Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae
Hugh of Saint-Victor (1096–1141)
First published 1854
Hugh of Saint Victor's commentary on Dionysius's *Celestial Hierarchy*, prepared from *Patrologia Latina* 175. The reader contains Hugh's exposition only; Dionysius's quoted Littera is supplied by the linked canonical work.
Prologus I: Prologus
Caput I: Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla; et non hoc solum sed et unificat illuminata
Caput II: Quod pulchre divina et coelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur
Caput III: Quid est hierarchia et quae per hierarchiam utilitas
Caput IV: Quid significat angelorum cognominatio
Caput V: Quare omnes coelestes essentiae communiter angeli dicuntur, et specialiter proprias, praeterquam primi et secundi ordinum habent agnominationes
Caput VI: Quae sit prima coelestium essentiarum dispositio: quae media, et quae ultima
Caput VII: De seraphim et thronis, hoc est de prima angelorum hierarchia
Septimi capitis titulus est: De interpretatione seraphim, et cherubim, et thronorum; et de prima, quae eorum est, hierarchia. Postquam enim enumeravit ordines coelestium hierarchiarum, nunc de interpretatione, et significatione cognominationum tractare incipit. Et primum de iis, qui in prima sunt hierarchia computati, id est de seraphim, et cherubim, et thronis secundum proprietatem appellationis virtutem eorum demonstrans.
«Hunc nos recepturi sanctarum hierarchiarum ordinem.» Hunc, inquit, ordinem sanctarum hierarchiarum, quem superius diximus, nos recepturi et approbaturi: «Dicimus» consequenter, «quod omnes coelestium intellectuum cognominationes declarationem habent uniuscuiusque deiformis proprietatis.» Omnes enim cognominationes sanctorum intellectuum, id est spirituum, declarationem habent deiformis proprietatis uniuscuiusque ordinis. Cognominatio declarat quod proprium illi est, et singulare, per excellentiam doni in deiformitate collatum. Omnis enim gratia ad Dei similitudinem animum reformat; et tamen quod in ipsa una forma singulis collatum est proprium, sicut discretum est in munere, sic discernendum erat in appellatione.
Sequitur: «Et quidem sanctam seraphim nominationem, quae Hebraeorum sunt, scientes, aut incendentes manifestare, aut calefacientes; eam vero cherubim, multitudinem scientiae, aut fusionem sapientiae. Dicimus, inquit, quod omnes coelestium intellectuum cognominationes declarationem habent uniuscuiusque deiformis proprietatis.» Nos, dico, scientes nominationem seraphim: quae seraphim Hebraeorum sunt, id est, Hebraice sic appellantur, manifestare aut incendentes, aut calefacientes; eam vero subaudi nominationem, quae est cherubim, scientes manifestare multitudinem scientiae, aut fusionem sapientiae, ut in ipsa expressione nominum spiritualium declaretur gratia donorum, quae etsi singula non sint, excellentia tamen constant. «Pulchre igitur prima coelestium hierarchiarum ab excellentissimis essentiis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem, hoc est circa Deum immediate collocatur: et primo operantes theophaniae, et perfectiones in eam tanquam proximam principalius deferuntur.» Hoc, inquit, pulchrum et conveniens est, ut prima hierarchia spiritus habeat excellentiores, quoniam et ipsa ordine caeteris omnibus altior est hierarchiis, et Deo vicinior circa ipsum immediate, id est nulla alia inter ipsam et Deum consistente, collocata. Et propterea quia proxima Deo est, idcirco theophaniae, id est divinae apparitiones, vel manifestationes, sive illuminationes primo operantes, a creatore scilicet in creaturam, non per creaturam (illae enim primae sunt operationes divinae illuminationis in creaturam sive creatura, secundae per creaturam in creaturam): et perfectiones etiam donorum spiritualium in ipsam primam hierarchiam principalius deferuntur, quam in caeteras consequentes, et subiectas: quippe quae omnem participationem spiritualis gratiae nonnisi ipsa mediante concipiunt. «Calefacientes ergo