Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae
Hugh of Saint-Victor (1096–1141)
First published 1854
Hugh of Saint Victor's commentary on Dionysius's *Celestial Hierarchy*, prepared from *Patrologia Latina* 175. The reader contains Hugh's exposition only; Dionysius's quoted Littera is supplied by the linked canonical work.
Prologus I: Prologus
Caput I: Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla; et non hoc solum sed et unificat illuminata
Caput II: Quod pulchre divina et coelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur
Caput III: Quid est hierarchia et quae per hierarchiam utilitas
Hactenus quae universaliter dicenda erant introducendis in hierarchiarum cognitionem pro ratione demonstrationum visibilium in significationem visibilium propositarum theologus disseruit. Deinde nunc principalem narrationem ingrediens primum definit quid sit hierarchia; non universaliter tamen, sed secundum eam tantum, quae in angelis et hominibus constat hierarchiam, significatione restricta. «Est quidem,» inquit, «hierarchia, secundum me, ordo divinus, et scientia, et actio, deiforme, quantum possibile similans; et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens.» Quod ait, «secundum me,» ita accipiendum, ac si dixisset, secundum existimationem meam. Pudice enim temperat assertionem suam, ne de sua existimatione plus iusto praesumere videatur. Deinde tria in definitione hierarchiae principalia proponit, quae perficiunt ipsam hierarchiae definitionem. Sunt autem haec: ordo, scientia et actio. Horum trium si defuerit omnium aliquod, non constat hierarchia. Primum est ordo divinus; quia non est potestas, si ordinata non est a Deo; propter hoc ait, ordo divinus. «Omnis» enim «potestas a Deo est; et quae a Deo sunt, omnia bona et ordinata sunt; propterea qui potestati resistit a Deo ordinatae, Deo resistit (Rom. XIII).» Propter hoc ergo hierarchia est ordo divinus, id est potestas a Deo ordinata, et secundum Deum disposita. A Deo quippe est per ordinationem; et secundum Deum est per imitationem; et propterea ordo divinus, quia a Deo est, ut sit; et secundum Deum est, ut qualis et quantus sit. Deinde quia omnis potestas, quae a Deo ordinata est, ad aliquid perficiendum, atque complendum ordinata est; sequitur in definitione post ordinem «scientia et actio.» Scientia quidem, qua quid faciendum sit intelligant; actio vero, qua quod intellexerint agendum, perficiant. In ordine officium; in scientia discretio; in actione ministerium. Sine ordine praesumptio est actio, sine actione negligentia est ordo, sine scientia vero et actio reprehensibilis et ordo inutilis. Propter haec ergo hierarchia est ordo divinus, et scientia, et actio. Hierarchia dico tam in ordine quam scientia et actione, similans deiforme, hoc est conformitatem Dei imitans quantum possibile scilicet illi est; et ascendens in Dei similitudinem proportionaliter ad illuminationes, id est secundum illuminationes divinitus ei inditas: unaquaeque scilicet secundum modum et mensuram gratiae divinitus ei infusae in ordine suo perficiens, et ascendens ad imitationem Dei, ut recte discernendo et bene operando ipsum imitetur. In utroque enim divinam similitudinem aemulatur omnis hierarchia, sive in eo videlicet quod ab ipso disponitur sive in eo quod secundum ipsum operatur. Haec autem definitio, sicut diximus, angelicam tantum et humanam hierarchiam complectitur, quae ad similitudinem summae et aeternae factae sunt hierarchiae: et ipsam imitantur secundum ipsam dispositae.
