Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei
Ad caput II.
Ad caput III.
Ad caput IV.
Ad caput V.
Ad caput VII.
Ad caput VIII.
Ad caput IX.
Ad caput X.
Ad caput XI.
Etsi Amesius post suos gregales Witakerum, Iunium, Sibrandum, Danaeum etc. testimonia Patrum, pro sua Biblistica haeresi militare, nec minimum probare potuerit; thrasonice tamen Bellarminum a suis devictum gloriatur, videamus hominis triumphum th. 19. et 20. «Testimonia, inquit, illa, quae ex Patribus adferri solent a nostris, adeo sunt luculenta, ut ad illa dum nonnihil Bellarm. fuerit coactus respondere, necesse habuerit, totam causam nobis tradere. Nam praeter multa turpissima subterfugia quibus utitur, haec est eius confessio cap. 11.» Primo: Illa quae sunt omnibus simpliciter necessaria, Apostoli consueverunt omnibus praedicare, et aliorum quae sunt omnibus utilia. Ita mutile et sine sensu recitat Amesius, cum aliter habeat Bellarminus, scilicet: Aliorum autem non omnia omnibus, sed quaedam omnibus, quae nimirum omnibus utilia erant, quaedam solis Praelatis, Episcopis et Presbyteris, ut de ratione gubernandae Ecclesiae, de sacramentis administrandis, de refellendis haereticis, etc. 2. Omnia illa sunt scripta ab Apostolis, quae sunt omnibus necessaria, et quae ipsi palam omnibus praedicaverunt. 3. Non sunt ut plurimum quaestiones illae, qua testimonium habent Traditionis in tota Ecclesia receptae. 4. Exstant in Scripturis testimonia eorum omnium, quae ad naturam Dei pertinent, vel unionem naturarum in Christo indicandam: et possumus nos circa ea dogmata plane et plene instrui ex Scripturis, si eas recte intelligamus.
5. Nullum est vitium, ad quod fraenandum non invenitur in Scripturis aliquod remedium. 6. Quae habentur in Symbolo Apostolico et Decalogo, aperte posita sunt in Scriptura. 7. Professio viduitatis, quale bonum sit, exposuit satis Apostolus. 8. Clarissima Scripturarum testimonia, sine dubio anteponenda sunt omnibus conciliorum testimoniis. Ex his octo effatis Bellarmini, novem argumenta format Amesius plane homine Puritano digna. Ex prima, inquit, et secunda confessione sic argumentamur. Si illa omnia, quae Apostoli palam omnibus praedicaverunt, sunt scripta, tum sermones Apostoli, de quibus loquitur II Thess. II. v. 15. sunt scripti: fuerunt enim toti Ecclesiae praedicati, sicut Epistola fuit ad omnes scripta. Nequiter igitur facit Bellarminus, cum illam voculam toties urget ad traditiones non scriptas urgendas. Resp.: Negatur assumptum. Unde enim Amesius probabit, istos sermones omnes omnino quos Thessalonicensibus praedicavit, fuisse omnibus aliis etiam praedicatos et scriptos, directe scilicet et primaria intentione? Certe nemo sanae mentis dixerit, eas reprehensiones quas in Corinthios, Galatas, et Thessalonicenses vibravit, fuisse scriptas aut praedicatas omnibus, etiam modestissimis et obsequentissimis Philippensibus. Non ergo nequiter Bellarm. facit, sed calvinistice Amesius sycophantatur. 2. Arguit: «Si omnia omnibus necessaria, vel utilia sunt scripta, tunc tota Dei voluntas ad salutem hominum revelata, est scripta. Est enim tota omnibus utilis, quia facit ad omnium salutem». Iterum falsum assumit, et supponit fraudulenter a Bellarmino dictum, omnia omnibus utilia esse ab Apostolis scripta. Tantum de simpliciter scitu explicite necessariis aperte loquitur Bellarmin. cui annon nequiter affingitur contrarium ab Amesio? 3. Arguit: «Si illa quae sunt omnibus utilia, sunt scripta (quod iterum falso supponitur a Bellarmino dictum), tum illa etiam quae Episcopis et Presbyteris sunt necessaria.» Responsio est eadem, quia flagitium argumenti idem.
Ex 2. et 3. sic arguit: «Si traditiones non sint de rebus generaliter necessariis aut utilibus, neque de quaestionibus obscurissimis, tum certe nullae sunt. Nulla enim excogitari potest ratio, quare et res illae, quae sunt omnibus vel necessariae vel utiles, et quaestiones obscurissimae scripto ab Apostolis consignarentur, et aliae nescio quales omitterentur? nisi forsitan cum blasphemia dicent, Scripturam temere fuisse exaratam, et non summa Dei providentia». Amesius iterum ludit ludum suum sophisticum, aequivocando, in necessariis, iam supra evolutis; et falso supponendo de utilibus generaliter, de quibus nihil hic pronunciat Bellarm. Certe ea qua ad sacrificium, et sacramentorum.administrationem, ad Ecclesiae gubernationem, ad haeresum confutationem pertinent, non sunt omnibus generaliter scitu utilia, nedum necessaria ad salutem, rudibus scilicet et incapacibus peritiae non simpliciter necessaria; qua orali traditione sine scripto propagari ad posteros quid vetat? nulla ergo penitus connexio est illius hypotheticae Amesianae.
