Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae

Hugh of Saint-Victor

Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae

Hugh of Saint-Victor (1096–1141)

First published 1854

Hugh of Saint Victor's commentary on Dionysius's *Celestial Hierarchy*, prepared from *Patrologia Latina* 175. The reader contains Hugh's exposition only; Dionysius's quoted Littera is supplied by the linked canonical work.


Prologus I: Prologus

CAPITULUM I. De differentia mundanae theologiae atque divinae et de demonstrationibus earumdem

Iudaei signa quaerunt, et Graeci sapientiam (I Cor. I). Fuit enim quaedam sapientia, quem sapientia videbatur iis, qui veram sapientiam non noverant. Et invenit mundus sapientiam illam, et inflari coepit, et tumuit, magnum se existimans in ea. Et praesumpsit, et dixit ut ultra pergeret ad sapientiam summam confidens in sapientia sua, quasi via esse potuisset ad illam. Et ascendit, et elevatus est ut ad alta corde perveniret. Et fecit sibi scalam, speciem creaturae, nitens ad invisibilia Creatoris. Tunc quae manifesta erant Dei, ad illuminationem processerunt; et nota facta sunt ut probarentur corde non puro. Nam illa, quae videbantur, nota erant, et erant alia quae nota non erant, et per ea quae manifesta sunt, putaverunt ire in illa, quae abscondita fuerunt, et corruerunt mente ultra possibilem veritatem in mendacia figmentorum suorum, ubi non est inventum amplius, quod apprehenderent. Ideo stultam facit Deus sapientiam huius mundi, quia in illa non potuit inveniri sapientia Dei; et monstravit sapientiam aliam, quae stultitia videbatur, et non erat, ut vera sapientia inveniretur per eam. Praedicatus est Christus crucifixus, ut humilitate veritas quaereretur. Sed mundus medicum [modicum] despexit, et non potuit verum agnoscere. Voluit enim contemplari opera Dei quae miranda fecerat, et quae proposuerat imitanda noluit venerari. Neque enim morbum suum attendit, ut pia devotione medicinam quaereret; sed de falsa sanitate praesumens, dedit se ut vana curiositate aliena investigaret. Et videbatur extra se proficere, sed defecit in se et eum, qui erat supra se, non invenit. Et proposuit existimationes de illo, quas corde superbo conceperat, ne verum ignorare videretur: et secutus est in via erroris, alia et alia, contra verum plurima, et novissime indecora Deitati, et excellenti maiestati deformia, ut error fieret manifestus. Prius enim verum erat, et magnum videbatur et novissime successit falsitas, cum veritas consummari debuisset. Et demonstratum est quasi lumen quoddam in parte una, ut ibi videretur aliquid, et erant contra densae tenebrae, et caligo profunda ignorationis, ubi erroris laqueus ponebatur in captionem superborum. Et viderunt ubi lumen erat, et ubi tenebrae erant videre non potuerunt; et ibi laqueo capti sunt propter audaciam praesumptionis suae, qua se praecipitaverunt ire in illud: manifesta sunt haec. Quanto enim illi excellentis ingenii monumenta reliquerunt: ubi tam multa investigatione secreta naturae, et abdita rerum conditarum prosecuti sunt, ut ipsam illorum efficaciam omni studio praeferendam existimemus. Legimus artes, et studia, et disciplinas et rationum praecepta plurima, quae illi sensu et ingenio suo dato in hoc ipsum scrutati sunt, et invenerunt; et scripserunt inventa, et legenda posteris tradiderunt, logicam, et ethicam, et mathematicam, et physicam, de forma ratiocinationum, et vitae, et morum pro instituto naturae decentium, de dispositione et ordine, et causis, et proventibus rerum omnium. Et invaluerunt in parte hac, ut verum apprehenderent; quoniam et haec veritas per eos ministranda erat, quae non erat ad vitam qui filii vitae non erant. Ideo datum est illis propter nos, quibus consummatio servabatur et inchoatio parabatur, ut invenirent veritatem illam, quam oportuit suscipere filios vitae ad obsequium summae veritatis. Cuius labor ipsis appositus est, iis fructus servatus. Et in omnibus iis lumen intelligentiae, et acumen ingenii, sensusque virtutem ad documenta praevia perceperunt; in