Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei
Ad caput II.
Ad caput III.
Ad caput IV.
Ad caput V.
Ad caput VII.
Ad caput VIII.
Ad caput IX.
Ad caput X.
Argumenta quae Amesius et haeretici passim, ex sacra Scriptura contra traditiones detorquent, sunt fere sequentia.
1. - Deuteron. iv. vers. 2. «Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo.» Apocalyp. ult. vers. 18. «Si quis apposuerit ad haec etc.» Nec potest dici, hoc tantum intelligi de verbo tradito. «Nam Decalogus, inquit Amesius, descriptus fuit a Deo ipso: et alias leges ex ore Domini acceptas Moses scripsit; atque in libro foederis populo audiente legit. Exod. XXIV. vers. 7. «Et Moses eadem verba legis quae viva voce tradidit, absolvit scribere in libro, usque ad finem eorum,» Deuter. XXXI. vers. 24. Resp.: Plus illis verbis non vetari, quam ut ne addant, aut diminuant praecepta Dei, committendo scilicet aliquid contrarium praeceptis affirmativis, aut omittendo aliquid ex iis, quae praeceptis affirmativis iubebantur. Neque est hic ulla disparitas praeceptorum ex scripto et non scripto. Quid enim certius, quam non totam legem naturalem quoad omnia praecepta affirmativa et negativa, fuisse in Deuteronomio distincte et explicite traditam; et tamen indubitabile est, ea omnia debuisse servari ab Israelitis non minus ac reliqua praecepta Mosaica. Adhaec, additionem quamcumque non fuisse hic prohibitam, multa exempla evincunt. Ubi enim in Pentateucho praecepit Deus, ut Iudaei Arcam foederis in solemni supplicatione producerent, et prosternendo se, illam adorarent? ut postea fecit Iosue cap. vi vers. 6. et seqq. et David Psal. XCVIII. vers. 5. mandavit his verbis: «Adorate scabellum pedum eius?» (quod de arca interpretantur etiam Genevenses). Ubi in lege Mosis praecipitur, ut, cum arca cum tabernaculo posita fuerint in terra promissionis, in loco quem Deus elegerit, hoc est, in civitate Silo, postea transferatur de loco in locum, ac denique ponatur in Hierusalem? Ubi praecepta legitur aedificatio templi ex ligno, et lapide? altare aeneum duplex, mare aeneum cum bobus, leones et Cherubini incisi, columnae in porticu templi, Iakim et Booz? etc. Neque salvabit Amesius has et similes additiones «per explicationes et accommodationes tantum», ut ipse loquitur. Si enim iam recensitae sint tantum «Explicationes et accommodationes», nulla facile excogitabitur additio (dummodo non contraria cultui divino) quae non sub praecepto adorationis et cultus Dei possit comprehendi. Nec vero tam quaeritur: an Prophetae addiderint praecepta nova antiquis Mosaicis, quam: Annon plurimos actus religiosos exercuerint, quorum nulla mentio in Deuteronomio exstet? Locus Apocalyp. ult. tantum loquitur contra falsificatores Scripturae, ut ibidem fatetur Marloratus Calvinista.
II. — Amesius: «Si Angelus de caelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit». Bellarm.: Apostolus loquitur de omni verbo sive scripto, sive non scripto, immo de hoc potius, si non unice. Nam cum hanc Epistolam ad Galatas daret Apostolus, aut nihil, aut parum exstabat de libris Novi Testamenti (ut etiam fatentur Zwinglius, Petrus Martyr, Gualter. apud cap. Perron. in Repliqu. pag. 693). Principium ergo petit, cum replicat Amesius dicens: Paulus «nihil praedicabat, quod in Scripturis non continebatur» Actor. xxvi. vers. 22. Notetur hic fraus huius Puritani; Apostolus coram Agrippa loco cit. aiebat: «Se nihil extra dicere, quam ea, quae Prophetae et Moses locuti fuerant, quod Christus passurus, moriturus et resurrecturus, atque gentibus lumen annuntiaturus esset, etc.» Amesius hinc infert: Eum nihil praedicasse, quod non in Vet. Testam. contineretur; quae est aperta falsitas; uti et quod mox addit: «Neque Christianus (rectius dixisset, Calvinista) quisquam negabit, Evangelium illud totum, quod Paulus Galatis praedicaverat, in Nov. Testam. scriptum exstare». Verum etsi hoc gratis daremus, non exinde magis fulciretur eius intentum, cum valde certum sit, non exstitisse tunc; cum ad Galatas scriberet Paulus, Novi Testamenti libros saltem plerosque, multo minus apud Galatas. Altera responsio communis ad hune Apostoli locum est, ly praeterquam idem esse quod contra, uti plane in simili argumento accipit idem Apostolus Rom. ult. vers. 17. «Observate eos qui faciunt scandala et dissensiones praeter doctrinam quam didicistis etc.» Ubi certum est ly praeter (παρα) idem esse, quod contra; ut non solum Erasmus, Calvinus Martyr, Bullinger, sed etiam Biblia Genevensia vertunt: immo Beza addit rationem translationis, scilicet «ad tollendam ambiguitatem vocula, praeter». Amesius hic contendendo, ly praeter accipi hic generalius, ita ut etiam ly contra includat, petit principium pariter, et suis Symmistis contradicit. Denique mera principii petitio est, cum ait: «In Theologia verum est, praeter Scripturas, esse contra Scripturas.» At numquid de hoc ipso tota hic lis est? Vide Sanctum Augustinum tract. 98. in Ioan. et lib. XVII. contra Faustum cap. 3.
