Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae
Hugh of Saint-Victor (1096–1141)
First published 1854
Hugh of Saint Victor's commentary on Dionysius's *Celestial Hierarchy*, prepared from *Patrologia Latina* 175. The reader contains Hugh's exposition only; Dionysius's quoted Littera is supplied by the linked canonical work.
Prologus I: Prologus
Caput I: Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla; et non hoc solum sed et unificat illuminata
Caput II: Quod pulchre divina et coelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur
Caput III: Quid est hierarchia et quae per hierarchiam utilitas
Caput IV: Quid significat angelorum cognominatio
Caput V: Quare omnes coelestes essentiae communiter angeli dicuntur, et specialiter proprias, praeterquam primi et secundi ordinum habent agnominationes
«Haec quidem est,» etc. Hoc quinto capite disquiritur quare omnes coelestes essentiae angeli cognominantur. Haec autem quaestio ex eo orta videtur, quod in sacro eloquio coelestium spirituum quidam Deo sempe assistere, faciemque eius semper videre perhibentur; quidam vero foras ad exteriora ministeria complenda mitti dicuntur. Hinc namque consequens esse videtur quod ii, qui semper vultui divino assistunt, ad exteriora nuntianda non exeant; ii autem, qui foras mittuntur, divino conspectui immobiliter, sive immutabiliter non assistant. Scriptum quippe est in libro Danielis prophetae: «Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII).» In qua distinctione per assistentes quidem ii significati esse videntur, qui ad exteriora non exeunt; per ministrantes vero ii qui ad exteriora exeundo non semper assistunt. Propter quod quia inferiores simul, et postremi ordines ad exteriora exeunt, superiores tantum, et excellentiores divinae contemplationi sine intermissione assistunt; pauciores assistentes, plures vero ministrantes esse perhibentur. Nam cum novem sint ordines angelorum, duo tantum, id est angeli et archangeli pro eo quod specialiter ex officii sui distributione mitti habent, ex re ipsa cognominationem susceperunt. Angeli videlicet nuntii, archangeli vero principales nuntii dicti; quoniam et illi minora, isti vero maiora quasi ex ministerii dignitate annuntiant. Sed quia rursum in Scriptura sacra quosdam de superioribus ordinibus missos legimus, sicut in Isaia unus de seraphim volasse ad prophetam, atque labia eius carbone, quem forcipe de altari tulerat, tetigisse memoratur (Isa. VI); et in Epistola ad Hebraeos Apostolus omnes administratorios spiritus, et in ministerium missos testatur, propter eos, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I): magna nobis ambiguitatis difficultas oboritur, et quid potius hinc asserendum sit non facile invenitur. Auctor hanc quaestionem in hunc modum solvit. Nomen angelorum inferioribus tantum ordinibus, et qui ex officio proprie exteriora nuntiare habent, convenire testatur. Sed quia divina secreta, quae ab ipsis inferioribus exterius ad hominum cognitionem deferuntur, eisdem a superioribus nuntiantur: nomen quoque angelorum superioribus esse communicabile: qui licet ad exteriora nuntianda non exeant, ea tamen, quae exterius nuntianda sunt, desuper ipsi accipiendo secundum legem divinae ordinationis ad inferiores, et post se subsequentes ordines nuntiando transportans, omnemque virtutem, et gratiam, et proprietatem inferiorum superiores participare: proptereaque etiam cognominationes inferiorum ad superiores transire; virtutem autem, et gratiam, et proprietatem superiorum non omnem inferioribus esse communicabilem, et idcirco cognominationes quoque ipsorum simili ratione ad inferiores universaliter non posse deduci. Aliquando tamen inferiores quando superiorum proprietatem ex officii qualitate suscipiunt, nomen quoque ipsorum in eiusdem officii exsecutione assumunt. Hinc esse illud, quod superius commemoravimus, quod angelus, qui prophetae labia accendere, et purgare venerat, seraphim dicitur, quia in huius operis qualitate accendentis sive inflammantis proprietatem exsequebatur. Illud vero quod Apostolus dicit, omnes esse administratorios spiritus, et in ministerium missos, hoc modo intelligendum putant, quod sicut superius diximus, illi quoque non inconvenienter missi dicuntur; quia, licet ad exteriora non exeant, ea tamen quae exterius nuntianda sunt, inferioribus et subsequentibus ordinibus nuntiando apportant. Alii putant omnes coelestes ordines tam superiores, quam inferiores pro tempore, et loco, et causa ad exteriora dirigi; eos tamen, qui hoc ex officio proprium habent, specialiter angelos sive archangelos cognominari. Nam, quod omnes aliquando mittantur, apostolus, in eo quod superius commemoravimus, testimonio asserere videtur, dicens: «Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos, qui