Sequitur: «Divina pulchritudo ut simpla, et optima ut consummativa; pura quidem est universaliter omni dissimilitudine; distributiva vero secundum dignitatem uniuscuiusque proprii luminis; et perfectiva in sacrificio divinissimo secundum ad ipsam perfectorum compacte immutabilem formationem.» Sensus hic est. Quod divina pulchritudo, quam summam nominamus hierarchiam, secundum quam caeterae factae sunt hierarchiae, pura est universaliter, id est omnino, utpote quae semper simpla quidem est unitate, optima bonitate, consummativa perfectione. Ubi enim unitas est, diversitas non est; et ubi diversitas non est, dissimilitudo nulla esse potest. Item ubi perfectio est, ibi gradus non est; ubi gradus non est, differentia non est; ubi differentia non est, dissimilitudo nulla est. Ergo divina pulchritudo, quae forma et exemplar est bene, et pulchre dispositorum omnium; quia una est, pluralitatem non recipit; et quia optima est, et consummata, nec solum consummata, sed etiam consummandorum omnium consummativa, et consummationis causa, diversitatem non admittit, ac per hoc omnino dissimilitudinem nescit; quae et una est simplicitate et eadem perfectione. Et cum in semetipsa talis sit, ut nec dividatur pluralitate, nec inferior sit diversitate; in ipsis tamen qui participes fiunt gratiae, distributiva est proprii luminis, proprium lumen diversis modis tribuens; secundum dignitatem, videlicet uniuscuiusque participantium; altioribus quidem maiora, inferioribus autem minora largiendo dona gratiarum, ut in ipsis pulchre multiplicetur, quae in se vere una consistit. Perfectiva est et ipsa divina pulchritudo, quoniam perficit, et consummatos facit participes luminum suorum; perfectiva dico in sacrificio divinissimo, quo perficit perficiendos secundum immutabilem formationem compacte perfectorum ad ipsam. Divinissimum sacrificium vocat ipsam illuminationem divinam, et gratiam, et propitiationem; quo purgantur, et emundantur purgandi omnes, et salvandi, non solum a corruptione mali, ut boni fiant; sed a defectu quoque boni purgantur, ut meliores assistant. Ipsa ergo oblatio summa, et teletargis, id est principalis purgationis hostia; ipsa videlicet gratia divina quae nobis offertur et pro nobis offertur. Offertur nobis ad purgationem, offertur pro nobis ad propitiationem. Offertur nobis, ut eam habeamus; offertur pro nobis, ut per eam placeamus. Offertur nobis per infusionem, offertur pro nobis per emundationem. Offertur nobis dum incipimus esse quod non fuimus; offertur a nobis, dum exhibemus et praesentamus quod sumus. Ipsa ergo teletargis, id est principalis purgationis hostia, et sacrificium divinissimum, sine quo omnes hostiae et sacrificia omnia nec affectum habere possunt, nec prodesse; ipsum est, quo divina pulchritudo perficit, et perfectos facit eos, qui perfecti sunt, ad ipsam, id est ad similitudinem ipsius reformati, id est concorditer, ut ab ea videlicet non discrepent secundum immutabilem formationem ipsorum scilicet perfectorum, ad ipsam, id est secundum similitudinem eius, quam semel acceptam immutabiliter servant, ut non defluant ab ipsa. Divina enim pulchritudo quae in se una est, et perfecta perficiendos ad se per principalis purgationis hostiam id est infusionem gratiae suae, quam a sua plenitudine propter purgandos, et perficiendos in participatione diffudit, purgat et perficit, secundum uniuscuiusque modum, et mensuram, et capacitatem, quam dono eiusdem gratiae perceperunt secundum immutabilem formationem illorum ad ipsam; quae videlicet formatio vel ideo immutabilis, sicut diximus, vocatur, quod ipsos, quod formantur et reformantur ad immutabilitatem convertat; vel quia immutabilis consistit in eo, a quo est, etiam si mutetur iis quibus est et in quibus est.