nominantur, et throni, et fusio sapientiae manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine.» Quandoquidem divinae illuminationes et perfectiones in ipsam principalius deferuntur, idcirco qui in ea sunt ordines constituti, alii ignem amoris concipiendo et praebendo calefacientes nominantur, sicut seraphim; alii iudicio veritatis potentes, throni; alii cognitione scientiae lucentes et illuminantes, fusio sapientiae, sicut cherubim, appellantur manifestativo nomine deiformium suarum habitudinum. Ex ipso quippe nomine appellationis manifestatur virtus deiformis habitudinis, ut ipso noscantur divina similitudine praediti, quo discreta, ac singulari appellatione noscuntur signati. Nam quod in unoquoque ordine discretio nominis singularem quamdam, ac propriam notat habitudinem divinae participationis, ex subiecta sententia probat, dicens:
«Mobile enim semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum, intentae, et forsan intimae, et inflexibilis semper, motionis et suppositorum reductivae, et activae exemplativum tanquam recalificans illa, et resuscitans in similem caliditatem, et igneum coelitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et inexstinguibile habentemque sic semper luciformem, et illuminativam proprietatem omnis tenebrosae obscurificationis persecutricem, et manifestatricem, seraphim nominatio, aut manifestatio docet.» Si ego quod sentio dicam, primum hoc fateor, quod verba audivi aut non homini dicta, aut non dicta ab homine. Nam et per hominem ea dici tam magnum mihi videtur, ut nihil amplius homini dari possit. Et forte, quia verba ista ab illis nata sunt, quae audiri potuerunt, dici non debuerunt. Nam ille quidem, qui haec suggerebat, vel docebat, usque ad tertium coelum pervenerat, et intraverat in paradisum, Dei ibique verba quaedam de verbo audierat secreta omnino, et proxima silentio, usque ad quae auris humana non contingeret: quae nemo audiret, donec sciret. Intus enim audiebantur ubi dicebantur, et non poterant exire foras ubi erat homo. Propterea ab eo qui intus erat, et valde intus, intus et introrsum audiri potuerunt; sed iis, qui foris erant, dic non debuerunt. Ne tamen vel illi, qui foris erant, derelinquerentur, si ab eo, qui intus erat, non vocarentur: nata sunt de verbis verba, sicut verba de verbo nata fuerunt: de verbis, quae intus servari debuerunt, verba quae foras proferri potuerunt; de immensis magna, de occultis obscura, de impenetrabilibus profunda, quae a nobis audita sunt utrum intellecta, nescio. Haec sunt verba ipsa, quae magistri discipulus, et discipulorum magister nobis scrutanda, vel potius miranda proposuit. Primus enim discipulus Verbi verba audivit a Verbo, et ille verbis aliis doctor factus discipulum habuit, et doctorem fecit. Quo tandem ad nostrum auditum descendente quasi de coelo vox in terram personuit, et ipsa aures nostras iam stupore implevit; nondum tamen corda manifesta veritate illuminavit. Propterea qui homines fuerunt, et nondum divina capere potuerunt, dixerunt, quod tonitruum factum fuerat, quia solum consternabantur, et non erudiebantur. Alii ad modicum illuminati, nondum consummati, angelum putaverunt, Deum non intellexerunt. Itaque et nos supernae vocis tonitruum audivimus, et coepimus mirari, nondum illuminari. Si tamen fuerit nostra admiratio excitatio, ipsa admiratione convertemur, ut conversione illuminemur. Et erunt tunc verba ipsa dulcia non solum miranda, sed amanda, cum coeperint audiri et sciri, si tamen ad ipsa gratiosi fuerimus. Si enim non diliguntur, non intelliguntur; neque amantur, si non gustantur. Quid ergo? Quare audivimus, si non intelligimus; aut quomodo intelligimus, si non diligimus? Ego pro mea parte respondeo: Si non praesumo de dilectione, non discedo ab admiratione. Forsitan ipsa admiratione evigilabo ad cognitionem: et si minus excitor ad cognitionem, incitabor ad dilectionem. Et erit interim dilectio ipsa refectio, donec ex ea oriatur contemplatio, per quam fiat illuminatio.