haereditatem capiunt salutis?» Quod autem etiam superiores quidam aliquando non ex officio, sed ex causa accidentali ad exteriora dirigantur, Psalmista asserere videtur, cum dicit: «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII). Sic ergo et alii sunt, qui ex officio assistunt; atque alii, qui ad exteriora complenda exeunt, et tamen assistentes aliquando in ministerium missi, dum proprietatem inferiorum suscipiunt, nomen quoque ipsorum in significatione assumunt. Qui tamen cum ad exteriora exeunt, ab interiori contemplatione non recedunt, quia illum aspiciunt, qui praesens ipsis est, quocunque vadunt. Et hoc modo quidem priusquam verba libri discuteremus, ad evidentiam dicendorum huiusmodi quaestionis mentionem breviter faciendam esse putavimus, nihil temere definientes, sed secretum venerantes, quod fortassis nescisse, venialis est infirmitas, asserere autem praesumptuose, damnabilis temeritas. Hoc tamen sciendum est quod auctor illi potius parti assensum praebere videtur, quosdam solummodo, non omnes coelestes ordines ad exteriora mitti; et tamen propter eiusdem proprietatis participationem, qua superiores inferiorum gratiam et virtutem communicant, nomina quoque inferiorum a superioribus assumi. Sicut etiam aliquando inferiores, quando superiorum proprietatem ex officii qualitate suscipiunt nomen quoque illorum in significatione assumunt. Nunc ad litteram: «Haec quidem est, quantum ad nos, causa angelicae in eloquiis cognominationis.» «Haec, inquit, est,» quam superius diximus, «causa angelicae cognominationis;» quia videlicet secreta divina per eos nobis nuntiantur, et idcirco quia ad nos divina praecepta nuntiando deferunt, quantum ad nos, id est quantum ad id, sive propter id quod erga nos operantur, angelorum nomen assumunt. Sed quia hoc, id est interni praeceptoris nuntia foras ad hominum cognitionem efferte, utrum omnibus conveniat nondum manifesta ratione, vel auctoritate probatur, quaerendum nunc est, inquit, quare angelorum nomen in sacro eloquio omnibus communiter coelestibus virtutibus attribuit.
Hoc est, quod ait: «Scrutari, ut existimo, oportet, ob quam causam theologi omnes quidem simul coelestes essentias angelos vocant; ad manifestationem autem unientes supermundalium ipsarum dispositionum ordinem angelicum specialiter nominant, completive terminantem divinas et coelestes res;» ac si diceret: Hoc nunc quaerendum restat quare theologi omnes illas coelestes naturas universaliter angelos nominant, cum tamen specialiter unum ordinem illorum videlicet spirituum, qui veniunt ad nos ad manifestandas ipsas supermundales dispositiones, id est spirituales, et divinas, et invisibiles ordinationes, ordinem angelicum nominant; «completive terminantem divinas, et coelestes res,» id est usque ad completionem, et terminum perducentem res divinitus in coelesti, secretaque ordinatione dispositas. Praeceptum namque divinum a summo deorsum currens, per superiores ordines ad inferiores defertur, donec tandem ad hominum cognitionem veniens opere compleatur: propter quod et ille ordo coelestis, ad quem novissime per superpositas virtutes mandatum divinitatis descendit; ac deinde per ipsum foras nuntiatur, completive sive ad completionem illud terminare dicitur, quia per eius illuc, ubi novissimae visibili operatione complendum est, annuntiationem defertur. Hoc ergo quaerendum est quare scilicet, cum novissimus iste ordo specialiter angelica cognominatione signetur, omnes coelestium essentiarum ordines angeli nominantur. «Ante ipsum vero superpositae archangelicos ordinant ornatus principesque et potestates, et virtutes, et quascunque his superfirmatas essentias eloquiorum cognoscunt manifestatoriae traditiones.» Ac si diceret: Ipsum quidem angelicum ordinem ultimum et novissimum, rebusque humanis proximum, divinasque visiones postremo annuntiatione efferentem, et determinantem theologi constituunt; ante ipsum autem ordinant superposite, id est in ordine superpositos describunt. «Archangelicos ornatus.» id est choros archangelorum ordinatos, et pulchre dispositos, qui in ordine ipsis angelis et superiores sunt dignitate, et priores annuntiatione. Deinde etiam constituunt ipsi theologi non solum scilicet super angelos, sed etiam super archangelos: principes, id est principatus, et potestates, et virtutes, et alias essentias, id est «spirituales naturas quascunque cognoscunt,» id est ad cognitionem proponunt manifestatoriae traditiones eloquiorum sacrorum. Essentias, dico, superfirmatas his videlicet angelis, vel quascunque alias his supradictis omnibus superfirmatas, ut sint non solum dignitate sublimiores, sed etiam perfectionis firmitate fortiores, et magis ad aeternitatem et immutabilitatem stabiles.