Sequitur: «Interpretatio [intentio] igitur hierarchiae est ad Deum, quantum possibile, similitudo et unitas.» Quod in Graeco dicitur σκοπός scopos, et quod translator interpretationem vocat, magis proprie intentio vel directio nominatur. Est enim intentio sive directio, quae scopos dicitur, certa destinatio in aliquem finem. Omnis enim actio in aliquem finem tendit et per aliquam directionem tendit. Scopas autem, id est directio vel destinatio, est qua tendit. Omnis ergo hierarchia scopon habet, id est directionem secundum quam incedat in ministerio suo explendo; imitationem scilicet, et similitudinem divinam, ut quemadmodum ab ipso ordinata est in officio et dignitate, ita secundum ipsum incedat in ministerio et operatione, ut praeter modum, et mensuram ab ipso assignatam et ordini suo debitam, nihil agere praesumat. Est ergo interpretatio, id est definitio, sive potius directio et contemplatio hierarchiae, qua intendere debet et dirigit omnis hierarchia: similitudo, et unitas, hoc est imitatio et identitas ad Deum, ut in nullo deviet vel declinet ab ipsius similitudine, in qua posita est; sed eum quantum possibile est aemuletur per omnia. Similitudo ad Deum est ipsum imitari; unitas vero solum sequi. Et hic est scopus, id est directio, vel destinatio omnis hierarchiae, ut secundum ipsum ad ipsum incedat, ipsum habens omnis sanctae et scientiae, et actionis ducem, ipsum sequens iudicio, et actione illuminata ab ipso ad cognitionem veritatis, et adiuta ad exsecutionem boni operis. «Ipsum habens ducem» intus praesidentem in demonstratione veritatis, et foris praecedentem in exemplo bonae actionis. «Et ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem definiens; quantum vero possibile, reformat, et suos laudatores agalmata divina perficit.» Ipsa quidem scilicet hierarchia immutabiliter definiens, hoc est invariabiliter sive inflexibiliter conversa, vel intendens per suum scopum ad divinissimum decorem ipsius Dei, imitando, et sequendo ipsum, ut pulchritudini ipsius et decori divinissimo conformetur, secundum quem omnis hierarchia pulchre et decenter in suo ordine et gradu disposita est: quantum possibile est reformat suos laudatores, hoc est eos qui in ipsa Deum laudant, et ad laudem Dei dispositi sunt et ordinati: reformat, dico, in eo ipso quod imitatores Dei facit, et ad similitudinem ipsius in suo ministerio convertit, et convertendo, ac reformando agalmata divina perficit, ut sint ipsi divina agalmata, id est sancta simulacra et receptacula divinitatis, et specula clarissima; ut sint ipsi agalmata quidem divina, divinum lumen perficiendo, specula autem clarissima lucenda ex suscepto lumine. Perficit etiam ipsos laudatores suos, «munda receptiva,» sive receptacula «principalis luminis, et divini radii» hoc est luminis immediate illuminantis, et ad ipsa prima illuminanda descendentis, ut post susceptum quidem lumen repleta sint claritatis sacrae, inditae sibi, hoc est, infusae: et ut sint etiam declarantia eam, videlicet claritatem, «iterum,» hoc est secundo loco, «in ea, quae sequuntur, declarantia» copiose secundum «divinas leges.» Sensus hic est: Quoniam hierarchia secundum illam dispositionem, qua divinam pulchritudinem imitatur, laudatores suos universaliter quidem, id est sive superiores, sive inferiores, tales facit ut digni sint, et lumen divinum percipere et lucere ex lumine: specialiter autem quosdam ita mundos perficit ut sint capaces principalis luminis, et immediate illuminentur a Deo, ac deinde ad eos, qui sequuntur post se et dignitate constituti sunt sub se, lumen suum transfundant: copiose quidem ex abundantia perceptionis primae secundam participationem ministrantes, servata duntaxat lege divina, in qua unicuique perscriptum est quid, vel quantum, aut cui ex dono gratiae sibi concesso debeat impertiri. Nam quod non sine divina lege, id est ea dispensatione divina, qua dona gratiae in participes largitionis secundum certam mensuram, et proportionem tribuuntur: et assignantur officia, ut sciat unusquisque quantum sibi liceat secundum ministerium assignatum vel fieri liceat, manifestat cum subdit:
