Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae

Hugh of Saint-Victor

Commentariorum in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii Areopagitae

Hugh of Saint-Victor (1096–1141)

First published 1854

Hugh of Saint Victor's commentary on Dionysius's *Celestial Hierarchy*, prepared from *Patrologia Latina* 175. The reader contains Hugh's exposition only; Dionysius's quoted Littera is supplied by the linked canonical work.


Prologus I: Prologus

Caput I: Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla; et non hoc solum sed et unificat illuminata

Caput II: Quod pulchre divina et coelestia etiam per dissimilia symbola manifestantur

Caput III: Quid est hierarchia et quae per hierarchiam utilitas

Caput IV: Quid significat angelorum cognominatio

Postquam demonstravit, data et exposita generali definitione, quomodo intelligenda sit hierarchia secundum angelicam et humanam ordinationem (divina enim, quae infinita est, definiri non potest), nunc de angelica hierarchia specialiter tractare incipit, primum ostendens quomodo nomina angelorum, quae ab hominibus, et secundum homines data sunt, in illa spirituali, coelestique natura intelligenda sunt. Continuat praecedentia ad narrationem subsequentem dicens: «Igitur hierarchia quid est, ut existimo, bene a nobis definita angelica hierarchia, deinde laudanda: mirabilesque eius in eloquiis formarum facturae supermundanis oculis intuendae.» Ac si diceret: Postquam secundum nostram existimationem bene ostendimus quid sit hierarchia ex definitione eius proposita; nunc consequens est, ut laudemus angelicam hierarchiam, id est ut ostendamus quantum laudata sit in Scripturis sacris, sive quantum ex iis, quae de ipsa dicta sunt, laudabilis appareat, demonstremus. Et ad hoc demonstrandum conveniens est ut intueamur supermundanis oculis, id est spiritualibus, et spiritualiter videntibus oculis mirabiles facturas, id est compositiones vel adaptiones formarum, quae in eloquiis sacris illi attribuuntur, ad invisibilem eius naturam demonstrandam. Ideo enim spiritualibus oculis ea, quae visibiliter proponuntur, intuenda sunt, ne hoc solum esse putetur quod videtur, ne mens in illo remaneat quod foris conspicit. Sed per illud quod exterius in demonstrationem proponitur, ad illud verius et sublimius contemplandum invitatur.

Ideo sequitur: «Ut ascendamus in deiformissimam eorum» scilicet angelorum, «simplicitatem per mysticas formationes.» Ideo, inquit, «super mundanis oculis intuendae sunt mirabiles formarum facturae, ut per ipsas mysticas formationes» extrinsecus consideratas excitati, intrinsecus «ascendamus ad deiformissimam» ipsorum angelorum «simplicitatem.» Quasi enim multiplicitas quaedam angelis est ipsa, per quam exterius demonstratur mysticarum formationum veritas. Simpliciter autem illorum spiritualis et invariabilis naturae suae unitas est. In multiplicitate ergo sua deiformitatem non habent, sed in simplicitate: quia in ea parte, qua per visibiles formas demonstrantur, corporeae naturae similitudinem assumunt. In ea autem parte, qua spirituales ipsi et incorporea natura intelliguntur, ad imaginem, et similitudinem Dei respiciunt. Quae similitudo non solum deiformis, sed etiam deiformissima appellatur; quia cum eadem ipsa in hominibus quoque inveniatur, in angelis tamen excellentior creditur.