Sequitur: «Dicimus autem quod per omnem sanctam dispositionem excellentes quidem ordines habent inferiorum dispositionum et illuminationes et virtutes; non autem participantes excellentium se sunt ultimi.» Ac si diceret: Cum in illa coelestium spirituum dispositione alii superiores sint, alii inferiores, superiores quidem omnem illuminationem, et virtutem inferiorum habent; sed inferiores superiorum ordinum illuminationes, et virtutes non omnes habent. Proptereaque inferiorum nomina aliquando ad superiores ordines transferuntur, utpote qui ipsis in eisdem nominum proprietatibus participant. Nomina vero superiorum non ita ab inferioribus assumi possunt, quoniam ad eos proprietates nominum universaliter non transeunt: hoc est quod ait: «Dicimus autem, quod per omnem sanctam dispositionem» coelestium videlicet spirituum, «excellentes quidem» sive superiores «ordines habent» omnes illuminationes, et virtutes «inferiorum dispositionum,» hoc est subiectorum ordinum. Sed ultimi, id est inferiores, et in ordine sequentes non sunt participantes, omnes subauditur illuminationes et virtutes excellentium se, id est eorum qui ipsis sunt excellentiores. Illuminationes intelligimus in cognitione veritatis; virtutes autem in amore bonitatis et perfectione operis.
Sequitur: «Ergo sanctissimos excellentissimarum essentiarum ordines angelos vocant theologi. Etenim sunt manifestatores et ipsi divinae illuminationis.» Quia ait superiores ordines omnes proprietates habent inferiorum: ergo theologi sanctissimos ordines excellentissimarum essentiarum, id est excellentissimorum spirituum, vocant angelos; quoniam ipsi angelicam proprietatem participant, in eo quod, licet ad exteriora nuntianda non exeant, tamen eis, qui post se sequuntur ordinibus divinam illuminationem, quam de se accipiunt transfundendo, et quasi nuntiando manifestant. «Ordinem vero extremum animorum coelestium non habent rationem archas, aut thronos, aut seraphim nominandi.» -- «Non habent, inquit, rationem» ipsi theologi «nominandi extremum ordinem animorum coelestium,» id est ultimum ordinem spirituum coelestium, angelos videlicet: «archas,» id est principes, aut thronos, aut seraphim, quia ipse scilicet extremus ordo angelorum non est in participatione excelsissimarum virtutum. Propterea enim non possunt angeli principes, aut throni, aut seraphim nominari, sicut principes, et throni, et seraphim angeli nominantur; quia superiores angelicam proprietatem universaliter participant, angeli vero superiorum illuminationes, et virtutes non universaliter participant: et eas praecipue, pro quibus speciales cognominationes acceperunt, sed ex parte possident; dignitatem tamen, ac proprietatem cognominationis eius non habent. Neque enim omnis, qui aliquam virtutem aut proprietatem participando habet, secundum illam statim proprietatem cognominari debet, nisi illam vel inter caeteros singulariter, vel prae caeteris excellenter obtineat. Non enim omnis; qui aliquid sapit, statim sapiens nominatur; nec qui rectum quidpiam fecerit, continuo iustus dicitur. Sed hic solus qui sapientiam et iustitiam vel singulariter, vel excellenter obtinet, sapiens et iustus propria et expressa cognominatione appellari debet. Sic itaque coelestes illi ordines spirituum sanctorum proprias cognominationes habent, in quibus designatur, non quod singulariter acceperint, sed quid possideant excellenter. Seraphim namque, quia ex amore Creatoris sui tanquam vicini et proximi, et in se ardentes sunt et ex se alios accendunt, ardentes sive incendentes interpretantur, non quod soli hoc inter caeteros habeant singulariter, sed cum caeteris, et prae caeteris excellenter. Omnes enim amore Dei ardent, et tamen ipsi specialiter ardentes vocari debuerunt, qui ipsius amoris ignem et primi concipiunt, et fortius ardentes ad caeteros quoque accendendos flammam dilectionis emittunt. Sic et cherubim (quod nomen plenitudo scientiae interpretatur) quia maiorem caeteris cognitionem Dei habent, ex eo soli nomen accipiunt quod cum caeteris possidentes prae caeteris omnibus excellentius percipere meruerunt. Throni quoque dicti sunt, non quod in eis solis Deus sedeat, et iudicia sua discernat; sed quia hoc excellentius caeteris in munere acceperunt, propter hoc ex ipso specialiter cognominationem trahunt. Et ad hunc modum quidem de caeteris etiam ordinibus intelligendum est, ut videlicet inde credantur singuli proprias cognominationes accipere, quod excellentius probantur ex dono gratiae possidere.
