Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J.

Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)

Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos

Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.


Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei

Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei

Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei

Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei

Ad caput II.

Ad caput III.

Ad caput IV.

§I: Defenditur traditionum a Bellarmino asserta necessitas.

§II: Scripturas non esse sufficientes sine traditionibus, quamvis traditiones sufficientes fuerint sine Scripturis.

§III: Probatur idem exemplis.

III. Argument. Bellarmini tale est: Multa sunt quae ignorari non possunt, et tamen in Scripturis non continentur. Nam 1. tempore Vet. Test. feminae remedium aliquot habebant, quo a peccato originali purgarentur, sicut pro masculis instituta erat circumcisio, secundum multorum opinionem: quid autem esset pro feminis, nusquam habet Scriptura. Prima evasio Amesii est plane nugatoria et ridicula. «Ex confessione», ait «Bellarmini cap. 1. omnia scripta sunt, quae sunt omnibus necessaria. Remedium feminis necessarium, aeque est omnibus necessarium, ac illud necessarium est masculis: ergo remedium feminis necessarium est in Scripturis.» Resp. cum Bellarmini effatum loquatur de iis, qua scitu sunt omnibus necessaria, nimis inepte subsumptum Amesii, de applicandi medii necessitate loquitur. Baptismus in re vel in voto susceptus, est omnibus indispensabiliter in Novo Testamento necessarius, ut tom. 3. probabitur: notitia tamen eius necessitatis non est omnibus etiam adultis necessitate medii necessaria; posset enim in infantia baptizatus, ignorans postea Baptismi necessitatem, et credens de Trinitate et Christo praecise qua in Symbolo Apostolico continentur, posset, inquam, talis salvari. Adde, minorem esse plane falsam et absurdam multipliciter, ut consideranti patebit. Secunda evasio Amesii est mera petitio principii. Tertia est contumeliosa, cum ait: «Non est ferenda sophistica Bellarmini impudentia, cum hic dicat: sine dubio tale remedium purgans a peccato necessarium fuisse feminis; et tamen viris circumcisionem in illum finem institutam affirmat. lib. II. de Sacram. cap. 13. solummodo secundum multorum opinionem; praesertim cum ipse fateatur, multos veterum contra sentire lib. I. cap. 4. de Sacram. Baptis.» Resp.: Non est ferenda contumeliosa impostura Amesii, aut certe stupida imperitia, dum Bellarmino affingit sive antilogiam sive amphibologiam. Bellarm. ubique agnoscit necessitatem remedii purgantis a peccato. In lib. ii. de Sacram. cap. 3. tantum docet, Scotum cum aliis dicere: Circumcisionem iustificasse ex opere operato, uti sacramenta novae legis. Sanctum Thomam vero cum aliis probabilius dicere: Hebraeis meritum Christi in veteri lege fuisse applicatum per solam fidem, quae tamen fides requirebat ut conditionem, sine qua non operabatur, sacramentum circumcisionis. Numquid ergo hoc loco iuxta Bellarm. et omnes Catholicos, necessaria ad iustificationem erat circumcisio? sive deinde necessaria fuerit ut causa, sive ut conditio sine qua non, quod ad rem praesentem non facit. 4. Evasio Amesii, cum ait: «Circumcisionem, quamvis facta fuerit tantum in masculis, tamen institutam etiam pro feminis, quia scilicet pro toto semine Abrahae, Gen. XVII. vers. 9. 10. concidit fere cum Witakeri, Iunii, et Sibrandi delirio, aientium: «Vim circumcisionis ad feminas pertigisse, et illas in circumcisione virorum fuisse consecratas. Nam femina tamquam pars viri habita est». Fatuitatem hanc recitasse, refutasse est. Intolerabilior tamen in Amesio quam Witakero et sociis, cum hanc a Gretsero castigatam facile videre potuerit.

IV.- Inquit Bellarm.: Non est ullo modo credibile, non fuisse remedium ullum pro masculis morientibus ante diem octavam; et tamen nil hac de re exstat in Scriptura. Ait Amesius 1. «Aque est credibile, nullum fuisse remedium pro infantibus Iudaeorum ante octavam diem morientibus, ac illud quod a pontificiis creditur, nullum esse remedium pro infantibus et Christianorum morientibus antequam possint baptizari». Resp.: Nego assumptum. Disparitas est, quia pro nobis stat illa Salvatoris hypothetica universaliter peremptoria. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. Nil tale pro sua credulitate habet Amesius. 2. Ait «Bellarminus alibi incertum esse dicit, quod hic nullo modo credibile esse affirmat.» Et mox verba Bellarmini lib. de Bapt. cap. 4. recitans, rursus impostorem agit, dum truncat de sententia haec verba prorsus necessaria: «et quod illud esset». Haec verba prioribus, non disiunctive, sed omnino copulative iungenda sunt, uti coniunctio: «Et», ipsaque auctoris intentio exigunt. Quos mox laudat, Alex. Alensis, et S. Thomas, nil eum iuvant: uterque enim fidei interna iungit actus externos, etsi hos omittat Amesius in testimonio sancti Thomae. Quidquid vero de his sit, semper manet principale Bellarmini intentum: Nusquam in sacra Scriptura exstare testimonium, parvulos sola fide aliena absque ullo externo actu fuisse salvatos.

V.—Asserit Bellarm.: Gentiles multi salvati sunt tempore Veter. Testam. et tamen nihil pro eorum iustificatione ab originali aliisque peccatis in Scriptura habetur. Amesius ait: «Quasi non diserte scriberetur, benedicendas omnes familias terrae in Abrahamo, Genes. XII. vers. 3. quod promissum accipiendum fuit per fidem, et accipientibus valebat ad iustificationem, Rom. Iv. vers. 3.» Demus hoc; at ex quo loco Scriptura ostenditur, gentium quarumvis infantibus per solam fidem parentum fuisse applicatam illam benedictionem promissam?

§IV: Traditio est necessaria pro ipsa Scriptura.

§V: Probatur traditionum necessitas ulterius.

Ad caput V.

Ad caput VII.

Ad caput VIII.

Ad caput IX.

Ad caput X.

Ad caput XI.

Ad caput XII.

↑ Top of work