quibus creaturarum vim, et modum naturae inferioris secundum formam rationis insitae subtiliter discusserunt. Novissime autem theologiam pro ratione divinorum, et scrutatione invisibilium quasi consummaturi sapientiam addixerunt, ut ipsi putaverunt, consummaturi; sed vere amissuri, et veram non inventuri. Nam, ibi corruere coeperunt in mendacia figmentorum, et assumpserunt species visibiles simulacra divinorum, ut invisibilia viderent per ea, quae videbantur et erat ibi simile aliquid, sed de longe ostendens, quod quaerebatur, neque lucem ingerens oculis caligantibus. Natura enim ad servitutem condita Creatorem suum demonstravit; sed erat similitudo peregrina ad excellentem, et dominantem maiestatem. Neque potuit evidentem declarationem invenire in iis omnibus illa, quae docenda fuerat natura, quoniam, et ipsa sana non erat, ut multum claresceret in contemplationem. Non enim habuit quae per gratiam exemplaria formabantur ad sanitatem visionis internae; neque arcam sapientiae noverat, et conditorum thesaurorum, carnem Verbi aeterni in Iesu humanitate; sed naturali solo documento utens lippienti acie lumen nubilum, et ambiguum adducens speculanti in rerum creatarum specie contemplabatur. Propterea erraverunt, et evanuerunt, cum transire vellent mente ea quae sola nosse acceperant et palpantes aestimationibus ad ea quae videri non poterant, caeci inventi sunt qui se videre putaverunt. Haec sunt simulacra errorum, quae theologia (sic enim ipsi vocaverunt studium, quo divina scrutari crediderunt) vanitatis eorum, et deceptionis praedicat veneranda; in quibus tam multa tam praeter verum, et rectum, et naturae bonae consentaneum mentiuntur, ut ipsi quoque erubescere compellantur in eis. Dignum quippe erat ut confunderentur in summis qui de infimorum cognitione superbi erant, et qui humilitatem fidei in morte Salvatoris despiciunt, celsitudinem eius admirentur in agnitione Creatoris. Duo enim simulacra erant proposita homini, in quibus invisibilia videre potuisset: unum naturae, et unum gratiae. Simulacrum naturae erat species huius mundi. Simulacrum autem gratiae erat humanitas Verbi. Et in utroque Deus monstrabatur, sed non in utroque intelligebatur; quoniam natura quidem specie sua artificem demonstravit, sed contemplantis oculos illuminare non potuit. Humanitas vero Salvatoris et medicina fuit, ut caeci lumen reciperent, et doctrina pariter ut videntes agnoscerent veritatem. Lutum fecit ex sputo: et linivit oculos caeci, et lavit et vidit (Ioan. IX). Et quid postea? Deinde videnti et nondum cognoscenti ait: Ego sum, et qui loquitur tecum, ipse est Filius Dei (ibid.). Prius ergo illuminavit, postea demonstravit. Natura enim demonstrare potuit, illuminare non potuit. Et mundus Creatorem suum specie praedicavit, sed intelligentiam veritatis cordibus hominum non infudit. Per simulacra igitur naturae, Creator tantum significabatur; in simulacris vero gratiae praesens Deus ostendebatur, quia illa operatus est ut intelligeretur esse; in istis vero operatus est ut agnosceretur praesens esse. Haec est distantia theologiae huius mundi ab illa, quae divina nominatur theologia. Impossibile enim est invisibilia, nisi per visibilia demonstrari: et propterea omnis theologia necesse habet visibilibus demonstrationibus uti in invisibilium declaratione. Sed mundana, ut diximus, theologia opera conditionis assumpsit, et elementa huius mundi secundum speciem creata, ut demonstrationem suam faceret in illis. Theologia vero divina opera restaurationis elegit secundum humanitatem Iesu, et sacramenta eius quae ab initio sunt, naturalibus quoque pro modo subiunctis, ut in illis eruditionem conformaret. Maior autem, ut diximus, declaratio divinitatis in sacramentis gratiae, et carne Verbi, et mystica operatione ipsius ostenditur, quam naturali rerum specie praedicetur. Et idcirco mundana theologia parum evidenti demonstratione utens, non valuit incomprehensibilem veritatem sine contagione erroris educere, cum divina noscitur theologia simplici, ac pura assertione praedicare.