Quid est illud angelorum «mobile semper circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum motionis semper intenta, et forsan intimae, et inflexibilis semper?» Si dixerimus quod dilectio hoc est, fortassis parum dixisse videamur, nescientibus quid sit dilectio. Nunquam enim parum dicit, qui dilectionem dicit, nisi forte parvam dicat dilectionem. Non autem iste parvam dilectionem dicere voluit, qui tam multa de dilectione dixit. «Mobile, inquit, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum.» Mobile, quia vita; incessabile, quia perpetua; calidum, quia amor; acutum, quia sapientia. Nunquid satis est hoc? vitam dixit, perpetuam nominavit, amorem posuit, et sapientiam adiunxit. Et totum hoc in una dilectione est, et una dilectio est. Vis scire, quod dilectio vita est? Audi dilectum illum, et dilectorem dilectionem commendantem. «Qui non diligit, inquit, manet in morte (Ioan. I).» Ergo dilectio vita est; et qualis vita? «Charitas nunquam excidit (I Cor. XIII).» Si autem charitas nunquam excidit, vita perpetua est dilectio. Et quid amor? Ubi calidum illud, et fervidum ostendere poterimus in dilectionem? Ubi fervorem, et calorem amor habuit; vel potius, ubi amor sine calore, et fervore fuit? Ambulantes et amantes, incendentes et ferventes, quid dixerunt de Iesu, quem audierunt, et non cognoverunt in via? Ambulabant enim et movebantur, impatientia dilectionis acti, quia si starent non amarent. Mobile enim amoris est sicut et calidum, ut non torpescat dilectio vera. Ambulabant ergo in mobili amoris, et ardebant in calido, et dicebant: «Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum loqueretur nobis in via? (Luc. XXIV.)» Quia enim ambulabant, mobile habebant; et calidum, quia ardebant; acutum autem non habebant, quia non cognoscebant. Propterea enim quia acutum non habuerunt, audierunt: «Stulti, et tardi ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae (ibid.).» Ergo hebetes fuerunt, et tardi ad cognoscendum; sed non tepidi, aut pigri ad diligendum. Quia tamen prius dilexerunt postea cognoverunt, ut acutum in dilectione esset sicut et calidum. Prius calidum, postea acutum. Propterea non dilexit acutum et calidum, sed calidum et acutum: quemadmodum prius mobile, postea incessabile, ut mobile ad inquisitionem excitet, incessabile, ad perseverantiam confirmet; calidum, ut sensum vivificet; acutum autem, ut penetret ad comprehensionem. Significat enim acutum impetum quemdam amoris, et vehementiam desiderii ardentis, ferentis se in amatum, et intrantis, et penetrantis, ut ibi sit, ubi est ipsum, quod amatur, cum ipso, et in ipso, ut non solum ab ipso calidum sit, sed transeat acutum in ipsum. Poterat enim calidum esse, et quasi de longe calefieri: cui hoc satis esset amare ita absentem, et praesentem non videre, vel praesentissimam possidere. Sed non erat amor hierarchiae perfectus, neque amabilis multum, nisi acutum faceret sibi, et transiret omnia, et penetraret, donec ad dilectum perveniret, imo potius in dilectum iret. Si enim in dilectum non vadis, adhuc foris amas, neque acutum habes dilectionis. Sed habes, et torpens divisus manes, et extra illum, ut unum non efficiaris. Amor autem unum te facere vult cum ipso: et idcirco penetrat omnia, et appropinquat quantum potest, ad unum ipsum.
