Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei
Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)
Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos
Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.
Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei
Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei
Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei
Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei
Ad caput II.
Ad caput III.
Ad caput IV.
Ad caput V.
Aliquas veras traditiones dari, Bellarm. hoc cap. ex Novo Testamento probat.
I. - Ex Ioan XVI. vers. 12. Multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo. Et Ioan. ult. vers. 25. Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus. Et illa quae promittebat Dominus Ioan. xvi. vers. 12. se dicturum, dixit haud dubie post resurrectionem suam, ut Lucas testatur Actor. I. vers. 3., per dies 40. apparens eis, et loquens de regno Dei. At de gestis et verbis Domini post resurrectionem paucissima scribunt Evangelistae; Non est autem ullo modo credibile, Apostolos, qui illa viderant, et audierant, non tradidisse Ecclesiae. Amesius, cum omissis ceteris, solum verba sancti Ioannis recitasset, nec vim argumenti Bellarminiani ullatenus expressisset, mox incipit cum suo Witakero calumniari, dicendo: «Non magis ea dicta facere pro Pontificiis, ac pro antiquis haereticis; quia non magis isti quam illi possunt ostendere, illa quae praeter Scripturas tradunt, ea esse, quae tunc Dominus docere differebat: Neque possunt ullo modo probare, illa eadem non esse ab Apostolis scripta». Praeterea: «Nullam speciem consequentiae habet ista ratio: Ante Resurrectionem Apostoli quaedam non potuerunt portare, ergo postea illa non scripserunt». Resp. 1. Disparitas inter antiquos illos haereticos, qui verbo Christi (Multa habeo vobis dicere) abutebantur, et nos, luculenta est, quia traditiones, quas habet Ecclesia Catholica, eo ipso, quod illas habet ut divinitus per Apostolos acceptas, sanctae piaeque sunt, quaeque illustrissima habent suffragia a SS. Patribus et conciliis: secus illae haereticorum. 2. Numquid etiam istis verbis: Hoc corpus meum, utuntur Catholici ad transsubstantiationem, Lutherani ad impanationem, Sacramentarii ad figuram corporis Christi probandam? An ideo, quia duae istarum sententiarum sine dubio falsae et haereticae sunt, ideo tertia vera sententia, ex iis Christi verbis non debebit probari? 3. Nullo iure tenemur nos Calvinistis probare, ea quae «Christus Apostolis de regno Dei» (seu Ecclesiae regimine) «post resurrectionem locutus est», non esse eadem cum iis quae Apostoli scripsere. Ipsi potius oppositum ostendere tenentur, cum nil nisi scriptum verbum admittant. Ubi vero vel leviter simile aliquid scriptum? Praesumptio stat pro nobis, ut argumentum Bellarmini plane evincit.
II. - Ex I Corinth. XI. v. 2. Sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Et vers. 23. Accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Et infra vers. 34. Cetera cum venero disponam. Certe praecepta haec de modo orandi et sumendi Eucharistiam, et «cetera disponenda a se», non inveniuntur scripta; aut assignent nobis loca Protestantes. Sanctus Chrysost. et Theophyl. in eum Pauli locum aperte notant: Apostolum loqui de praeceptis non scriptis. Amesius videns Witakerum et Iunium infeliciter effugia quaesisse, volendo positive ostendere, eadem quae Apostolus dixit, tradita postea scripto consignasse etc., cautius ipse acturus, onus probandi in nos Catholicos confert: «Nisi», inquit, «Pontificii possint demonstrare. 1. Omnia quae Apostolus praecepit Corinthiis, esse universaliter necessaria ad salutem. 2. Illa qui praecepit, et tradidit, nusquam esse scripta. 3. Se iam certo scire, quanam illa sint, quae Apostolus tradidit, et non scripsit; nihil possunt ex illis verbis extorquere in patrocinium suarum traditionum». Sed cur, quaeso? an quia ita placet Amesio? Sed quo iure exigit a nobis probationem, quibus est abunde satis, quod constet ex verbis Apostoli: Eum oretenus tradidisse Corinthiis, qua nusquam legimus? Asserenti incumbit probatio. In aeternum autem illi non ostendent, per illa «cetera disponenda» intelligi tantum leviora de ritibus, et non de Sacramentis, Sacrificio, Ministrorum ordinatione etc. Quam vero Amesius sui immemor est, cum supra th. 6. num. 3. asserebat: «Ioanni duodecies mandatum ut scribat. Quod autem de uno exprimitur, de ceteris intelligitur etc.» Hic tamen praecepta Apostolica Corinthiis data nolit ad alios pertinere.
III. — Tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Il Thessal. il. vers. 14. Unde sic arguit Bellarm. Apostolus mandat, ut traditiones etiam non scriptae observentur; ergo revera observandae sunt. Amesius: «Nulla species consequentia est in hac ratione: Apostolus Thessalonicenses quaedam docuit per sermonem, et quaedam per epistolam; ergo quaedam docuit necessaria, quae in nulla parte Scriptura continentur». Sit ita. Sed hac consequentia Amesii; illa prior Bellarmini est, qua hactenus stat infracta. Ex dictis ad cap. antec. constat, ne fieri quidem posse, ut omnia sine traditione in scripto habeantur, quae ad fidei doctrinam universae pertinent. Miser Amesius viderat, tot tamque multiplicia suorum eflugia a Gretsero valide praclusa, et SS. Basilium, Chrysost., Hier., ac pracipue Vincent. Latinens., etc., apertissime stare pro nobis, dum ex hoc loco Apostoli universe pronuntiant: «Eadem fide digna esse tam non scripta quam scripta; Utraque parem vim ad pietatem habere, et eum qui non scriptis contradicit, imprudentem ea damnare, qua in Evangelio necessaria ad salutem habentur etc.». Nihilominus maluit quoquo modo contradicere, quam apertae veritati manus dare.
IV. - Timoth. ultim. vers. 20. O Timothee depositum custodi; ubi nomine depositi non Scriptura sed traditio intelligitur, ut facile ex verbis Apostoli colligitur. Nam si loqueretur de verbis scriptis, non tam anxie commendaret depositum. Scriptura enim facile conservaretur in thecis, et a librariis: Apostolus autem vult servari per Spiritum S. in pectore Timothei. Et deinde non adderet: Haec commenda fidelibus, qui idonei erunt alios docere; sed diceret: Commenda librariis, ut multa exemplaria transcribant. Nec diceret: Quae audisti a me per multos testes; sed quae scripsi tibi. Videatur de hoc loco Commonitorium Vincentii Lirin. Amesius haec more suo facile enervavit, truncando et omittendo omnes probationes, ac loco responsi calumnias in Rom. Pontificem vibrando; addendo denique glossas textui Apostoli directe contrarias.
V. - Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum, Epistol. II. Ioan. vers. 12. et III vers. 13. Hinc colligitur: Multa a Ioanne Apostolo dicta esse discipulis, et per discipulos Ecclesia universae, quae tamen scripta non sunt. Amesius: «Hac consequentia ratione concludere licet: nullam doctrinam in tota Scriptura contineri, quam Ioannes in duabus illis Epistolis posterioribus non exaravit. Non Scriptura tantum, sed et rationi vim faciunt, qui hunc in modum argumentantur». Sed certe Bellarmini collectio firma est. Si enim Apostolus multa dixit discipulis, quae non scripsit; ergo per oralem traditionem eos docuit, et nos per ipsos. Quomodo vero hinc pari ratione concludatur effatum Amesii, qui potest capere capiat. Ego sane facilius hinc colligerem, eum somniasse, aut quovis modo delirasse.