Nunc dicendum est quid sit theologia, altius quidem incipienti ad evidentiam rerum dicendarum. Philosophia omnis in tres principales partes secatur: Logicam, ethicam, theoricam. Quartam enim, quam in suo loco adiecimus, hic ex superabundanti enumerare est. Philosophia itaque tres continet partes: Primam, id est logicam, quae vim modumque ratiocinationum, veri ac falsi iudicium assumpsit; secundam autem, id est ethicam, quae modum vivendi rectum, et disciplinae formam secundum virtutum instituta disponit; tertiam vero, id est theoricam, quae sola verum in omni, quod est, et non est scrutari elegit. Huius, id est, theoricae tres partes sunt: Prima, mathematica; secunda, physica; tertia, theologia, in quibus contemplatio veritatis, quasi quibusdam contemplationum gradibus ad summum conscendit. Prima enim, id est mathematica, speculatur visibiles rerum visibilium formas. Secunda autem, id est physica, scrutatur invisibiles rerum visibilium causas. Tertia vero sola, id est theologia, contemplatur invisibiles substantias, et invisibilium substantiarum invisibiles naturas. Et est in his quasi progressio quaedam, et profectus mentis ad cognoscendum verum conscendentis. Per visibiles enim visibilium formas pervenitur ad invisibiles visibilium causas; et per invisibiles visibilium causas ascenditur ad invisibiles substantias, et earum cognoscendas naturas. Hic autem summa philosophiae est, et veritatis perfectio, qua nihil altius esse potest animo contemplanti. In hac sapientes huius mundi propterea, sicut iam diximus, stulti facti sunt; quia solo naturali documento secundum elementa et speciem mundi incedentes, exemplaria gratiae non habuerunt: in quibus etsi species erat humilis, sed manifestior praestabatur demonstratio veritatis. Hic ergo stultam fecit Deus sapientiam huius (I Cor. I); quoniam veritatem agnoscere non potuit; quoniam in sua eruditione formam humilitatis tenere contempsit. Haec nunc de theologia dixisse sufficiat propter hierarchiam Dionysii, in quam explanationis gratia aliqua dicenda suscepimus. Omnis enim hierarchia theologiae supponitur; et necesse erat introducendis ad lectionem hierarchiae aliqua de theologia praemittere, ad definiendam materiam eius, quae tota in invisibilibus consistit substantiis, et earum naturis similiter invisibilibus visibili documento utens ad demonstrationem sui.

