Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J.

Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)

Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos

Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.


Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei

Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei

Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei

Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei

Ad caput II.

Ad caput III.

Ad caput IV.

Ad caput V.

Ad caput VII.

Ad caput VIII.

Ad caput IX.

Regulas ex antiquitate desumptas, pro discernendis veris traditionibus Bellarminus dat sequentes:

I. - Quando universa Ecclesia aliquid tamquam fidei dogma amplectitur, et non invenitur in divinis litteris, necesse est dicere ex Apostolorum traditione id haberi. Ratio quia cum Ecclesia universa non possit errare, id quod Ecclesia de fide esse credit, sine dubio est de fide. At nihil est de fide nisi quod Deus per Prophetas et Apostolos revelavit, aut quod evidenter inde deducitur.

II. — Cum universa Ecclesia aliquid servat, quod nemo constituere potuit, nisi Deus, quod tamen nusquam invenitur scriptum: necesse est dicere, ab ipso Christo et Apostolis eius traditum. Ratio est similis superiori, quia Ecclesia nequit errare etiam in operando, ac praesertim in ritu et cultu divino; recteque S. August. epistol. 118. docet, insolentissimae esse insaniae, existimare. non recte fieri, quod ab universa Ecclesia fit; ergo. Tale est baptisma parvulorum, item, non rebaptizatio ab haereticis baptizatorum etc.

III. - Id quod in Ecclesia universa et omnibus retro temporibus servatum est, merito ab Apostolis creditur institutum, etiamsi illud tale sit, ut potuerit ab Ecclesia institui. Tale est ieiunium quadragesimale etc., secundum regulam S. August. lib. Iv. contra Donatist. cap. 24.

IV. - Cum omnes Doctores Ecclesia communi consensu dicunt, aliquid ex Apostolica traditione descendere, illud credendum est, Apostolicam esse traditionem. Ratio, quia si Ecclesiae Doctores omnes, cum in aliqua sententia conveniunt, errare possent, tota Ecclesia erraret: quippe quae omnes Doctores sequi tenetur et sequitur. Idemque est, si aliquot affirment expresse, et ceteri non contradicant, cum tamen eius rei meminerint.

V. - Id sine dubio credendum est ex Apostolica traditione descendere, quod pro tali habetur in iis Ecclesiis, ubi est integra et continuata successio ab Apostolis. Ita S. Iren. lib. III. cap. 3. et Tertull. lib. de praescript. Amesius his regulis fere non habuit quod obiiceret nisi convicia, et quod «incertum probaret per incertius». Quas vero non certissimum sit, Ecclesiam universam non posse errare, ut suo loco demonstrabitur. Ipse Amesius revera petit principium, cum ait nu. 4: «Nihil omnino est, quod ab universa Ecclesia per omnia saecula fuit receptum, ut necessarium creditu aut observatu, quod in SS. litteris non continetur». Falsum etiam est, quod ait num. 3. «Nullam illarum regularum potuisse olim locum habere, cum Ecclesiae variae contraria plane sibi ab Apostolis tradita fuisse contendebant». Id enim verum est tantum in dogmatibus; ritus enim et observantiae potuere variae in variis Ecclesiis etiam ab Apostolis institui. Cum denique ait num. 8: «Si traditiones eadem fide sint recipiendae cum iis, quae in Scripturis continentur, propter Ecclesiae testimonium et Patrum consensum; tum haec testimonia Ecclesiae et Patrum eamdem certitudinem et auctoritatem habent cum Sacra Scriptura; tum credendum est scriptis Patrum eadem fide qua scriptis Propheticis et Apostolicis credimus; tum sive Patres loquantur ex Scriptura sive absque Scriptura, nulla est differentia quoad fidem ipsis habendam; quae omnia sunt plane absurda, et a pietate prorsus aliena». Respondeo: In tribus istis illationibus nihil esse absurdi, nihil non pium, dummodo omnia recte accipiantur. Nam revera testimonium Ecclesiae et Patrum aequaliter se habet respectu Verbi Divini, sive id scripto, sive orali traditione ad nos derivetur. Tam parum in uno quam in altero decipi ab Ecclesia possumus. Id quod de Patribus dicitur, intelligendum est tantum de eorum scriptis, quatenus concorditer testantur de traditionibus. Nec hilum contra probat Amesius.

Ad caput X.

Ad caput XI.

Ad caput XII.

↑ Top of work