«Non enim fas est sanctorum perfectoribus, ac sancte perfectis operari quid omnino praeter propria mysteria hostiarum, ac sacras ordinationes.» Ac si dicat: Propterea ii qui in ordine hierarchiarum superiores sunt secundum divinas leges, lumina sua ad inferiores transfundunt; quia fas non est, hoc est, licitum omnino aliquid operari, aut sanctorum perfectoribus, id est iis qui alios in sanctitate perficiunt, aut sancte perfectis, id est iis qui ab aliis in sanctitate perficiuntur, praeter propria hostiarum mysteria, id est propria gratiarum dona, et proprias sacras ordinationes, id est sacros ordines unicuique proprios assignatos. Nam sine gratia operari, vanum est; praeter ordinem operari aut contra, perversum. Habent namque singuli propria dona, secundum quae valeant operari; et ordines proprios secundum quos debeant operationem suam moderari. Propterea necesse est ut studeat unusquisque gratiam, quam accepit, agnoscere, ne incipiat praesumere in eo quod non potest; et officium proprium, ordinemque attendere, ne audeat transgredi in eo quod non debet. Hunc namque ordinem divinae dispositionis diligenter servandum esse Petrus apostolus admonet, dicens: «Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum administrantes» (I Petr. IV). Et Paulus apostolus eos qui hanc divinam ordinationem, et dispensationem tenere noluerunt, reprehendit, dicens: «Nunquid omnes apostoli? Nunquid omnes prophetae? Nunquid omnes doctores? Nunquid omnes virtutes? Nunquid omnes gratiam curationum habent? Nunquid omnes linguis loquuntur? Nunquid omnes interpretantur? Aemulamini charismata meliora.» (I Cor. XII.) Propterea igitur fas non est iis, qui divinae gratiae participes facti sunt, sive immediate a Deo, sive per hominem eam acceperint, aliquid operari praeter propria dona, et officia, ut divina pulchritudo in omnibus conservetur, et ordo dispensationis summae perseveret. Sanctorum perfectores vocat eos, qui tantam a Deo gratiam perceperunt, ut alios etiam illuminando, et erudiendo ad sanctitatem perficiant. Sancte perfecti sunt, qui ab ipsis superioribus illuminati, et eruditi in sanctitate perficiuntur. Mysteria hostiarum, sive dona gratiarum intelligi vult: quae propterea mysteria dicuntur, quia occulte inspirantur; hostiae autem, quia ad emundationem et expiationem percipientium tribuuntur. Sive ministeria hostiarum exhibitiones sanctorum operum dicit, et administrationes divinorum sacramentorum: quae et hostiae sunt, quia offeruntur per exhibitionem actionis, et mysteria per sacramenta significationis; quia per id, quod foris visibiliter in sacramento agitur, invisibilis virtus veritatis significatur. Ita ergo praeter propria hostiarum mysteria, id est dona, vel ministeria propria, fas non est operari aliquid, vel sanctorum perfectoribus, id est iis qui gratiam acceptam aliis perficiendis administrant, vel ipsis perfectis, id est qui per acceptam gratiam, in sanctitatis perfectionem perficiuntur. Neque fas est etiam sive his, sive illis aliquid operari, praeter sacras ordinationes suas, hoc est, praeter id quod ad sacras ordinationes suas spectat, ut videlicet id solum unusquisque operari praesumat, quod ad ordinem, et officium sibi assignatum spectare probatur.
Sequitur: «Sed neque subsistere aliter, si divinam ipsius claritatem appetunt, et ad ipsam sacre, et decenter respiciunt, et reformantur, secundum uniuscuiusque sanctorum intellectuum analogiam.» Quasi dicat: Non solum debitum illis est ut sacra mysteria et ordinationes sacras custodiant, sed necessarium quoque, quoniam aliter subsistere non possunt, in eo videlicet statu, quo divinam pulchritudinem imitantur, nisi ordines suos servando secundum leges divinas incedant. Si ergo appetunt divinam ipsius Creatoris sui claritatem, et ad ipsam percipiendam respiciunt imitando, et desiderando sacre per affectum, decenter per habitum, et reformamur ad ipsius similitudinem imitando ipsam, et sequendo: unusquisque videlicet sanctorum intellectuum, id est angelorum, «secundum uniuscuiusque analogiam,» id est secundum modum et mensuram possibilitatis suae, quam habet secundum ordinem, et gradum, et proprietatem suam unusquisque; aliter nullatenus subsistere possunt in eo bono, quod appetunt, nisi secundum leges divinas incedant, ordinationes suas servando, et ministeria propria exsequendo.