CAPITULUM II. Quae sit materia hierarchiarum, et dispositio earum

Dionysius Areopagites ex philosopho Christianus effectus theologus, et hierarchiarum descriptor, divinae dispositionis ordinem in rerum omnium gubernatione demonstrat; quomodo rationalem creaturam participem fecit Deus potestatis suae, constituens magistratus, et potestates, et principatus sacros in coelo in angelis, et in terra in hominibus, ut dominentur creaturae eius. Dignum siquidem fuerat, ut illa pars operis sui particeps fieret potestatis eius in dispositione sua: quae in sui conditione similitudinis participationem acceperat, ut quae sola ad similitudinem Conditoris sui facta fuerat, sola in sui ordinationem imaginem illius retineret. Ipse igitur rerum omnium conditor Deus, cuius ineffabilis maiestas, et indeficiens virtus, potens erat sola gubernare quod creaverat sola, voluit in rerum a se factarum gubernatione participes habere et cooperatores, non ut illorum ipse ministerio iuvaretur, sed ut ipsi potestatis eius consortio sublimes efficerentur. Dominus ergo solus et princeps omnium, dominationes et principatus sub se, et secundum se esse instituit in ministerio perficiendo: quod universitatis ordo deposcebat, ut opera eius complerentur per ordines et dispositiones a summo in universa praecepto decurrente. Maiestas ergo et imperium, quod in Domino et gubernatore omnium universaliter, et omnipotentissime, et superexcellenter, et ineffabiliter adoratur: in eos qui participes gratiae et gloriae consortes et socii maiestatis facti sunt, per partes, et divisiones, et gradus, et ordines distributum est, ab eo descendens et respiciens ad eum, et sub eo ordinatum qui fons et causa est omnium, et principium primum: « Unum opus, et artifex unus? unum imperium, et unus rector, unus princeps, et una respublica: unus Dominus, et Pater, a quo omnis paternitas in coelo, et in terra (Ephes. III): unus in omnibus omnia: et omnia unum in uno. » Summum namque bonum participatione gratiarum et donorum distributione, per cunctos participes largitionis unum in se manens dividitur, et omnes uno participantes ad ipsius unitatis formam, simplicitatemque veram colliguntur. Neque enim participes potestatis esse potuissent, nisi prius per gratiam consortes fierent virtutis. Neque cum illo possent, quod ipse potest, nisi prius ex illo esse mererentur, quod ipse est. Omnipotens autem Conditor non extranea usurpatione, neque perfunctoria appellatione gubernator a se factorum omnium nominatur; sed insita sibi virtute, et bonitate inolita cuncta fovens et nutriens, regens, et disponens universa, eamdem sub se dominantibus bonitatem, et virtutem secundum mensuram participationis et ministerii rationem per ordines et gradus multifariam dispensavit excellentioribus quidem, et supra positis imperio maiora et superexcellentia dona impertiens; inferioribus autem, et suppositis gradibus minora charismata, et libere famulantia ad subiecta quoque sine oppressione praelata concedens. Istae sunt distributiones luminum, descendentes in omnia, quibus ipsa participare datum est a Patre luminum et sole iustitiae, clara speculamina effecta, ut luceant et illuminent. Subiecta quidem in eo quod lucent, et in eo quod illuminant praelata. Et una lux est, et bonum unum est; et plurima sunt lucentia, et participantia bonum unum, et lucem unam; et in eo quod participant unum sunt in uno collecta, et reducta ad unum, et uni conformata. Hae sunt hierarchiae, id est sacri principatus, quos summa hierarchia secundum se formavit, et sub se constituit dominari, et praeesse in operibus suis secundum ordines consignatos sub uno principio et potestate una, a qua omnis potestas, et omnis virtus, et omnis lux spiritualiter lucens et illuminans spiritualiter lucentia omnia. Haec est creaturae rationalis celsitudo, et sublimitas, et dignitas admiranda, quo dominari meruit in operibus factoris sui, accepta virtute ab ipso, et tenens potestatem cum ipso. Quae virtus, quoniam secundum mensuram largitionis et participationis varie multipliciterque ad decorem ac pulchritudinem eorum, quae sapientia ornavit operum, ab una virtute et potestate una distribuitur, multae virtutes et potestates multae efficiuntur. Sed, ne rursum multitudo schisma generet, ac divisionem et adversum se pugnet orbis dominatione contraria, unum principium est, et moderator unus omnium, a quo habent quod sunt, et sub quo moderantur quod possunt, et referunt ad ipsum omne quod efficiunt, ut unitas maneat in omnibus, et pax perseveret in regno cuncta creantis et regentis omnia Dei.

CAPITULUM III. De tribus hierarchiis

Tres sunt hierarchiae, in quarum descriptione theologus et narrator hierarchiarum et potestatum sacrarum, quae in coelo et in terris sunt, Dionysius, opus consummatum explicuit. Prima principalis omnium, et forma, et exemplar reliquarum summa, et ineffabilis potestas est Trinitatis, simplex, et una, et uniformis sine gradu et differentia, et comparatione, summa, et aeterna, et perfecta, et vera in omnia opera sua condenda et regenda propria virtute Omnipotens, nihil externum suscipiens, nihil suum amittens. Secunda hierarchia in angelica natura formata est, adoptione, et participatione, et dignatione, a prima, et sub prima, et ad primam secunda, similitudine sublimis, gradum habens, et differentiam suscipiens, et comparationem admittens, post summam Trinitatem secunda aemulatione, trina divisione distincta. Tertia, et ultima hierarchia in humana natura ordinata est secundam primo, et primam secundo loco imitans, et imaginem summam, et super excellentem similitudinem per mediam participantia suscipiens, et referens per idipsum, ut ab uno totum sit, et ad unum totum, et totum unum. Theologia autem angelicam hierarchiam primam suscepit quasi exemplar humanae hierarchiae, ad cuius similitudinem ea quae in hominibus est hierarchia omnis facta est, et formata, explicandam; et post eam, quae secundum eius similitudinem constat, humanam: tertio loco summam, et ineffabilem, et super excelsam constituens hierarchiam, ut ex praecedentium illuminatione humanis mentibus propinquiore, quae valde intelligibilis est et obscura, clarescat.