Considera modo quomodo acutum habebant amoris de quibus dictum est: «Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur (Ezech. I).» Impetus namque ipse acutum fuit, sicut et liquidum in alio quodam loco acutum nominatur dilectionis. Et puto quod sponsa erat ipsa, quae loquebatur; et non oportebat durum aliquid aut asperum paventi et timidae adduci. Idcirco liquidum nominatum est pro acuto in blandimento dilectionis. Nam et ipsum liquidum penetrat sicut acutum, et non cessat donec ad interiora pervenerit. Idcirco ait: «Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est; quaesivi illum (Cant. III).» Propterea enim quaesivit illum, quia liquefacta est ad illum. Nisi enim liquefieret ad illum, non curreret post illum; sed dura staret, et non intraret. Nunc autem liquefacta est, et currere coepit; sed nondum statim invenit, donec pervenit. Idcirco et hic quoque incessabile necessarium erat, ut intraret, et penetraret, et diceret: «Tenui illum, nec dimittam, donec introducam, inquit, eum in domum matris meae, et in cubibulum genitricis meae (Cant. V). Introducam, inquit, eum in domum matris meae, in cubiculum genitricis meae.» Ergo ipse ad te intrabit, ut tu ingrediaris ad ipsum. Tunc enim tu intras ad ipsum, quando ipse ad te ingreditur. Quando amor illius cor tuum intrat, et penetrat, et ad intimum cordis tui dilectio illius pertingit; tunc intrat in te ipse, et tu quoque intras teipsum, ut ingrediaris ad ipsum. Igitur tu ipsum ad te introducito; nec quolibet modo ad te introducito, ut maneat scilicet vel subsistat extra apud te, vel in portis tuis, vel in atriis tuis; sive ante ostium domus tuae, aut etiam solummodo in domo tua, quia non multum est, neque magnum hoc dilectioni magnae, nisi usque ad thalamum perveniat, et cubiculum ingrediatur, et usque ad interiora penetret, et in intimis tuis requiescat. Adhuc amplius dicam, quia, et cubiculum genitoris forte non amat nisi in cubiculum genitricis introducatur, ubi dilectio magis tenera est et blandimenta dulciora, ut nihil apud te durum aut rigidum inveniat virilis truculentiae. Sed totum liquefiat, et mollescat igne dilectionis. Tunc enim nihil duritiae obsistet, ut ad intima charitas perveniat, et acutum habeat omnia penetrare dilectio; hoc nobis dicendum erat, pro acuto dilectionis, et liquido ut intelligas vim amoris et dilectionis quanta est. Si tamen hoc intelligi potest, quoniam dilectio supereminet scientiae, et maior est intelligentia. Plus enim diligitur, quam intelligitur, et intrat dilectio, et appropinquat, ubi scientia foris est. Nec mirum: quia dilectio semper amplius praesumit, et confidit semper; ingerit se sine cunctatione amor. Propterea acutum habet, et liquidum penetrans omnia, et impetum sequens ardentis desiderii sui, non dissimulare valens donec ad amatum perveniat; et eo ipso amplius adhuc sitiens intrare in ipsum, et esse cum ipso, et tam prope, ut si fieri possit, hoc idem ipsum sit quod ipse. Nunquid non acutum valde est, haec omnia penetrare, et ad intima intrare, ut nec repelli possit aliqua virtute, donec perveniat ubi amat? «Quis, inquit Apostolus, separabit nos a charitate Christi? Persecutio, an fames, an gladius? (Rom. VIII)» et caetera multa, quae impedimento esse potuissent, si dilectio illis non obstitisset. Dilectio autem, quia acutum habuit, teneri non potuit; sed pertransivit, et penetravit, evadens libere, et currens ad desiderium suum. Si ergo tale est calidum et acutum dilectionis, quale putas est quod sequitur, «superfervidum?» Nam illud oportet aliquid amplius habere, quod ad incrementum adiectum est praecedentium virtutum. Sed et ipsa res admonet in eo maius quiddam cogitare, quod superfervidum est, quam quod calidum et acutum.