Sequitur: «Nonne ergo hierarchiam qui dicit, sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinae speciositatis in ordinibus, et scientiis hierarchicis propriae illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium, ut licet, assimilatam?» Quando, inquit, necesse est ut omnis hierarchia divinam appetat similitudinem, neque aliter subsistere potest, nisi in eius imitatione perseveret. Ergo qui dicit hierarchiam, declarat sacram dispositionem quamdam, quae imago est divinae speciositatis, id est pulchritudinis. Dispositionem, dico sacrificantem mysteria, id est exercentem sive exhibentem mystica opera, vel divina ministeria propriae illuminationis, hoc est secundum propriam illuminationem in ordinibus et scientiis hierarchicis, quantum videlicet unicuique datum est operi secundum ordinem, et gradum suum, et donum gratiae illuminantis; et operando assimilatam, ut licet, id est quantum possibile est creaturae secundum modum et dignitatem suam ad proprium principium suum a quo et facta est ut aliquid sit, et secundum quod disposita est ut talis sit. «Nonne ergo qui hierarchiam dicit declarat dispositionem quamdam sacram universaliter,» id est in omni ordine et gradu suo sic se habentem; quoniam, videlicet disposita est et ordinata ad imaginem divinae pulchritudinis in ordinibus, et scientiis hierarchicis, et sacrificat mysteria propriae illuminationis, ut in omni dispositione sua, et ordine dignitatis, et scientia discretionis, et imitatione operis, principium suum aemuletur. Mysteria propriae illuminationis sacrificat, qui ex occulto aspirationis dono bonum opus repraesentat; mysteria etiam propriae illuminationis sacrificat, qui perceptam gratiam ad alios transfundens talentum commissum multiplicat; mysteria etiam propriae illuminationis sacrificat, qui ea solum quae suo ordini et officio conveniunt administrat. «Est enim unicuique hierarchiam sortientium perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius [divinissime], ut eloquia aiunt, Dei cooperato em fieri, et ostendere divinam in seipso actionem, secundum quod possibile est relucentem.» Propterea ait: Qui dicit: hierarchiam generalem quamdam dispositionem significat, pulchritudinem divinam in sua ordinatione imitantem, quia haec est perfectio unicuique ordini scilicet sive personae omnium hierarchiam sortientium ascendere, videlicet secundum propriam analogiam, id est modum et mensuram in Dei imitationem, et fieri cooperatorem Dei, ut eloquia aiunt, divinius omnium, id est quo nihil divinius aiunt eloquia, vel omnium divinius fieri cooperatorem Dei, id est, quo nihil magis divinos facit quam scilicet Dei cooperatorem fieri, et ostendere in seipso divinam actionem relucentem: ut scilicet ad alios relucendo transfundat per exemplum operis, quod primum percipere meruit per donum occultae aspirationis. Sic ergo perfectio constat hierarchiae, ut qui purgantur purgent, et qui illuminantur illuminent, et qui perficiuntur perficiant. «Utpote quoniam ita scilicet est ordo hierarchiae: Quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare; et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare; et quosdam quidem perfici, quosdam vero perficere: unicuique deiforme adunationi qualicunque modo.» Primum purgantur, postea illuminantur, deinde perficiuntur. Nisi enim praecederet purgatio, non sequeretur illuminatio; et nisi esset illuminatio, non veniret consummatio. Sicut enim illuminari non potest qui non est purgatus, sic consummari non potest qui non est illuminatus; quia cognitio veritatis nonnisi mundos illuminat, et perfectio virtutis nonnisi illuminatis veritate appropinquat. Sed sunt superiores et sublimes, et ipsi appropinquantes divinitati immediate ab ipsa accipientes et purgationem ut sint mundi, et illuminationem ut sint clari, et perfectionem ut sint sancti. Et ab illis rursum secundum ordinem divinae dispositionis, iis qui sequuntur, et in ordine subiecti sunt, et purgantur, et illuminantur, et perficiuntur. Et sic secundum hunc modum unicuique adunationi, id est ordini et distributioni qualicunque modo deiforme, id est deiformitas sive similitudo, ipsum videlicet purgari, illuminari et perfici, ut in hoc suo modo, et mensura singuli deiformitatem, et Dei similitudinem habeant: qui sunt purgatione mundi, veritate illuminati, bonitate perfecti.