CAPITULUM IV. Quare theologiam assumpsit tractandam Dionysius Areopagites postquam susceperat fidem catholicam

Theologus Dionysius sapientiam mundi contra humilitatem fidei Christianae inflatam cernens, et crucem Christi, et quae opera humanitatis Verbi in carne remedium facta sunt quasi indigna Deo, et maiestati summae incongrua, et impossibilia veritati contemni, et stultum existimari praedicationis Verbum in redemptionem generis humani, et ex naturae documento secundum mundi huius elementa incedentes falsa iudicare, quae de salute hominis perfecta sunt in morte Redemptoris, opponit se ut gloriam eius evacuet, quae est secundum sensum huius saeculi sapientiae. Et ostendit sapientiam Christianae fidei in morte quidem Redemptoris humilem, sed in agnitione Creatoris esse sublimem, et sacramenta redemptionis, quae despecta videbantur secundum speciem huius mundi, et eorum qui mundanam tantum noverant aestimationem, excelsa esse, et veneranda, et supra mundi huius sapientiam, et rationem, et doctrina efficacia ad demonstrandam summam veritatem. Propterea theologiam divinam, quae his exemplaribus usa est in demonstratione invisibilium, digna Deo, et consentanea veritati praedicare, theologiam vero mundi, quae ratione carnis elementa conditionis secuta est, non potuisse veritatem Dei apprehendere. Et ita quidem, ut in aenigmate dicatur, Golias in capite suo a despecto et modico percussus prosternitur; quia mundi huius sapientia tumens in altum ab humilitate Christianae veritatis in summo suo manifesti erroris comprobatur. Et monstratur Deus ab humilibus inventus, et humilibus revelatus, et crucem Christi credentibus contulisse: quod superbientibus, et de se praesumentibus conferre non potuit sapientia mundi. Propterea opponimus theologiam nostram, et excelsorum, et sublimium, et invisibilium cognitionem, subsannantibus, et arguentibus fidem humilem, ut glorientur si possint ipsi, qui haec despiciunt de similibus. Et si talia invenerunt, et similia cognoverunt sapientia sua, et ratione sua, et sensu suo, quam fidei nostrae praeferre non timent, ut inspiciant theologiam suam, et quae de Deo dixerunt erubescenda, et ridicula, et incongrua, et falsa, ut fidem agnoscant et suscipiant veritatem. Propter hoc enim Deus in natura hominis conversari voluit, ut conversatio hominis in coelo esse posset, et ob hoc ille humana sustinuit, ut divina iste cognoscere mereretur. Hoc est sacramentum humilitatis Dei, et sacramentum fidei, et sacramentum veritatis: quod non cognoverunt superbi corde, inflati sensu suo, et sapientia sua, quae de carne erat, et non potuit Dei sapientiam invenire, ut inveniretur stultitia esse quae sapientia putabatur, et non erat. In hoc sublimes facti sumus ad eos; quia sapientia Dei quae in carne a nobis creditur, ab illis despicitur; in gloria et maiestate a nobis agnoscitur, ab illis ignoratur.

