Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae

Hugh of Saint-Victor

Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae

Hugh of Saint-Victor (1096–1141)

First published 1854

Hugh of Saint Victor's commentary on Dionysius's *Celestial Hierarchy*, prepared from *Patrologia Latina* 175. The reader contains Hugh's exposition only; Dionysius's quoted Littera is supplied by the linked canonical work.


Prologus I: Prologus

Caput I: Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla; et non hoc solum sed et unificat illuminata

Caput II: Quod pulchre divina et coelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur

Caput III: Quid est hierarchia et quae per hierarchiam utilitas

Caput IV: Quid significat angelorum cognominatio

Caput V: Quare omnes coelestes essentiae communiter angeli dicuntur, et specialiter proprias, praeterquam primi et secundi ordinum habent agnominationes

Caput VI: Quae sit prima coelestium essentiarum dispositio: quae media, et quae ultima

Sexti capitis titulus est: «Quae sit prima coelestium essentiarum dispositio, quae media, et quae ultima.» Agit enim in hoc capite de trina dispositione novem ordinum: quarum prima, quae et summa, tres ordines continet, seraphim, cherubim et thronos; secunda quae et media, similiter tres, dominationes, virtutes, et potestates; tertia, quae et ultima, tres similiter, principatus, archangelos et angelos: in quibus novem ordinum dispositio consummatur. Tractaturus autem de rebus tam sublimibus, et ab humano sensu remotis, primum ignorantiam suam pudice confitetur, ostendens secreta illa coelestia non solum hominibus ignota esse, sed ab ipsis quoque angelicis spiritibus perfecte, ut sunt, omnino comprehendi non posse, solamque ipsam, a qua sunt, divinam virtutem perfecte scire quod sunt.

Hoc est, quod dicit: «Quanti quidem sunt, et quales, super coelestium essentiarum ornatus et quomodo secundum eos hierarchiae perficiuntur: solam diligenter scire dico contemplativam eorum perfectionis principem,» id est solam divinam sapientiam, quam et principium habent ut sint, et ad ipsam per contemplationem respiciunt ut perfecti sint. Ipsam ergo, inquit, divinam sapientiam solam scire dico, quanti et quales sunt ornatus supercoelestium essentiarum, id est invisibilium naturarum: quia nimirum quales a Deo conditi sunt, nec ipsi perfecte comprehendere possunt. Propterea, inquit, dico adhuc et eos ignorare proprias virtutes, et illuminationes, et suam sacram, et superornatam ordinationem. Sola ergo ipsa, quae fecit, divina sapientia perfecta comprehendit, et quales eos fecit et qualiter disposuit, ut in hoc aperte demonstretur quantum Creatoris immensitas omnem creaturae possibilitatem transcendat, cum ad semetipsam etiam comprehendendam nequaquam ipsa creatura sufficiat.

Sequitur: «Impossibile enim est nos scire supercoelestium animorum ministeria, et sanctissimas eorum perfectiones.» Neque enim valde mirandum est, si nos de ipsis hoc non possumus scire, quod ipsi etiam de se non valent comprehendere qui idipsum etiam quod de illis scimus, nonnisi per illos a Deo datum, et ministratum scire possumus. Propterea impossibile est nos scire de ipsis aliquid, nisi quod divinitas per ipsos nos docuit. «Nisi, inquit, ibi dixerit quis, quaecunque per eos tanquam propria bene scientes divinitas mysteria docuit.» Impossibile est nos scire, nisi quis dixerit ibi, nos tantummodo scire ubi per eos edocti sumus quaecunque mysteria, id est secreta, divinitas nos docuit per eos, tanquam bene scientes propria ministeria. Bene ergo sciunt propria ministeria, quantum sufficit ad nostram eruditionem; et bene nesciunt, quantum sufficit ad plenam, et perfectam comprehensionem.