Sed oritur non contemnenda quaestio, et quae magnam animo confusionem inducat, si ratione adhibita discussa non fuerit. Si enim, ut dictum est, in illa coelesti dispositione singuli quique ordines ex ea proprietate singulares cognominationes trahunt, in qua caeteris excellentiores esse comprobantur, cum subiectorum ordinum omnes illuminationes et virtutes superiores universaliter et excellenter possideant, nihil suppositis consequentibusque ordinibus singulare relinquitur, ex quo propriam discretamque inter caeteros cognominationem sortiantur. Unde oportet diligentius considerare quemadmodum utrumque simul verum sit: quod videlicet subiectorum ordinum superiores universaliter et excellenter illuminationes et dona possident, et tamen singuli quique aliquid proprium ac speciale retinent unde propria discretaque appellatione signari valent. Seraphim namque ex nomine singularem dilectionem exprimunt. Cherubim autem excellentiorem cognitionem innuunt. Throni vero maiorem vim discretionis ostendunt. Constat tamen, quod qui ardentius diligunt, profundius prospiciunt, et subtilius discernunt. Qui enim magis e vicino respiciunt, procul dubio evidentius agnoscunt. Quomodo ergo ordo cherubim ex singularis gratiae privilegio cognominatus, dicitur, si hoc alter in munere excellentius retinet, unde ipse appellationem sortitur? Haec vero quaestio hac fortassis ratione non inconvenienter solvitur: ita tamen, si secretum veritatis nulla praeiudicii temeritate violetur. Fieri namque potest ut, licet omnia virtutum dona superiores ordines excellentius possideant, ab iis tamen quae inter ipsa dona virtutum sublimiora sunt, solum cognominationem trahant; atque alia quae ordine dignitatis sequuntur, post se sequentibus ad denominationem relinquant, ut primus a prima, secundus a secunda, tertius a tertia vocabulum sortiatur. Scimus scilicet, teste Scriptura, quod inter omnia virtutum dona charitas excellit propter quod consequens erat, ut ille ordo, qui omnium eminentissimus est, a charitate sola singularem sumeret in sui discretione appellationem, quamvis et alia quoque dona virtutum excellentius possideret, a quibus appellationem et vocabulum sumere potuisset. Quia autem cognitio veritatis, post amorem virtutis proxima dignitate cognoscitur: idcirco ab ipsa dignitate qui secundi sunt, post primos angelici spiritus merito cognominantur. Iudicium autem discernendae veritatis quia sententiam adhuc quasi dubiam habere videtur, et suspensam quodammodo minus perfecta cognitione apparet: et idcirco quia ipsum post plenam contemplationem, in qua veritas non quaeritur, sed habetur, ad eamdem veritatis summae cognitionem respicit, tertio post duos priores ordini nomen dedit: hoc tamen secundum hominem propter quem nomina spiritibus ipsis data sunt, intelligi oportet. Nam illic iudicium non est ambiguitatis definitio, sed veritatis discretio; neque ibi ubi manifesta sunt omnia, aliquid, quod latet, discutitur, sed quod certum est, pro merito existimatur. Quocirca in hoc quoque iudicio scientiam veritatis anteponendam existimamus, quoniam sapientia simplicitatem et unitatem iudicat; iudicium autem per vim discretionis ad diversa se, contrariaque respicere probat. Unde excellentior cognominatio ab ipsa sapientia sumenda erat, per quam ordo excellentior designandus erat: qui licet et sapientiam, et iudicium utpote sublimior et perfectior plenius possideret, a sola tamen sapientia vocabulum sumens, sequentis post se ordinis iudicium cognominationis relinqueret. Secundum hanc itaque considerationem quisquis angelorum cognominationes interpretari voluerit, nihil fortassis inconvenientiae erit, si omnia virtutum dona superiores ordines perfectius possident, et tamen inferiores ordines ex quibusdam specialiter donis proprias cognominationes habent. De ipsis autem ordinibus angelorum in primis quidem, et ultimis eadem omnium sententia constat. Nam seraphim, loco supremo positos, et post illos cherubim, ac deinde thronos nulli, qui sanctarum Scripturarum testimonia novit, ignotum esse potest. Inferioribus quoque ab imo sursum ascendentibus primum angelos atque archangelos collocari manifestum est. Sequentes quatuor ordines quidam hoc modo disponunt, ut a thronis deorsum primum