Nostis enim quomodo id, quod fervet quadam caloris et incendii sui violentia iactatur extra se, et tollitur supra se, et facit motionem magnam ex subiecta et invisibili aestuatione concepti fervoris. Et non videtur, qui intus est et movet, calor incendii latentis; sed quod movetur, videtur eo: et ex eo quod videtur, concipimus et intelligimus vim magnam, et virtutem robustam, et violentiam fortem eius, qui latet, et non videtur. Quis poterit digne visibilium aemulationem ad invisibilium maiestatem conducere? Spectacula proposita sunt, et ostenditur nobis fervor ex calore, et humore, sive potius in humore ex calore: et videmus quemadmodum calor sine tumultuatione sensim ad humorem ingreditur, ut ingressus illum potenter et violenter eiiciat. Suggerit se invisibiliter, ut illum manifeste attollat, quasi eum illic esse nolit, quem tam vehementi velut impetus cuiusdam indignatione eiicere festinat. Movetur ergo calidum ad acutum, deinde promovetur acutum ad superfervidum. Quod enim prius acutum fuit, et liquidum in dilectione obsistentia alia penetrare valens, superfervidum fit iam, et bulliens in seipso stare non valens. Acutum enim est amoris, cum omnia transeundo despicit; superfervidum autem, cum etiam semetipsum contemnendo relinquit. Nam qui hoc solum appetit, quod amat in illius comparatione etiam, semetipsum despicit. Neque enim vere illud solum appeteret, si vel semetipsum cum illo amaret. Non autem hoc facere potest nisi magna et singularis dilectio, ut prae amore illius, quod solum diligitur, ille etiam, qui amat, quemadmodum a semetipso, despiciatur. Fit ergo miro quodammodo, ut dum per dilectionis ignem in illum sustollitur, qui est supra se, per vim amoris expelli incipiat, et exire etiam a se. Quomodo ergo fervet, et quomodo bullit corde, qui per conceptum superni amoris ignem, dum in illum solum, qui sursum est, appetendum fertur cogitatione et desiderio extra semetipsum proiicitur, et supra se elevatur, nec se cogitat, dum illum solum amat? Sic intelligimus mobile, et incessabile, et calidum, et acutum et superfervidum dilectionis.
Sed quomodo haec assignare poterimus in illis supercoelestibus naturis, quibus idem est vita quod essentia, quia non aliam habent essentiam quam vitam? Quis est ille incessabilis earum motus circa divina, et calidum, et acutum, et superfervidum? Quae sunt illa divina, circa quae incessabiliter moventur, et calescunt, et acuuntur, et superfervent? Nam qui in circuitu est, nondum intrat; quia vel tepet a calido, vel torpet ab acuto. Si ergo acutum habent, quomodo in circuitu sunt? Forte quia divina illa, de quibus Scriptura locuta est, intus sunt omni creaturae, et ita prorsus secreta et latentia, ut si etiam contingi possunt, penetrari non possint. Alia vero divina quaedam sunt, quae in manifestationem veniunt, et se quodammodo ad cognitionem exponunt, vel dum prodeunt intro ad animum, vel dum procedunt foras usque ad sensum. Nam quaedam divina prorsus intus esse, et abscondita, et latentia, quaedam vero foras exisse, et manifestata esse Apostolus insinuat, dicens: «Quod notum Dei est, manifestum est in illis (Rom. I).» Cum enim dicit; «Quod notum Dei est,» id est noscibile de Deo, ostendit, plane ex iis quae Dei sunt, et in Deo sunt aliquid esse manifestum, aliquid occultum. Et id quidem quod manifestum est, per scientiam posse contingi; id vero, quod prorsus absconditum est, nulla ratione posse penetrari. Sunt ergo divina quaedam, et Dei quaedam ad manifestationem proposita, quae secundum aliquid penetrari possunt, et comprehendi; quaedam vero tam profunda, et occulta, et intima valde, et impenetrabilia omnino, ut scrutari non possit illa omnis intellectus, neque ulla sapientia investigare: de quibus magnum hoc est, cum datur ad illa contingere, etiamsi non detur illa penetrare; et cum ad illa penetrando pervenitur, illa tamen non penetrantur, sed manent impenetrabilia et incomprehensibilia, in quibus hoc solum, quod foris est, pervenienti intelligentiae ad cognitionem ostenditur, et id, quod semper intus est, ad comprehensionem non aperitur.
