Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei
Ad caput II.
Ad caput III.
Ad caput IV.
§I: Defenditur traditionum a Bellarmino asserta necessitas.
§II: Scripturas non esse sufficientes sine traditionibus, quamvis traditiones sufficientes fuerint sine Scripturis.
§III: Probatur idem exemplis.
§IV: Traditio est necessaria pro ipsa Scriptura.
VI. — Arguit Bellarminus: Necesse est nosse exstare libros aliquos vere divinos; et tamen hoc, nullo modo ex Scriptura haberi potest. Nam etiamsi Scriptura dicat, libros Prophetarum et Apostolorum esse divinos, tamen non certo id credam, nisi prius credidero, Scripturam qua hoc dicit, esse divinam. Nam etiam in Alcorano Mahumeti passim legimus, ipsum Alcoranum de caelo a Deo missum, et tamen ei non credimus. Ergo hoc dogma tam necessarium, quod scilicet sit aliqua Scriptura divina, non potest sufficienter sciri ex sola Scriptura: proinde cum fides nitatur Verbo Dei, nisi habeamus Verbum Dei non scriptum, nulla in nobis erit fides. Integre visum est repetere hac Bellarmini verba, qua Amesius suo more truncando enervavit, ut haberet campum maledicendi, et comparandi Pontificios Mahumetanis. Statim enim ex ipsis Bellarmini verbis liquet, non comparari Scripturae libros cum Alcorano (ut Calvinista calumniantur), sed vult tantum Bellarm. respectu nostri ad eliciendum assensum non satis esse, si Scriptura dicat: hanc vel illam epistolam esse divinam et canonicam. Sed aliud quid praeterea requiri: cum quivis liber, quantumvis ab impostore scriptus, affirmare possit, se divinum esse, ut patet exemplo Alcorani. Quid hic non rationabile et sanctum? impie ergo cavillantur Calvinistae. Nec mirum; hoc enim iis perfacile; difficillimum autem, immo impossibile est ipsis, enervare hoc Catholicorum argumentum, cuius vi Lutherani in Colloq. Ratisbonensi adacti sunt ad haec ipsissima verba: «Multoties responsum est, esse aliquid necessario credendum extra Scripturam, tamquam historia a Spiritu sancto tradita; et quidem fide infallibili, scilicet, qui sint libri canonici, seu Verbum Dei scriptum». Huic Hunniano asserto plane repugnant cum Pareo Amesius et alii Calvinistae. Videamus quomodo Amesius probet intentum: «Sacras», inquit, «Scripturas vere et certe divinas esse, multis argumentis probat ipse Bellarm. lib. I. cap. 2. qua ex ipsis Scripturis petit, nulla mentione facta traditionum. Neque hic negat, hanc doctrinam in Scripturis contineri. Nihil igitur hoc argumento continetur de doctrina non scripta». Resp.: falso imponit Amesius Bellarmino, quod huic nec in mentem, nec in stylum unquam venit. Numquam in illo cap. 2. lib. I. vel leviter probare intendit ex ipsis Scriptura libris, esse hos vel illos vere divinos aut canonicos. Quod autem ex communi Christianorum consensione ibidem supponat, esse aliquod Verbum Dei scriptum, cuius authentiam, canonem, editionem infra suis locis examinanda reliquit, nihil ad rem hic facit. Si Bellarminum loc. cit. putavit Amesius probasse libros sacros esse canonicos ex ipsis Scripturis, cur non paucis verbis argumentum tam palmare inclusit, et hic conspiciendum omnibus proposuit? Sed nimirum a more suo hic non debebat recedere, enervare Bellarminum mentiendo et cavillando!
VII. - Dixit Bellarmino: Non satis est scire, esse Scripturam divinam; sed oportet scire, quae sit illa: immo in particulari etiam scire oportet, istos qui sunt in manibus, esse illos. Hoc autem ex ipsa Scriptura scire est impossibile. Respondet Amesius, cum parente suo Calvino: «Iisdem argumentis, quibus ostenditur aliquos libros esse Scripturam divinam, simul etiam ostenditur (maxima saltem ex parte) quinam sint illi. Neque est hac doctrina non scripta, saltem de toto Veteri Testamento, et magna parte Novi». Quanam vero sunt illa eadem argumenta? Numquid inclyta illa criteria tantopere iactata a vobis? at cur illa non probant Luthero, quod vobis cum Calvino probant: Epistolas sancti Iacobi, Iudae, I. et II. Ioannis etc. esse libros divinos? numquid ideo, quia (ut loquitur Calvinus) illi «spiritum» (Calvinisticum) «non habent»? Nempe huc ad illum privatum vertiginis spiritum tandem omnis probationis pondus relabitur, quod idem mox asserit etiam de ipsa Scripturam intelligentia. Hic spiritus est ille oculus, qui solus videt res illas tam evidentes. Per oculum Calvinisticum clarissime apparet divinitas Epistola sancti Iacobi, quae oculis Lutheranis apparet straminea, aut saltem non Apostolica. Huc nempe adiguntur omnes, qui negant etiam hanc traditionem de libris sacris. Lutherani autem, qui hanc traditionem cum Catholicis admittunt, deberent quoque consequenter admittere, ex traditione ecclesiastica saltem non minus haberi genuinum illorum librorum sensum. Quid enim prodest, scire infallibiliter, quaenam verba sint vere divinitus revelata, nisi quoque sciam infallibilem eorum sensum in rebus ad fidei articulos pertinentibus? Quam infeliciter in hoc puncto claudicaverit in utramque partem (Lutheranorum et Calvinistarum) H. Conringius, videatur in Exam. Examin. Conring. Interrogat. 5. §. 4. qui ab Amesio videtur hausisse illam evidentiam omnium veterum Scriptorum communem pro auctario spiritus privati.