III. - Amesius: «Haec scripta sunt ut credatis, et credentes vitam habeatis, Ioan. xx. vers. 31. Sed quid tum postea? Anne ideo superfluae sunt traditiones, quia ista scripta sunt ut credamus? Ergo etiam reliqui libri tollendi erunt, ut superflui, quia Evangelium Ioannis sufficit. Immo Symbolum Apostolorum traditione ad nos divinitus pervenit, non alio certe fine, nisi ut credamus et credentes vitam habeamus; tollantur ergo vel omnes Scripturae vel Symbolum. Non est sane hoc argumentari, sed nugari; non enervare Bellarminum, sed ludere Scriptura verbis, utilitatem pervertendo in sufficientiam. Particula enim illa, ut, indicat relationem, aptitudinem et utilitatem ad finem, minime vero sufficientiam, et exclusionem aliorum mediorum utilium.
IV. - Amesius: «SS. litterae possunt te sapientem reddere ad salutem etc. tota Scriptura est utilis etc. ut perfectus sit homo Dei, ad omne bonum opus perfecte instructus. II. Timot. III. vers. 15. 16. 17.» Hic est Achilles novatorum, in quo propugnando totus est Amesius, et verbosus ut vix alibi magis. Sed res non est tam abstrusa, si sincere veritas quaeratur. Nam cum immediate ante dixerit Apostolus Timotheo, quod «ab infantia didicerit litteras sacras: et mox subiungat: Quae te possunt instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu»; manifestum est, ut agnoscit quoque Calvin., Beza, et Biblia Genevensia, solum de Vet. Testam. hic loqui Apostolum. Quia vero non minus manifestum est, in infantia Timothei nullos adhuc libros Novi Test. scriptos fuisse, ac proinde hos non potuisse tunc instruere Timotheum ad salutem, sed solas Scripturas Vet. Test. tunc exstantes; clare hine infertur, non velle Apostolum, quod SS. litterae, quas ab infantia didicerat Timotheus, possint immediate docere omnia, quae faciunt perfectum Christianum, e. g. Institutionem baptismi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; consecrationem et distributionem Corporis et Sanguinis Christi etc. Quidquid autem sit de tricis quas movet Amesius circa ly: «Omnis Scriptura etc.», illud nimis clarum est, non esse idem: «utilem esse Scripturam, ut perfectus sit homo ad omne bonum»; quod, sufficientem esse, excluso omni alio medio ad eum finem. Omnis panis utilis est ad nutrimentum et sustentationem corporis; an ideo sufficiens sine potu, sine aliis mediis sanitati tuendae idoneis? Sol utilis est, ut omne vivens producatur, an ideo sufficiens sine causis particularibus secundis, et universali prima? Nec evadit Amesius, cum ait: «Quamvis, utilis est, non significet, sufficiens est; tamen, utilis est ad omnia necessaria, et perfecte instruit ad omnia bona, tantum saltem significat, quantum, sufficiens est. Haec autem utilitatis magnitudo, quam Paulus in summo gradu tribuit Scriptura, haec, inquam, utilitas illud est, quod a nobis urgetur. 2. Si Scriptura sit a Deo in illum finem ordinata, ut perfecte instruat ad omne opus bonum, et ut possit quemlibet sapientem reddere ad salutem (quod Bellarm. concedit) tum certe quilibet contentus esse potest Scriptura tamquam sufficiente regula fidei et morum». Respond.: fraudulenter affingit et Apostolo et Bellarmino, quasi dixerint: Scripturam se sola, omnibus aliis mediis exclusis, utilem esse ad omnia necessaria, et perfecte instruere ad omne bonum. Id enim manifeste falsum esset, cum ad hoc, etiam praeter traditiones non scriptas, conducant vel maxime usus Sacramentorum, exercitia virtutum etc. V. - Amesius: «Traditiones in Scripturis ubique damnantur, ut Isai. xxix. vers. 13. Matth. xv. vers. 6. Galat. I. vers. 14. Colossenses II. vers. 8. I. Timoth. I. vers. 4. I. Petr. I. vers. 18. Ergone in his sex Capitibus damnari, est ubique in sacra Scriptura damnari? Annon etiam II. Thessalonic. II. est Scriptura, quae tamen conceptis verbis commendat traditiones non scriptas aeque ac scriptas? Optime Bellarm. ostendit, citatis locis non reprehendi genuinas traditiones (quales necessario admittendae sunt saltem de canone et sensu librorum Vet. Test.), sed tantum eas, quas acceperant a recentioribus aliquibus senioribus, quarum aliquae inanes, aliqua perniciosae erant et contra Scripturam, ipsis dictae δευτερωσεις ut aperte docent SS. Iren. lib. IV. cap. 25. et 26. ac S. Hieronym. in cap. VIII. Isai. et in cap. III. Epistolae ad Tit. necnon Epist. ad Algasiam qu. 10. Imo et Iustinian. Imper. in Nov. 146. His non habuit quod opponeret Amesius praeter miserrimas principii petitiones et convicia.