Sequitur: «Non ergo nos quidem quidquam proprio motu dicimus: quaecunque autem angelicarum speculationum a sanctis theologis contemplata sunt haec docentes nos quantum potentes sumus, exponemus.» Quandoquidem, inquit, nos per nos de ipsis, nihil scire possumus, quod ad ipsis non didicerimus: ergo in iis, quae de ipsis dicere volumus, non dicimus nos, id est ex proprio motu, vel sensu, sive cogitatione nihil dicimus. Sed quaecunque sancti theologi per contemplationem de ipsis angelis speculati sunt, nos eorum auctoritatem quantum possumus sequendo, hoc docemus. «Omnes theologia coelestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus.» Omnes, inquit, coelestes essentias, id est spiritus, vocavit theologia novem manifestativis cognominationibus, id est, discrevit per novem manifestas, et evidentes cognominationes, scilicet angelos, archangelos, principatus, potestates, virtutes, dominationes, thronos, cherubim et seraphim propriis vocabulis distinguens. «Has, inquit, divinus noster sanctus perfector in tres segregat ternas dispositiones.» Divinum, sanctumque perfectorem, sive doctorem suum neminem hic melius significasse creditur, quam apostolum Paulum, a quo baptizatus, et in fide catholica eruditus fuerat; qui usque ad tertium coelum in paradisum Dei raptus, ibique secreta, quae non licet homini loqui, audiens; quantum de his huic vitae mortali cognoscere vel utile, vel possibile fuit, tam huic viro sancto quam aliis, qui per Spiritum Dei humanam intelligentiam excesserant, ad memoriam posteritatis transmittendo per eos potius revelasse putatur. Huius ergo auctoritate fretus, sanctarumque Scripturarum testimoniis fultus, coelestium cognitionem in terram deduxit. Has, inquit, scilicet essentias, id est, hos novem ordines, «divinus noster sanctus perfector segregat,» id est, distinguit «in tres ternas,» id est ternarias «dispositiones. Et primam quidem esse dicit circa Deum existentem, semper, et attente ipsi, et ante alias immediate uniri traditam.» Primam quidem dispositionem dicit circa Deum esse semper existentem, neque ad exteriora aliquando exeuntem; et traditam, id est ordinatam, et dispositam uniri ipsi scilicet Deo, id est, ut ipsi uniatur attente, semper scilicet in ipsum intendens; et ut ipsi uniatur ante alias coelestes virtutes, quae sunt post ipsam, et immediate uniatur, ut nullae sint ante ipsam. «Sanctissimos enim thrones et oculosos et pennosos ordines cherubim Hebraeorum voce, et seraphim nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum immediate collocari, ait, tradere divinorum eloquiorum manifestationem.» Ait ergo ipse perfector et doctor noster divinorum eloquiorum manifestationem sive auctoritatem tradere, aut perhibere sanctissimos thronos, et oculosos, et pennosos ordines Hebraeorum voce nominatos cherubim et seraphim oculosos scilicet cherubim propter contemplationem, pennosos scilicet seraphim propter dilectionem. Hos inquam, ordines, id est thronos, cherubim et seraphim, ait ipse, collocari circa Deum immediate secundum propinquitatem, quam habent ad Deum superpositam, et excellentiorum omnibus aliis ordinibus. «Trinum ergo hunc ornatum, quasi unam, et aeque ordinatam, et vere primam hierarchiam communis noster magister ait.» Hos ergo tres ordines ait unam constituere hierarchiam primam ad alias, aeque ordinatam in se. In qua scilicet hierarchia licet aliis excelsiores sint in singulari gratia, pares tamen quodammodo omnes sunt in dispositione una: et ex eo secundum aliquid aequales existunt, quod omnes immediate Deum respiciunt: primi in dilectione, secundi in cognitione, tertii in discretione. «Qua» scilicet hierarchia: «non est alia aliqua deiformior, et per se praeoperantibus divinitatis illuminationibus immediate intentior.» Nulla, inquit, alia hierarchia deiformior est quam ista, neque similitudini Dei magis appropinquans, neque magis intendens illuminationibus divinitatis in ipsa sola praeoperantibus, quia ante alias; et per se operantibus quia non per alias. Divinae enim illuminationes in ista sola hierarchia ante alias operantur, quia omnes post hanc hierarchiam ab ipsis divinis illuminationibus illuminantur; et per se in ista sola divinae illuminationes operantur, quia per istam omnes aliae hierarchiae a divinis illuminationibus consequenter illuminantur. «Secundam vero esse, ait,» scilicet hierarchiam «ex potestatibus, et dominationibus, et virtutibus completam:» ordine tamen commutato, ut dominationes primae, et secundae virtutes, tertiae potestates intelligantur. «Et ternarum novissime coelestium hierarchiarum, angelorum, archangelorum, et principatuum dispositionem.» Subaudiendum est a superiori, ait ipse magister noster, ternarum coelestium hierarchiarum novisse collocaram dispositionem, angelorum, archangelorum et principatuum. Ubi si quaeratur quare Paulus in Epistolis suis cum angelorum dispositionem distinguendo enumeraret, hunc ordinem non servaverit, cum talem esse ordinem in eis, aliis astruxerit. Potest dici illic eum non tantum ordinem dispositionum coelestium quantum numerum explicare voluisse, maxime cum in uno loco quosdam tantum enumeret; in alio autem eos, quos illic tacuerat, sine alienorum repetitione explanet. In quo manifestum est quia, si ordinem et numerum attenderet, simul omnes in una narrationis serie explicare studuisset. Et si qua alia ratio est, quae ad hanc obiectionem convenienter responderi possit.

Caput VII: De seraphim et thronis, hoc est de prima angelorum hierarchia

Caput VIII: Caput VII (continuatio)

Caput IX: De dominationibus, et potestatibus, et de media eorum hierarchia

Caput X: De principatibus, archangelis et angelis, et de ultima eorum hierarchia

Caput XI: Synagogae angelicae ordinationis repetitio

Caput XII: Quare omnes coelestes essentiae communiter virtutes coelestes nominantur

Caput XIII: Quare secundum homines hierarchiae angeli vocantur

Caput XIV: Quare a seraphim dicitur purgatus fuisse propheta Isaias

Caput XV: Quid significat traditus angelicus numerus

Caput XVI: Quae sunt formativae angelicarum virtutum imagines, et quae deinde, id est et reliqua?

↑ Top of work