Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei
Ad caput II.
Quia Amesius contra divisiones traditionum, a Bellarmino hoc cap. allatas, nihil movet, merito creditur, illas ab eo ratas haberi. Prior divisio sumitur penes auctores traditionum, et ita aliquae sunt «divinae», quae acceptae sunt ab ipso Christo Apostolos docente, et nusquam in divinis litteris inveniuntur; uti sunt materiae et formae sacramentorum. «Apostolicae», quae ab Apostolis institutae sunt, non tamen absque Spiritus S. assistentia, et nihilominus non exstant scriptae in eorum epistolis; quale est quadragesimale ieiunium. Solent tamen subinde divinae etiam dici apostolicae, eo quod ab his primum Ecclesiae traditae sint; et vice versa apostolicae interdum dicuntur divinae, eo quod Apostoli eas non sine spiritu Dei instituerint. Et hoc modo omnes eorum Epistolae, et apostolica scripta, dicuntur divina pariter et apostolica scripta, etiamsi in eis quaedam sint praecepta divina, quaedam proprie Apostolica; ut patet ex illo I Corint. VII. vers. 18. Praecipio non ego, sed Dominus. Et postea vers. 12. Dico ego, non Dominus. Praeter divinas et Apostolicas dantur etiam «ecclesiasticae» traditiones, quae proprie sunt consuetudines quaedam antiquae, vel a Praelatis vel a populis inchoatae, quae paulatim tacito consensu populorum vim legis obtinuerunt. Porro traditiones divinae eamdem vim habent, quam praecepta divina scripta in Evangeliis: Apostolicae non scriptae eamdem quae scriptae: idemque est de ecclesiasticis. Ratione materiae, aliquae traditiones sunt fidei, aliae ad mores pertinent: rursus aliae sunt perpetuae, aliae temporales: aliquae universales, aliae particulares: aliae necessariae, continentes praeceptum, aliae liberae.