Sequitur: «Divina beatitudo (quantum in hominibus dicendum) pura quidem est simul omni dissimilitudine; plena vero luminis aeterni: perfecta et non indigens simul omnis perfectionis; purgans, et illuminans, et perficiens.» Nunc demonstrare vult, quod bonum, quod in creatura sive purgata, sive illuminata, sive perfecta constat per gratiam, in ipso Creatore, a quo est, subsistit per naturam: cuius divina beatitudo, et munda est sine purgatione, et lucens sine illuminatione, et perfecta sine susceptione. Non enim ut munda sit, purgatur; neque ut luceat, illuminatur; neque accipit, ut perficiatur. Sed habens in se totum alieno non indiget; et suum ministrans, ea, quae per se indigentia sunt, replet. Pura quidem, inquit, est ab omni pariter dissimilitudine, hoc est ergo, propter quod munda iure nominatur, et dissimilitudinem non habet ullam. Ubi enim puritas est, dissimilitudo non est; quia id ipsum est totum, et concordans unum. Corruptio enim dissimilitudinem inducit, et alterum facit quod a suo esse recedit, et deficit ut si alterum quam fuit. Quod ergo semper idem est, dissimilitudinem non capit; et quod immutabile perseverat, corruptionem non admittit. Propterea divina beatitudo munda est, et incorrupta, et ab omni dissimilitudine aliena, consistens in eo, quod est, et incorruptum servans quod habet. Est quoque plena luminis aeterni, non tamen quasi illuminata, quoniam ipsa lumen est; nec lucere incipiens, quoniam aeterna est; nec crescens in lumine, quoniam plena est. Perfecta quoque est, et non indigens simul omnis perfectionis, hoc est nullo indigens, quod ad perfectionem pertineat; quia totum habet et possidet, et est totum ipsa, quod possidet: et idcirco nec maior esse potest, quia totum habet; nec minor, quoniam immutabiliter et aeternaliter habet. Et cum in se talis sit, ut nec purgari egeat, pura; nec illuminari, lumine plena; nec perfici, consummata: purgat tamen, et illuminat et perficit omnes, qui purgari, et illuminari, et perfici merentur, sive primo loco immediate gratiam accipientes, sive mediate per eos, qui primum accipere meruerunt, participantes. Hoc vero totum, videlicet quod divina beatitudo plena, et lumine plena, et perfecta vocatur: dicendum est quantum in hominibus, id est secundum eum modum, quo id, quod ineffabile est, ab hominibus dici potest. Nam quantum ad ipsam ineffabilem summae veritatis puritatem, magis dicenda est ipsa divina natura purgatio sancta, et illuminatio, et perfectio, ut parum id esse intelligatur, quod pura dicitur, sed magis ipsa purgatio; quod illuminata, sed magis ipsa illuminatio; quod perfecta, sed magis ipsa perfectio: quod et ipsum tamen minus adhuc invenitur, nisi cogitetur purgatio super omnem purgationem, illuminatio super omnem illuminationem, perfectio super omnem perfectionem. Propterea ait: «Purgatio, illuminatio, perfectio, super purgationem, super lumen ante perfecta,» sive plusquam perfecta, id est supra perfectionem; quia omne hoc, quod dicitur, secundum aliquid dicitur, a quo longe est qui summe est, et propterea supra omne hoc est, quod est. Idcirco purgatio est, quoniam in se coinquinatum non recipit, coinquinationem vel corruptionem recipientibus et patientibus corruptionem tollit: et tamen supra purgationem, quoniam corruptionem non contingit. Et est illuminatio, quoniam in se lucet, et a se tenebrosa clarescere facit, et supra illuminationem, quoniam omnia irradians, et penetrans a se non exit; et est perfectio, quoniam nihil minus habet in se, et minus habentibus quod deest largitur, et praestat ex se; et tamen ante perfecta, sive plusquam perfecta, quoniam in singularitate boni constat tota, et in participatione indivisa, ut nec minus eius bonum sit, quia unum est, nec multiplex, quia participatum. Propter hoc, «per seipsam perfecta est,» quia quod habet, aliunde non accepit; et «per seipsam perfectionis principium,» quia perficiendis quod habet largiendo ipsa non amittit. Et est «causa omnis hierarchiae, et omnis sacri secundum supereminentem celsitudinem.» Principium est, quoniam ab ipsa; et causa, quoniam per ipsam, et propter ipsam; et forma, quoniam secundum ipsam omnis hierarchia in ordine dignitatis, et omne sacrum in ministerio actionis dispensatur. Ab ipsa, praedestinatione; per ipsam, creatione; propter ipsam, glorificatione; ad ipsam, conversione, ut ipsam imitetur et in ipsa beatificetur.