Ex 4. sic arguit: «Si omnia quae ad naturam Dei pertinent, in Scripturis contineantur, tum falso ante cap. 8. pro fundamento Traditionum posuit, quaedam esse mysteria, quae digniora sint, quam ut in Scripturis explicentur: non sunt enim maiora mysteria, quam de natura Dei et unione naturarum in Christo». Respondeo, Bellarm. cap. 8. loquitur cum SS. Dionysio, Basil., Chrysostom., Origen., Gregor. etc. de mysteriis sacrificii et sacramentorum, quae a ministris Ecclesiae solent peragi, et ab illis antiquissimis et Sanctissimis Patribus putabantur non esse prostituenda catechumenis (nedum infidelibus) aut rudibus. Mysterium Trinitatis et Incarnationis huc non pertinet, nec valet argumentum ab illis agibilibus mysteriis ad dogmata speculabilia omnibus creditu necessaria ad salutem ac proinde a Christo mandatum, ut de iis «edoceantur omnes gentes». Iterum hinc patet, quam longe aliter sapiant Calvinistae, quam illi antiquissimi Ecclesiarum Pastores et Doctores.
Ex 5. sic arguit: «Si in Scripturis describantur remedia adversus omnia vitia, tum etiam media ibi habentur ad omnes virtutes comparandas. Nihil igitur deest, quod spectet vel ad fidem vel ad mores. Ista enim omnia ad alterutrum horum debent re. ferri». Respondeo: Nec hypothetici illius assempti necessaria est connexio; nec Bellarminus dixit de omnibus vitiorum remediis in Scriptura exstantibus. Illatum vero nihil nobis adversatur. Libenter enim fatemur, ea quae sunt omnibus simpliciter ad fidem et bonos mores scitu necessaria, contineri in Scriptura. Sed quam multa sunt praeter haec, quae non omnibus et singulis, sed quibusdam tantum ob certum munus sunt necessaria, nec tamen in Scripturis necessario consignari debent?
Ex 6. sic arguit: «Si omnia quae sunt in Symbolo et Decalogo, aperte posita sunt in Scriptura, tum ibi habemus perfectam regulam fidei et morum». Respondeo: de confusa et sufficiente pro quibuscumque rudibus, concedo: de distincta notitia pro omnibus, nego et pernego. Hoc argumentum si valeret, facile totam Scripturam ut plane superfluam negligere liceret, cum perfectam fidei et morum regulam haberent omnes idiotae in Symbolo et Decalogo, si Amesio credimus. Ad quid etiam opus erit Ecclesiae ministris, cum Symbolum et Decalogum facile discant pueri a parentibus et didascalis?
Ex 7. sic arguit: «Si talia minuta, qualis est professio viduitatis, in Scripturis exponantur, nihil certe necessarium omittitur». Huie asserto nihil deest nisi veritas et probatio. In Epistolis scribebant Apostoli de iis, de quibus ipsis offerebatur scribendi occasio vel necessitas.
Ex 8. demum sic arguit: «Si testimonia Scripturae sine dubio sunt anteponenda testimoniis conciliorum, tum falsum est, quod Bellarminus antea posuit. Verbum Ecclesiae esse semper Verbum Dei. Nam omne verbum Dei est unius et eiusdem auctoritatis. Neque certe habent concilia talem directionem Spiritus in decernendo, qualem Prophetae et Apostoli habuerunt in scribendo. Tum etiam certior est fides, quae nititur claris Scripturae testimoniis, quam quae nititur auctoritate conciliorum. Resp. neg. sequelam assumpti. Etsi enim verbum Dei sit unius eiusdemque veritatis infallibilis, et auctoritatis irrefragabilis, sive immediate, sive per legatum aut interpretem loquatur: nemo tamen negaverit, si (per impossibile) discrepare posset verbum interpretis a verbo, quod Deus ipse per se proferre dignatus est, anteponendum hoc sine dubio illi. Ex hypothesi impossibili male infertur consequens absolutum. Simile est dictum Bellarmini, illi Apostolico Galat. I. vers. 8: Licet nos aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Subdole etiam Amesius truncavit dictum Bellarmini, qui non simpliciter dixit: Verbum ecclesiae esset verbum Dei, sed addidit: «aliquo modo», hoc est: est Verbum interpretis explicans infallibiliter verbum a Deo dictum.