CAPITULUM V. Quid sit hierarchia et dispositio illius et exordium

Quae oportuit in theologiam Dionysii pro descriptione hierarchiarum ad intelligentiam dicendorum praemittere, superioribus capitulis quantum pro tempore animo suggestum est, explevi. Nunc superest, ut quae de his a theologo dicta sunt, inspiciamus. Et quia ipsa lectionis superficies magna verborum profunditate tecta est, et quodam alto sermonis superferentis se et extollentis, et involuti secundum magnitudinem et excellentiam rerum secretissimarum ambiguo celata necesse est, ut primum moderata, et communi, facilique ad intelligentiam explanatione reseretur. Et haec erit fortassis commodior explanatio introducendis ad magnum principium, quoniam non oportet in tantarum tamque sublimium rerum meditatione exercendos animos sermonum involucris occupari. Quae licet apposita sint secretis venerandis digna velamina ingredientibus, tamen revelata facie ad contemplationem eorum, quae intrinsecus sunt in libertate spiritus e medio sunt tollenda, ad pandenda mysteria. Hoc nunc ergo suscipimus, et hoc satis nobis est in iis, quae dicemus. Nam ex reliquo, si quid adiectum fuerit, ex superabundanti sit dono. Hierarchia ex Graeco interpretata sacer dicitur principatus: et sunt hierarchiae, id est principatus sacri tres: quas dicemus, ut supra commemoravimus. Prima et summa hierarchia est potestas divinitatis. Secunda et media est potestas angelica ad similitudinem primae potestatis facta, et sub prima potestate constituta. Tertia, et ultima hierarchia est potestas humana ad similitudinem angelicae facta, et sub ea constituta, et per mediam eam sub prima et summa. His hierarchiis, id est principatibus sacris totus regitur mundus: in quibus summa potestas est, quae imperat tantum et infima, cui tantum imperatur; et media quae imperat inferiori, et cui a superiori imperatur. Summa ergo potestas, et prima secundam, et tertiam potestatem post se constituit in angelis, et hominibus, ut ei et conformes participatione virtutis, et cooperatrices consortio potestatis sint. Et divisit dona virtutum, et secundum divisiones donorum distribuit officia potestatum; et dedit dona plurima, et multas potestates constituit, et omnia dona de uno, et omnis potestas sub uno; et unum in omnibus, et omnia ad unum, et in uno. Angelicam vero hierarchiam primo demonstrat theologus. Secundo tractat de humana. Tertio quasi in fine, et consummatione, de divina, et summa. Ipsam autem angelicam in tres subdividit hierarchias, et unamquamque trium per tres ordines distinguit, ut novem angelicorum ordinum numerus compleatur. Et omnem hierarchiam unius potestatis et unius officii, et unius dignitatis, et in unaquaque hierarchia et primos constituit, et medios, et ultimos ordines. Et primos quidem illuminare; ultimos vero illuminari; medios autem et illuminari a primis, et ultimos illuminare. Post haec de ultima hierarchia similiter divisiones donorum, et distributiones potestatum et dignitatum, et officia, et ordines, et operationes ad similitudinem angelicae hierarchiae ordinata prosequitur. Novissime ad divinam, et simplicem, et superexcellentem hierarchiam (quantum possibile est in humanis contemplanti) conscendens, et in ipsa consummans, consummata haec summa est. Exordium autem (quoniam summum bonum), cum sit unum, mirifice multiplicatur, et variatur ad decorem et pulchritudinem divisionis et profusionis in omnes, qui eius participatione digni sunt, ut in illo unum sint omnes; quoniam dona eius lumina sunt, et lumina faciunt lucentia, et illuminata lucentia, et illuminantia ipsa, et fiunt lux lucentia, et illuminantia lumina. Lux sunt, et una lux ubique, et unum lucentia in luce una, et multiplicatur in multis una, et multa in una uniuntur. Ex hoc ergo theologia incipit, quia lumina lucentia et illuminantia speculamina sunt divina: et videtur in eis lux lucens et illuminans, quae incomprehensibilis et inaccessibilis in se manet. Et propter hoc, ut videri possit, exit in ipsa, et infundit se illis, ut apprehendant eam, et capiant, et videant in seipsis lucentia ex ipsa. Non enim possunt videre vel apprehendere illam, quae non lucent ex illa, quia sine luce neque ipsa videri lux potest. Et sunt quidem ista speciosa simulacra lucis ad invisibilem profusionem, ut per visibilia invisibilia videantur. Non enim bonum illud, et lux ipsa ista lux est; et tamen secundum aliquid lux est, et vere lux dici potest: et cum dicitur lux, verum dicitur quia lux est, et lux illius imago est. Et quod in hac luce est, in illo bono est; quoniam ipsa lux ab illo bonum est, et totum in illo est, quia ab illo totum est: non enim cum ab illo esse coepit, in illo esse desinit; sed processit ab illo, et permansit in illo. Propterea servit imago, et monstrat creatura opificem, quoniam ad hoc facta est ut videatur in illa. Propterea dona lumina sunt illuminantia, et participantia lumina illuminata, et ipsa illuminantia, et illuminanti lumini similia. In eo quod illuminantur, fiunt gratiae participes. In eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes. Et constat his duobus omnis hierarchia; et perficitur gratia, et officio, virtute et ministerio: quae omnia similitudinibus, et figuris, et aenigmatibus variis a visibilibus sumptis theologice demonstrantur.