Sequitur: «Oportet itaque, ut existimo, etc.» Postquam demonstravit divinam beatitudinem formam esse, et causam omnis sacrae potestatis et dispositionis; ipsamque et mundam esse, et lucentem, et perfectam: mundam quidem ac puram in eo quod omni dissimilitudine, et confusione careat; lucentem autem in eo quod aeterni luminis plenitudinem in se contineat; perfectam vero in eo quod omnia habens nullo indigeat. Modo infert, probans eos quoque, qui ad ipsius similitudinem et imitationem in sacris dispositionibus ordinati sunt, similiter mundos esse debere ab omni contagione, et confusione, et lucentes veritate, et perfectos bonitate, ut et ipsi quoque alios emundare possint, et illuminare, et perficere doctrina, et exemplo, ut in utroque ad imaginem et similitudinem Creatoris sui assurgant, sive in eo videlicet quod ipsi mundi, et clari, et perfecti sunt, sive in eo quod alios mundant, et illuminant, et perficiunt. «Oportet,» inquit, «ut existimo purgandos quidem,» sive eos videlicet, qui primo loco, sive eos, qui mediantibus aliis purgationem accipiunt; «puros perfici omnino, et liberari ab omni dissimilitudinis confusione,» quam vel ignorantia veri, vel concupiscentia mali induxit. «Illuminandos vero oportet repleri divino lumine,» utpote reducendos in castissimis mentis oculis «ad contemplativam habitudinem, et virtutem, id est ut mentis oculis castis, et mundis ex praecedenti purgatione peccati, et erroris existentibus «contemplativam habeant habitudinem, et virtutem.» Habitudinem videlicet per mentis puritatem; virtutem autem per contemplationis stabilitatem, ut possint contemplari divina, quae et veraciter apprehendunt, et retinent perseveranter. «Ex imperfecto» autem «restaurandos oportet participes fieri exploratorum sacrorum perfectivae scientiae,» ut videlicet vera bona, et sacra illa, quae per scientiam perfectam explorant, dilectione sequendo, et sanctitate participando apprehendant; ut sicut per scientiam perfectam perfecti sunt in cognitione, ita per bonitatem perfectam perfecti sint in participatione. «Purgatores vero magnitudine purgationis aliis tradere ex propria castitate,» id est ipsos purgatores, quorum scilicet ministerium est, ut per eos alii purgentur ab errore et culpa: oportet tales esse, ut magnitudine purgationis suae, id est munditiae suae, quam in se habent, aliis tradant purgationem propria castitate, non alieno, sed proprio exemplo purgandorum vitam castificantes. «Illuminatores autem oportet suum superexcellens lumen in eos, qui digni sunt lumine, supervehere,» utpote habentes luculentiores animos ad participationem luminis, qua lumen ipsi percipiunt, et ad distributionem luminis, qua perceptum lumen ad alios illuminandos transfundunt: «habentes» dico «proprie,» id est singulariter et excellenter, quia qui alios illuminare debent, plus aliis lucere debent: «et ditissime,» id est abundanter repleti esse debent sanctae claritatis, ut ex abundantia perceptionis singulis tribuere possint quod opus est. Nam qui omnes docere debet, omnium scientiam habere debet; quia non potest unicuique quod expedit, ministrare, qui causas omnium non novit, et utilitates. Supervehere autem debent lumen suum, ut quod verbo docent, per excellentiam vitae commendent, quasi in sublimi lucentes, et lumina fundentes ad eos, qui conversatione inferius manent. Perfectores vero oportet perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum scientiam, tanquam praeceptores perfectivae scientiae. Sacra veraciter inspicit, qui habitum per experientiam cognoscit; sacra veraciter inspicit, qui interna bona gustando percepit. Sacratissimam ergo doctrinam habet, qui docet quod sapit; qui instruit quod sentit; qui docet non solum cognoscere verum, sed apprehendere bonum et amare iustum. Quae traditio idcirco perfectiva vocatur, quia hoc solum hominem ad perfectum ducit, quando bona, quae per intelligentiam cognoscere non potuit, per studium boni operis apprehendit. Tali ergo doctrina ipsi perfectores perficiendos perficere debent, ut sint sancti et perfecti bonitate, imitantes illum, ad cuius formam et similitudinem reformantur, et superiores tribuendo, et inferiores percipiendo gratiae divinae participationem.