Considera modo et vide, si non te erudiant de invisibilibus Dei ea, quae visibilia facta sunt a Deo. Nam quae sola ratione aliquando minus investigantur, nonnunquam luce exemplorum cognoscibilia efficiuntur. Vide ergo, quid possit sensus carnis in mundo, ut ex eo intelligas sicut intelligi potest, quid possit sensus mentis in Deo. Quando mundum iustum visibilem oculo carnis contingimus: ea, quae foris ipsi sunt, percipimus; et ad ea, quae intus latent, sensu eodem penetrare non valemus. Et si aperiuntur aliquando quaedam, quae latuerunt, latent adhuc alia multa quae comprehendi non possunt, vel immensitate quia sensum excedunt; vel subtilitate, quia sensum effugiunt; vel obscuritate, quia sensum ad se non admittunt. Ita cogita quod sensus mentis rationalis, ille, quo divina percipimus, si quando ad Deum contingendum admittatur, ea solum, quae quasi sunt foris illi, percipit; et illa quae intus occulta et abscondita latent non comprehendit. Idcirco autem dixit, quod illi foris est, et non nobis; quoniam omne, quod in Deo est, ad omnem creaturam intus est: sed tamen ad comparationem eorum, quae omnino comprehendi non possunt, illi quodammodo, sive in illo foris dicitur, id quod de illo secretissimae etiam et subtilissimae intelligentiae manifestatur. Per acutum igitur amoris penetrant ad ipsum: et tamen per incomprehensibilem maiestatem, ipsius permanent circa ipsum, ut non ad totum ingrediantur, etiamsi penetrant usque ad aliquid. Sed et hoc ipsum considerare oportet, quod circa ipsum esse dicuntur, et non in una parte aliqua. Ambiunt enim desiderio, quod intellectu non penetrant, ut non reliquant quidquam inconsideratum ex omnibus, quae possunt agnosci, semper videntes, et semper videre sitientes. Stabiles, ne recedant; mobiles, ut incessanter appetant. In circuitu, quia ad totum quod est, non intrant. In circuitu, quia immediate appropinquant. In circuitu, quia omne, quod in illo noscibile est, per contemplationem et dilectionem lustrant. Sic ergo mobile eorum circa divina, et incessabile, et ipsius motionis incessabilis, et intentae, et forsan intimae, et inflexibilis calidum, et acutum, et superfervidum possunt convenienter intelligi. Hoc tamen praeterire non oportet, quod motionem invisibilium naturarum incessabilem, et intentam, et forsan intimam, et inflexibilem nominavit, in uno solo dubitantis voce usus, cum ait forsitan, quasi caetera sine haesitatione assereret, hoc solum nisi cum determinatione dubitationis astruere non auderet. Motio igitur illorum spirituum summae divinitati approximantium incessabilis dicitur, et intima, et inflexibilis; quia a se per amoris desiderium in Deum tendens, et mobilis semper est, ut nunquam in se subsistat; et intenta ut in illum pergat; et intima, ut ad exteriora non effluat; et inflexibilis, ut ad alia extra seipsum et praeter ipsum non divertat. Quare ergo non dicit absolute intimae; sed quasi dubitans, et an ita esset, sive ita dicendum esset, nesciret, forsan addidit? Fortassis, quia vere intimum hoc solum intelligendum et dicendum putavit, quo interius nihil est. Intima ergo motio non est, nisi quae vel ab intimo est, vel usque ad intimum est. Quia ergo divina natura sola omni naturae intus est, sola ipsa ad omnem naturam intima est; cuius motus sine motu ad creaturam solus in re intimus dicitur, quia ab eo est, quo nihil magis intimum invenitur. Motus autem creaturae ad Creatorem quamlibet secretus, et penetrans intimus tamen proprie dici non potest; quia ab eo est, quod in foris est, ad quem est: et cum ad ipsum, qui intimus est contingendum ducitur, via illi usque ad ipsius intima non aperitur. Quia ergo secundum aliquid et foris venit a creatura exiens, et foris subsistit usque ad intima Creatoris penetranda non pertingens, intimus omnino nominari non debuit, licet tamen pro eo, quod ab interiori natura ad intimam est, convenienter intimus dici possit: propter hoc bene ait, forsan intimae, ut innueret quod secundum aliquid intimum dici poterat, quod secundum omnem modum intimum non erat. Potest namque intima dici proprietate, non comparatione. Intima illi, a quo est; sed non illi, ad quem est.