dominationes, deinde principatus, deinde potestates, deinde virtutes constituant, ut in hunc modum novem ordines tribus ternariis distinguantur: quorum primus, et supremus seraphim, cherubim, thronos continet; secundus et medius dominationes, principatus, et potestates complectitur; tertius, et infimus virtutes, archangelos et angelos simul disponit. Sicque ab imo sursum primum angeli numerantur; deinde archangeli, deinde virtutes, deinde potestates, deinde principatus, deinde dominationes, deinde throni, deinde cherubim, deinde seraphim. Theologus autem primum angelos ponit, deinde archangelos, deinde principatus, et hos primo ternario deputat. In secundo autem primum potestates, deinde virtutes, deinde dominationes constituit. In tertio vero primum thronos, postea cherubim, postea seraphim ab inferiori ad superiora progressione facta collocandos censet. Sed in hac terna triplici distinctione hoc maxime considerare oportet quod supremi quidem tres ordines, id est seraphim, et cherubim, et throni ex virtute singularis excellentiae, et vi denominationis suae ad interiora tantummodo respicere videntur. Amare enim et cognoscere, et iudicare intus praesidentium, et conversionem ad interiora habentium proprium est. Ultimi vero tres, et extremi ordines ex proprietate cognominationis suae ad exteriora solum secundum officium ministerii sui dispositi esse probantur; sive angeli et archangeli pro eo quod, agenda quaeque et manifestanda hominibus, exterius nuntiant; sive principatus pro eo quod, quae circa homines administranda sunt et disponenda, invisibili potestate dispensant. Medii autem ordines sicut dispositione, ita officio quoque inter invisibilia et visibilia ferri videntur; et quae a superioribus ad inferiores deferenda sunt secundum dignitatem, et officium suum administrare. In his autem dominationes primae sunt, quae singulari excellentia invisibilem annuntiationem in virtutibus solo imperio formant; virtutes autem secundae, quae praeceptum imperium exsequendo in potestatibus edunt. Potestates vero tertiae, quae conceptum mandatum in principatibus, archangelis et angelis sibi ad operationem subiectis perficiunt. Qui autem post angelos et archangelos constituit virtutes, illos nimirum spiritus intelligi volunt, per quos frequentius signa et miracula fiunt. In hoc quoque postremae dispositionis proprietas servetur, cuius ministerium ad exteriora sola dispensanda ordinatum esse putamus. Potestates vero dicunt illos spiritus vocari, qui adversas virtutes subiectas habent, et eas secundum datam potestatem libere comprimunt, ne tantum nocere valeant, quantum volunt. Principatus autem appellatos putant eos nimirum spiritus, qui ipsis etiam bonis angelorum spiritibus praelati sunt: quibus dum agenda quaeque imperant, subiectis ad explenda divina ministeria principantur, et superiores existunt. Dominationes autem dictos, qui etiam principatus excellentiori potestate transcendunt, ut ipsos quoque subiectos habeant, qui aliis ad ministerium implendum imperare meruerunt. Haec breviter de ordinibus angelorum, et nominibus ad futuram narrationem necessaria praelibanda esse putavimus, ut semel dicta lector ad singula quaeque, prout ratio poposcerit, et causa, in sequentibus commemoranda, super his, et fortassis sine his obscura dicenda assumat. Nunc ad ipsius textus seriem explanandam revertamur. Superius dixit, quod non habent rationem theologi nominandi angelicum ordinem archas, aut thronos, aut seraphim; quia ipse videlicet angelicus ordo non est in participatione illarum excelsissimarum virtutum, ut ipsis participet in nomine, quibus non participat in nominis proprietate. Nunc idipsum sequentibus probat verbis, quod videlicet angelicus ordo excelsissimis virtutibus non participat. Non, inquit, participat cum ipsis; sed quod participat, participat ex ipsis. Aliud quippe est in plenitudine participare, atque aliud ex plenitudine participationem accipere. Sic itaque angelicus ordo excelsissimis virtutibus subiectus est, ut non participet cum ipsis, sed ex ipsis; quia, sicut ipse eos, qui in hominibus ad divinam cognitionem reducuntur, illuminando, et erudiendo reducit; sic et ab iis, qui ante ipsum sunt, virtutibus divinam ipse illuminationem percipit.