Unde sequitur: «Nonne ergo unusquisque hierarchiae dispositionis ordo secundum propriam analogiam, id est,» modum, et mensuram, et ordinem, «reducitur ad divinam cooperationem: illa agens et perficiens per gratiam et virtutem a Deo datam, quae divinitati naturaliter, et supernaturaliter insunt, et ab ipsa» scilicet divinitate «superessentialiter acta, postea manifestata sunt hierarchiae ad possibilem imitationem animorum, id est,» spirituum «Deum diligentium?» Nisi enim illa bona, quae in Deo sunt per naturam, ad istos descenderent per gratiam, non essent illi similes; et nisi ipsi agendo obtinerent, quae ipse non agendo sed habendo possidet, non essent illius imitatores. Postremo, nisi ab eius secreto invisibili, bona illa ad manifestationem deducta essent, nequaquam possibilitati creaturae imitabilia fuissent; nec dignitas secundum ipsum esset, nisi gratia ab ipso exisset. Ecce quid charitas facit. Solis animis diligentibus Deum, abscondita divina manifesta facta dicuntur, et ad imitandum possibilia. Interna namque, et aeterna bona rationales animi per solam charitatem percipiunt: illa per dilectionem et gustando ut intelligant, et sequendo ut apprehendant. Nisi enim diligerent non intelligerent, quia non intelliguntur nisi cum diliguntur; et rursum nisi amarent non quaererent, et nisi quaererent non invenirent, quia non inveniuntur, si non quaeruntur. Hinc enim scriptum est: «Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ioan. XV).» Et iterum: «Pater, gratias ago tibi, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X).» Ecce ergo quomodo sola charitas revelat ea quae abscondita sunt Dei, similiter quoque et ipsa ad possibilitatem deducit, quae sunt ineffabilia, et superessentialia, et supernaturalia omni creaturae, secundum incomprehensibilem sublimitatem Dei. «Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV).» Sic ergo omnis ordo dispositionis hierarchiae gratia, et virtute accepta a Deo per solam charitatem perficitur, agendo, et imitando Deum, ut illi actione et imitatione inesse incipiant, quae divinitati naturaliter insunt, quoniam ex ipsa sunt; et supernaturaliter, quoniam idem cum ipsa sunt: naturaliter, quoniam coaeterna; supernaturaliter, quoniam coessentialia: quod enim semper inest, naturale est; quod autem idem est, supernaturale est, quoniam natura ipsa est, et ipsum natura est.
Sequitur: «Et ab ea superessentialiter acta; et ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem hierarchiae manifestata.» Quae sunt ea, quae divinitati supernaturaliter insunt, et ab ea superessentialiter acta sunt, postremo ad possibilem imitationem animorum Deum diligentium hierarchiae manifestata. Bona quaedam intelligi vult invisibilia, et ineffabilia, quae apud Deum fuerunt, et in Deo fuerunt, et non venerant adhuc in cognitionem per participationem, ut cognoscerentur et haberentur nisi ab eo solo cuius erant, in quo erant: et postea ab ipso facta sunt, quando factum est, ut fierent in nobis; et superessentialiter facta sunt, quoniam primum ab ipso facta sunt, nobis, ut postmodum per ipsum fierent in nobis. Facta nobis praedestinatione, ut fierent in nobis perceptione; facta nobis cum tribuuntur, ut fierent in nobis cum percipiuntur. Facta supra nos, cum incipiunt venire ad nos; facta in nobis, cum incipiunt haberi a nobis. Facta in nos, cum descendunt ab ipso; facta in nobis, cum tribuuntur per ipsum. Haec ergo sunt, quae divinitati ante nos supernaturaliter insunt, et ab ea ad nos superessentialiter facta sunt: postremo in nobis per eam manifestata. «Manifestatae, inquit, sunt hierarchiae,» id est sacrae dispositioni, quae secundum Deum ordinata est, et incedit: et hoc factum est «ad possibilem imitationem animorum Deum diligentium,» id est, ut animi Deum diligentes eum imitari possint; quia, nisi manifestata fuissent, imitabilia non essent. Nisi enim cognoscerentur non quaererentur, et nisi quaererentur non cognoscerentur. Hoc autem diligenter attendendum est, quod non singulis quibusque, sed hierarchiae, id est universitati, bona illa manifestata dicuntur. ita tamen ut a singulis in universitate imitationis studio exerceantur, quia gratia ad universos effunditur et in singulis operatur. Extra unitatem nullus illam accipere potest, et in unitate alteri data nulli sufficere potest. Propterea hierarchiae manifestantur ad possibilem imitationem Deum diligentium animorum deducendam.