haereticis indefinite. Imo si sermo sit de traditionibus Catholica Ecclesiae, et non de fanaticis et fictitiis nec unus quidem forte nominabitur haereticus, qui illas omnes admiserit. Certe ipse S. Cyprianus, ut suum Anabaptismum tueretur, aliter id praestare nequivit, nisi a traditione ecclesiastica ad Scripturam provocando; ut recte observat Bellarm., frustra reclamante Witakero.

II. - Bellarm. argument. petitur ex more omnium gentium, Iudaeorum, Atheniensium, Spartanorum, Romanorum, etc. In iure civili et canonico vis eadem tribuitur legi scriptae, et consuetudini non scriptae. Ergo natura ipsa quasi clamare videtur, traditiones non scriptas vel necessarias, vel certe utilissimas esse. Qua Amesius de legibus antiquissimis Romanorum, et definitione legis ex iure canonico, etc., affert, disparata sunt, non nobis contraria. Etsi autem «mores gentium et profanorum hominum non semper consonent viis Dei»: in hoc tamen aperte conveniunt Gentes illae cum Ecclesia Dei, quod iure non scripto etiam gubernari queant, ut de facto contigisse patet supra ex dictis ad cap.

4. Certe gentes illae barbarae, que apud Irenaeum dicuntur «vixisse sine Scriptura optime in omni iustitia, castitate et sapientia etc.», omnibus Biblistis sine dubio longissime antecellebant; nec periclitabantur de scientia voluntatis divinae, ut Amesius suspicari videtur.

III. - Argument. Bellarminus petit ab Ecclesiae dignitate. Congruit enim ipsi ut sponsae Christi, ut habeat nonnulla sibi concredita, quorum cognitio non sit apud omnes pervulgata. Amesius: «Obiectio, inquit, ridicula simul et profana! Scriptura enim longe alia ratione est in Ecclesia, quam apud alios. Ecclesia est lex vitae, et ipsa vita Deuteron. XXXII. vers. 47. Praeterea Moyses expresse dicit: Legem scriptam fuisse sapientiam, prudentiam, et dignitatem Ecclesiae, supra omnes gentes ante oculos populorum, qui audirent eius statuta, Deuteronom. Iv. vers. 6.» Resp.: Non obiectio Bellarmini, sed responsio Amesii perquam ridicula est, quae praeter aequivocationem «Scripturae» nihil in recessu virium habet. Scriptura sacra, quoad characteres manu pictos eadem ratione est in Ecclesia, qua est apud quemvis Iudaeum, turcam, gentilem, haereticum, atheum: quoad interiorem autem medullam veri sensus, sine dubio est longe aliter in Ecclesia ac alibi, quia alibi nullo modo est. Iste autem longe alius modus quoad maximam partem habetur ex traditione ecclesiastica;extra quam iactari quidem potest, sed haberi universim et infallibiliter non potest. Nota etiam, Amesium, violente et contra sensum Moysis ex Deuter XXXII. vers. 47 dicere: Ecclesiam esse legem vita et ipsam vitam.

IV.- Bellarm. argument.: Dignitas multorum mysteriorum silentium requirit, nec decet, ut in Scripturis quae toti mundo leguntur, explicentur. Quae hic occinit Amesius, depulsa invenies infra ad cap. II. Resp.: ad 5. argumen. Contumelia blasphema, quas hic evomit in S. mysterium Missae, refutationem aliam non merentur, quam detestationem Sacramentariae haeresi debitam.

Ad caput IX.

Ad caput X.

Ad caput XI.

Ad caput XII.

↑ Top of work