Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J.

Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)

Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos

Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.


Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei

Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei

Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei

Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei

Ad caput II.

Ad caput III.

Ad caput IV.

§I: Defenditur traditionum a Bellarmino asserta necessitas.

I. Bis mille annis usque ad Moysen conservata est religio sola traditione; ergo S. Scriptura non est simpliciter Ecclesiae necessaria. Amesius videns Witakeri, Iunii etc. sociorum suorum effugia esse a P. Gretsero praeclusa, alia molitur, sed infeliciter. Ait 1. «Simili ratione argutari licet, diu conservatam fuisse religionem, non tantum sine Pontifice Romano, sed etiam sine baptismo et Cena Dominica, cum similibus institutis; ergo non sunt simpliciter necessaria». Resp.: Concedo totum. Sunt enim haec tantum necessaria ex hypothesi liberae institutionis divinae cum decreto obligante. Potuisset Christus simpliciter alia media et praecepta suae Ecclesiae praescribere, quis dubitet? Ostendatur vero simile decretum Dei obligans ad habendum necessario verbum scriptum, et obtinebunt intentum. 2. Ait: «Falsum est, toto illo tempore conservatam fuisse religionem sola traditione ordinaria, e manu quasi unius hominis in manum alterius. Viva Dei vox perpetuo fere sonabat in Ecclesia». Resp.: Amesius temere pronuntiat falsum, cuius oppositum nec leviter probare potest; nam posterius effatum non est probatio prioris, sed illustrissima ἀπόδοιξις mendacissimae audaciae; quam 2. continuat etiam in th. seqq. ubi, cum Bellarminus dixisset, quod praeter Iudaeos, Iob et multi alii ad Ecclesiam Dei pertinuerint, et in ipso populo Dei, etsi Scripturae exstarent, tamen magis usi fuerint Iudaei traditione quam Scriptura, ut patet, tum Exod. XII. vers. 8. Iob. VIII. vers. 8. Iudic. VI. vers. 13. Psalm. XLIII. vers. 1. et LXXVII. vers. 3. Ecclesiast. VIII. vers. 11, tum quia ad tempus Esdrae, Scripturae non erant redacta ad formam librorum, ut facile haberi possent, sed erant dispersae, ita ut interdum ex negligentia Sacerdotum longo tempore non invenirentur, ut constat ex IV Reg. XXII. ubi ex illa consternatione et trepidatione totius Israelis ob inventionem libri legis, perspicue elucescit, aut nulla aut pauca exemplaria legis tunc Hierosolymis superfuisse. Hoc cum e Scripturis, iubare meridiano sit clarius, audet tamen Amesius «manifeste falsum» dicere, quod Iudaei magis usi fuerint traditione quam Scriptura. Quomodo autem probat tam audax effatum? «Officium, inquit, eorum fuit, verba legis perpetuo habere in oculis, in corde et in ore. Deut. VI. vers. 6. 7. 8. 9.» Verba loc. cit. haec sunt: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Haec ergo est lex, seu praeceptum Dei, de quo mox subditur: Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo: et narrabis ea filiis tuis: et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus. Ecce: cum tanta vehementia inculcetur primum et maximum Dei mandatum in lege, nullo verbo fit mentio Scripturae et lectionis; totum enim quod hic indicatur, sine ulla Scriptura, in chartis aut membranis exacte perfici potuit; nec prorsus aliud, omni illa locutionum varietate intendit Deus, quam exstimulare Iudaeos, ut curent, ne mandatorum eius obliviscantur, sed saepe animo ea revolvant, ac ita praesentem omnium memoriam habeant, ac si frontalibus, dextralibus, et liminaribus inscripta haberent. Legatur S. Hieronym. in illa verba cap. XXIII. S. Matth. «Dilatant phylacteria sua, etc.» et patebit, Amesium verba citata Deuteronomii prorsus pharisaice interpretari. Falsum etiam est, quod ait: «Si qui pii vivebant extra Ecclesiam» (Synagogam Iudaeorum debebat dicere) «visibilem, cum illis extra ordinem egit Deus». Sed quomodo extra ordinem, cum eumdem ordinem servarit, duobus annorum millibus ante legem Moysis, et nulli nisi ex gente hebraea tenerentur legibus illius particularis Ecclesiae? Ceteri, uti Iob eiusque amici, Ninivitae etc., iustificabantur et salvabantur per observantiam legis naturae, quae per veras traditiones a Noe ad ipsos pervenerat.

II. - A Christi adventu, inquit Bellarm. per annos multos, fuit Ecclesia sine Scripturis, ita ut adhuc suo tempore scribat S. Irenaeus lib. III. cap. 4. fuisse gentes aliquas Christianas, quae solis traditionibus, sine Scripturis, optime viverent. Ex qua deductione satis apparet, Scripturas non esse simpliciter necessarias. Amesius cum hic nil habeat quod ad rem faciat, confugit 1. ad Vetus Testamentum. Sed de hoc iam non quaeritur. 2. Ait ex eo «quod sapientissimus Deus voluit Apostolos Evangelium viva voce praedicatum, quam primum scriptis consignare, hoc ipso ostenditur necessitas Scripturae». At quomodo, quaeso, ostenditur haec necessitas? Numquid sicut gentes illae apud S. Irenaeum «optime vivebant sine Scripturis», ita poterant et aliae, ita et omnes? Si autem esset necessitas, sive medii sive praecepti, habere Scripturas Novi Testamenti, non potuissent illae gentes optime vivere vitam Christianam, non servando praeceptum hoc, quod fingit Amesius, habendi Scripturas.

Hactenus ostendit Bellarminus, Scripturas non esse simpliciter necessarias; iam etiam probatur.

§II: Scripturas non esse sufficientes sine traditionibus, quamvis traditiones sufficientes fuerint sine Scripturis.

§III: Probatur idem exemplis.

§IV: Traditio est necessaria pro ipsa Scriptura.

§V: Probatur traditionum necessitas ulterius.

Ad caput V.

Ad caput VII.

Ad caput VIII.

Ad caput IX.

Ad caput X.

Ad caput XI.

Ad caput XII.

↑ Top of work