Sequitur: «Et suppositorum reductivae, et activae exemplativum.» In superiori enumeratione expressit virtutem dilectionis verae in Deum, si quantum est, nescio; sed puto quantum dici potest. Nunc subsequenter ostendit eiusdem dilectionis vim, effectumque ad proximum. Illic motum eius et conversionem ad superiora demonstravit, qua Creatorem suum sitiunt: hic vero exponit motum eius, et conversionem ad inferiora, et proxima, qua ab invicem non recedunt. Motio igitur dilectionis, quae illic ad superiora intenta, et intima, et inflexibilis dicitur, hic ad supposita et inferiora reductivae et activae exemplativum nominatur. Motus enim ille, qui in superiori est contemplatio, in inferiori est operatio. Ad superiora tendit, ut in eis quiescat; ad inferiora tendit, ut ea ad se reducat. Sursum ergo charitas movetur, ut illic maneat; deorsum, ut redeat. Propterea motio charitatis in superioribus quidem ad inferiores reductiva, et activa dicitur. Reductiva in eo, quod illos ad Creatorem suum eodem igne charitatis succendens convertit. Activa in eo, quod illos accepta claritate illustrans ad ipsius voluntatem componit. Reductiva est ergo subiectorum, quia illos ad superiora trahit. Activa, quia illos in inferioribus disponit. Reductiva, ut ad Deum tendant. Activa, ut secundum Deum incedant. Huiusmodi ergo motionis reductivae, et activae subiectorum, id est quae subiecta reducit ad ea, quae sunt supra se, et ad agendum instituit in se, exemplativum est forma illa dilectionis, in qua exemplo superiorum subiectis ostenditur, quanto affectu charitatis, et secundum Deum incedere, et ad ipsum debeant inhiare. Sive ut ita legatur, exemplativum subiectorum, id est quod subiectis in exemplum proponitur: reductive et active adverbialiter pronuntiatis, eodem sensu manente. Videte ergo quomodo se expandit charitas, omnia complecti desiderans in illis spiritibus beatis, et Deo proximis, quasi e vicino ardentibus, et ferventibus amplius. Ignis dilectionis ad superiora quidem reducitur, dum per dilectionem Dei bonum suum sitiens, movetur et ad inferiora et subiecta, participes boni sui, et consortes secum colligere volens. Diligentes ergo diligendi formam subiectis tribuunt, et ardentes in se alios quoque flamma dilectionis succendunt. Propter hoc itaque dilectio illorum exemplum facta est subiectorum ad superiora tendendi, et secundum superiora incedendi, tanquam recalificans illa, videlicet subiecta et resuscitans in similem caliditatem, ut similiter ardeant, etsi non aequaliter. Quod autem ait «recalificans, et resuscitans,» non ita intelligendum est, quasi prius exstincti, et mortui, iterum accendantur et vivificentur; sed quod per dilectionem desuper venientem ad eadem rursus, quae sursum sunt, amanda et expetenda excitentur. Per ignem ergo dilectionis quasi recalefiunt et resuscitantur, in quibus accensa dilectionis flamma ad illa rursum amanda reducitur, a quibus prius et principalius amantibus in subsequentes, et subiectos amatores oriebatur. Omnia ergo haec docet cognominatio seraphim, sive manifestatio. In eo namque quod Seraphim, id est incendentes, aut calefacientes cognominantur, et cognominatio ipsis est, et nobis manifestatio, quia et ipsis in voce cognominatio exprimitur, et nobis in vocis interpretatione proprietas cognominationis manifestatur, quia non manifestarentur nisi cognominarentur. Qui enim sibi noti sunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione: et idcirco ipsis quantum ad vocem cognominatio dicitur, nobis quantum ad vocis interpretationem manifestatio appellatur. Ipsa ergo cognominatio, sive manifestatio seraphim omnia haec docet, id est videlicet mobile eorum circa divina, et incessabile, et docet etiam calidum, et acutum, et superfervidum motionis eorum intentae, et intimae, et inflexibilis, et docet etiam exemplativum subiectorum, reductive et active, quod in ipsis est, et ab ipsis ad reductionem, et actionem subiectis praebetur, ut recalefiant et resuscitentur in caliditatem similem caliditati superiorum et fervorem. Docet etiam ipsa cognominatio seraphim «igneum coelitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et inexstinguibile.» Quod in ipsis est primum coelitus, sive divinitus descendens in ipsos: deinde ab ipsis, ut ardeant et succendant, purgentur et purgent, revelentur et revelent.