Hoc est, quod ait: «Sicut ipse,» videlicet angelicus ordo, «nostros divinos summos sacerdotes,» id est sanctos viros, qui sacra divina ab angelis immediate perceperunt, et nobis tradiderunt, «reducit ad cognitos ei divinitatis fulgores,» id est divinam cognitionem quam ipse percepit, et perceptam tribuit, «sic ipsum etiam reducunt virtutes essentiarum quae sunt ante se,» id est ante ipsum, vel super ipsum, «virtutes dico mundae,» id est valde sacrae, vel omnino sacrae, ut possint per excellentiam sanctitatis forma perfectionis esse subiectis. Et sunt etiam ipsae «virtutes sacrae ad divinum,» scilicet conferendum; id est divinitatis cognitionem dandam, «dispositioni consummanti, angelicas hierarchias,» id est dispositioni, quae perficit, vel perfectas continet sive terminat angelicas hierarchias; hoc est, videlicet ultima dispositio, in qua et ordo angelicus in eo quod perfecta est, consummatur, et in eo quod ultima est, omnium spirituum hierarchiae terminantur. Sane hic exsecrabilis interpretis error cavendus est, qui coelestes virtutes immundas dici existimavit. Nam Graecum πανιερὸν panieron, quod valde sacrum, vel omnino sacrum, vel universaliter sacrum interpretatur, hic ἀνιερὸν anieron, id est insacrum, vel non sacrum, vel sine sacro intelligendum putavit.
Sequitur: «Nisi quidem quis et hoc dixerit communes esse omnes angelicas nominationes secundum omnium coelestium virtutum in deiforme, et ex Deo datum lumen subiectionem, et supereminentem communicationem.» Non possunt, inquit, inferiores ordines superiorum nomina assumere, quia in eadem excellentia virtutum cum eis non participant, nisi quis dicere velit, propterea nominationes angelorum omnes communes esse debere, quod omnes pariter unum lumen a Deo datum subiecti percipiunt, et ex ipso lumine percepto omnes Deo conformes fiunt, et unius supereminentis communicationis in uno lumine participes existunt. Nisi, ait, quis etiam hoc dixerit, omnes angelicas cognominationes communes esse, secundum omnium coelestium virtutum subiectionem in lumen, sive ad lumen deiforme, et ex Deo datum percipiendum, et secundum communicationem supereminentem gratiae spiritualis vel specialis: ut quemadmodum una gratia ad omnium participationem se diffundit, sic una omnibus cognominatio rationabiliter tribui possit. «Sed ut magis a nobis ratio diiudicata sit, considerabimus sacrae in eloquiis expressas sanctas, et decoras proprietates uniuscuiusque coelestis dispositionis.» Ut magis possimus, inquit, iudicare hanc rationem, utrum videlicet cognominationes angelicae communes esse debeant an non, considerabimus sanctas et decoras proprietates uniuscuiusque coelestis dispositionis sacrae expressas in eloquiis. Ex proprietatibus enim uniuscuiusque diligenter consideratis fortassis poterit agnosci, utrum communicatio nominationis eadem esse possit: quibus et si gratia una infunditur, una tamen mensura, ac proportione non datur.