Sequuntur tituli XV capitulorum coelestis sive angelicae hierarchiae divi Dionysii Areopagitae ad Timotheum; post quos singulorum capitulorum apponetur secundum Ioannem Scotum littera; et post litteram, Hugonis nostri expositio.[^1]

Sequuntur tituli XV capitulorum coelestis sive angelicae hierarchiae divi Dionysii Areopagitae ad Timotheum; post quos singulorum capitulorum apponetur secundum Ioannem Scotum littera; et post litteram, Hugonis nostri expositio.

  • CAP. I. Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla: et non hoc solum, sed et unificat illuminata.
  • CAP. II. Quam pulchre divina et coelestia per dissimilia symbola manifestantur.
  • CAP. III. Quid est hierarchia, et quae per hierarchiam intelligantur.
  • CAP. IV. Quid significat angelorum cognominatio.
  • CAP. V. Quare omnes coelestes essentiae communiter angeli dicuntur.
  • CAP. VI. Quae prima coelestium essentiarum dispositio, quae media, quae ultima.
  • CAP. VII. De seraphin, et cherubin, et de thronis et de prima eorum hierarchia.
  • CAP. VIII. De dominationibus, et virtutibus, et potestatibus et de media eorum hierarchia.
  • CAP. IX. De principibus, et archangelis, et angelis, et de ultima eorum hierarchia.
  • CAP. X. Repetitio et congregatio angelicae ordinationis.
  • CAP. XI. Quare omnes coelestes essentiae communiter virtutes coelestes vocantur.
  • CAP. XII. Quare secundum homines summi sacerdotes angeli vocantur,
  • CAP. XIII. Quare a Seraphin dicitur purgatus fuisse propheta Isaias.
  • CAP. XIV. Quid significat traditus angelicus numerus.
  • CAP. XV. Quae formativae angelicarum virtutum imagines, et quae deinde.

Caput I: Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla; et non hoc solum sed et unificat illuminata

Caput II: Quod pulchre divina et coelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur

Caput III: Quid est hierarchia et quae per hierarchiam utilitas

Caput IV: Quid significat angelorum cognominatio

Caput V: Quare omnes coelestes essentiae communiter angeli dicuntur, et specialiter proprias, praeterquam primi et secundi ordinum habent agnominationes

Caput VI: Quae sit prima coelestium essentiarum dispositio: quae media, et quae ultima

Caput VII: De seraphim et thronis, hoc est de prima angelorum hierarchia

Caput VIII: Caput VII (continuatio)

Caput IX: De dominationibus, et potestatibus, et de media eorum hierarchia

Caput X: De principatibus, archangelis et angelis, et de ultima eorum hierarchia

Caput XI: Synagogae angelicae ordinationis repetitio

Caput XII: Quare omnes coelestes essentiae communiter virtutes coelestes nominantur

Caput XIII: Quare secundum homines hierarchiae angeli vocantur

Caput XIV: Quare a seraphim dicitur purgatus fuisse propheta Isaias

Caput XV: Quid significat traditus angelicus numerus

Caput XVI: Quae sunt formativae angelicarum virtutum imagines, et quae deinde, id est et reliqua?

↑ Top of work