Et docet etiam ipsa cognominatio seraphim luciformem, et illuminativam proprietatem eorum habentem se semper sic: sic, id est uno eodemque modo, ac sine varietate, et mutabilitate permanentem, et persecutricem omnis tenebrosae obscurificationis, ut ad ipsam non accedat; et manifestatricem, ut extra ipsam non lateat: haec ergo omnia seraphim cognominatio, aut manifestatio docet. Et haec omnia, sicut diximus, in una dilectione sunt, et una dilectio sunt: quae ipsis desuper datur, et per ipsos ad subiectos derivatur. Cuius dilectionis triplicem vim in illis summis spiritibus, hac enumeratione auctor distinguit: supra ipsos, in ipsis, et sub ipsis. Supra ipsos mobilem, in ipsis vitalem, sub ipsis operantem. Supra ipsos per desiderium, in ipsis per sensum, sub ipsis per affectum. Supra ipsos quaerentem, in ipsis sentientem, sub ipsis colligentem. Supra ipsos, in eo quod appetunt; in ipsis, in eo quod sentiunt, sub ipsis, pro iis, quos ad id quod sentiunt in se, et ad in quod appetunt supra se, secum trahunt. Propter huiusmodi mirabiles operationes dilectionis tam multa de ipsa dixit: in quibus fortassis totum dixisset, si totum dici potuisset. Nos vero utrumque pertimescimus, si vel negligentes, vel fastidiosi fuerimus. Durum nobis est in re tam dulci aliquid negare, quod accepimus: et rursum temerarium nobis videtur adiicere quidquam, quod non debemus. Quid est, putatis, dilectio? Quando totum dicetur? Ecce diximus «mobile» illud ipsis, «et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum, et intentum, et intimum, et inflexibile, et exemplativum, et reductivum, et activum, et recalificans, et resuscitans:» et videbatur hoc multum esse, et forsitan satis: nisi adhuc sequerentur alia mira, nescio utrum mirabiliora. «Igneum,» inquit, «coelitus, et holocauste purgativum.» Duo notanda sunt, quia igneum nominavit, et idipsum coelitus. Nam et igneum aliud est a terra, sed non est simile illi, quod igneum coelitus est. Urit enim, et consumit, et vastat, et destruit; nec societas illi esse potest cum alio. Qui enim illi approximant, laeduntur; et si omnino ad illud contingunt, iam consumi incipiunt. Quod vero igneum coelitus est, suaviter ardet; et accendit quidem, sed non consumit; et si quid consumit, non tamen ad laesionem, sed ad purgationem: hoc enim consumit, quod laederet, si consumptum non esset. Propterea post «igneum coelitus,» sequitur «purgativum holocauste;» quia ipsum igneum purgat, et totum purgat, et ex toto purgat, non solum a corruptione mali, sed etiam a defectu boni. Quaedam enim fuerunt, quae corruptionem mali contraxerant; quaedam fuerunt, quae perfectionem boni nondum perceperant: et erant utraque purganda; altera a corruptione, altera ab imperfectione. Quae in terra erant, purganda erant a corruptione; quae autem in coelo, purganda erant ab imperfectione. Illa, quia in prima conditione non erant perfecta; ista, quia post primam conditionem erant corrupta. Illa purgata sunt ab imperfectione, quando in glorificatione sunt consummata; ista purgata sunt a corruptione, quando a peccato sunt liberata. Illorum ergo purgatio non erat mali emendatio, quod non habebant; sed boni consummatio, quod minus habebant. Istorum autem purgatio prius erat emendatio; postea consummatio. Talem ergo purgationem in illa spiritali coelestique natura intelligimus. Sed et si quis in illis purgationem intelligat, non quae inerat corruptionis, quia semper mundi erant, sed perfectae munditiae, cui nihil corruptionis inesse poterat, et hoc convenienter intelliget. Illud ergo «igneum coelitus,» quo inflammantur, ut ardeant et purgantur vel ab imperfectione ad consummationem, vel ad plenam munditiam contra omnem corruptionem: «holocauste purgativum» est, id est universaliter purgativum, vel in toto purgativum, quia totum purgat et in toto purgat; vel ne aliqua insit corruptio, vel aliqua desit perfectio. Holocaustum enim est, quod totum incenditur, et totum crematur.