Sequitur: «Et simul omnis hierarchiae scientiae principium laudabimus in divina religiositate, et perfectissimis gratiarum actionibus.» In eo, inquit, quod angelicam hierarchiam laudabimus, simul etiam laudabimus divinam, et summam hierarchiam, quae principium est omnis scientiae hierarchiae, id est quam habet omnis hierarchia, et per quam disposita est omnis hierarchia, quia omnis hierarchia et per eam disponitur et ab ea illuminatur. «Laudabimus, inquam, principium omnis hierarchiae,» scientiae, non tamen definitione et demonstratione sicut angelicam, nec definitione et comprehensione sicut humanam, quarum altera invisibilis per visibilia demonstratur; altera visibilis in seipsa cognoscitur. Sed laudabimus divina religiositate, et perfectissimis gratiarum actionibus. Neque enim demonstratione laudatur, quod incogitabile est, neque comprehensione laudatur, quod est incomprehensibile. Sola ergo religione et gratiarum actione Deus laudari potest, qui investigari et comprehendi non potest. Si ergo dicendo non potes, lauda vivendo. Quod lingua non explicat vita bona commendat; bona voluntate contingitur, qui per scientiam non investigatur. Si ergo non comprehendis ipsum, vivendo secundum ipsum, tende ad ipsum; hoc est laudare divina religione. Rursum si dicere non potes ipsum, dicere potes quae data sunt ab ipso; dona eius optima commendare, ipsum ineffabiliter bonum praedicare; hoc est laudare perfectissima gratiarum actione, sic ergo laudabimus principium nostrum divina religiositate, et perfectissimis gratiarum actionibus. In ipsa autem laudatione principii nostri primo omnium hoc commemorandum est, qualiter divina bonitas, quae ad omnia diffunditur, primum creanda ad esse adduxit; postea gubernanda sub se constituit et nutrienda ad se reformavit. Hoc est, quod dicit: «Primum simul omnium,» id est primum ante omnia, oportet «illud dicere verum,» id est illam veritatem dicere, «ut,» hoc est qualiter, scilicet superessentialis divinitas «universali bonitate sua adduxit ad esse essentias eorum, quae sunt; substituens,» post creationem, videlicet disponens et ordinans, vel statuens sub se, et ordinans secundum se. «Est enim,» etc. Ac si diceret: Propter hoc divina bonitas ea, quae creavit, ad se revocat et reformat, quia proprium illi est ex insita benignitate illa, quae esse acceperunt ab ea, ut beate esse possint, ad suam communionem vocare; quantum scilicet unumquodque secundum ordinem conditionis suae, et modum capax esse potest participationis illius. «Est enim, inquit, hoc proprium causae omnium, et bonitatis super omnia,» id est bonitatis, quae causa est omnium, quia per eam facta sunt omnia, et super omnia est, quia trahit ad se facta a se; hoc scilicet proprium illi est, vocare ea, quae sunt, ad communionem suam, ut hoc est, sicut unicuique eorum quae sunt, definitur vel dispensatur ex propria analogia, id est mensura, et modo, et ordine. Nam in hoc ipso pulchritudo universitatis perficitur, quod non uno et eodem modo omnia, sed singula quaeque secundum ordinem et gradum suum varie, ac multifariam ad communionem divinae bonitatis revocantur, ut in eo quod non deseruntur, compleatur opus bonitatis; in eo vero, quod varie disponuntur ad decorem et pulchritudinem omnium opus sapientiae perficiatur. «Omnia igitur, quae sunt, participant providentiam ex superessentiali, et causalissima divinitate manantem.» Quandoquidem, inquit, hoc proprium est divinae bonitatis, ut omnia revocet ad sui participationem, ut conversa ad eam subsistant, quae ab ea processerunt, ut esse acciperent. Ergo «omnia quae sunt, participant providentiam,» id est provisum bonum, et provisam gratiam manantem ex ipsa divinitate, quasi de fonte, et primo principio omnis bonitatis, quae superessentialis est, quia in suae naturae excellentia omnibus essentiis, et subsistentibus naturis supereminet; et causalissima est, id est causarum omnium causa, et prima causa, quoniam ab eius bonitate procedit bonum omne quod rebus a se conditis omnibus, ut subsistant, participandum praebet. «Non enim fortassis essent nisi eorum, quae sunt, essentiae, et principii assumptione.» Ex hoc, inquit, probari potest, omnia quae sunt, divinam providentiam participare, quia aliter subsistere non possent, nisi ipsius divinae bonitatis, a qua omnia esse acceperunt, et in qua omnia subsistunt, participatione subsisterent. Omnia enim, quae sunt, nisi a divina bonitate principium accepissent, non incoepissent; et nisi in illa essentiam haberent, in eo quod sunt, non permanerent. Propterea ipsa principium omnium est, quam assumendo, et participando incipiunt; et essentia omnium est, quam assumendo, et participando subsistunt.

Unde sequitur: «Existentia igitur omnia eius esse participant.» Ac si diceret: Quia sine ea nihil subsistere potest, manifestum est, quod esse eius participant omnia, quae subsistunt. Ipsa ergo una et eadem existens in se divina natura quantum ad effectum, et virtutem, et operationem, omnibus subsistentibus, et a se creatis essentiis, et naturis, et principium est, a quo esse accipiunt, et essentia omnium est, in qua subsistunt; et vita est non omnium quidem (quia non omnia vivunt) sed viventium omnium vita est, ex qua, et per quam vivificantur, et vivunt; et sapientia est non omnium existentium, aut viventium, quia non omnia existentia, aut viventia sapiunt, sed sapientium omnium sapientia est; et intellectus, et ratio, a qua et per quam illuminantur, et sapiunt, et intelligunt, et discernunt.

Hoc est quod dicit: «Esse enim omnium est superesse divinitatis,» quia per esse divinitatis, quod super omne esse est, esse habet et subsistit quidquid est. «Viventia autem,» quae iam non solum esse sed et vivere ab ea accipiunt, participando eamdem vitam, quae est super omnem vitam, et eamdem vivificam virtutem participando, vivificantur, et vivunt. «Rationalia autem, et intellectualia,» participando «eamdem» ipsam sapientiam existentem «super omnem et rationem, et intellectum, per se perfectam, et ante perfectam,» id est supra omnia perfectam sapientiam participando, ratiocinantur, et intelligunt, et sapiunt. Ratiocinantur quidem investigando, intelligunt cognoscendo, sapiunt participando, ut una et eadem divina bonitas et subsistentibus essentia sit, et viventibus vita, et sapientibus sapientia. Ex quo claret, quod illa creata creatrici naturae similitudine, et veritate magis propinqua sunt, quae ab illa magis in dono perceperunt.

Hoc est quod sequitur: «Clarumque quod circa eam illae essentiarum sunt, quae innumerabiliter ab ea acceperunt.» Circa eam videlicet divinam naturam, id est propinquae et vicinae illi sunt, et immediate coniunctae, illae essentiarum, hoc est illae essentiae, sive naturae, quaecunque post ipsum esse datum innumerabiliter, vel multipliciter ab ea dona virtutum acceperunt. In quibus primo loco censentur coelestes illae et spirituales naturae angelorum, quae non solum per subtilitatem sapientiae rationabilia sunt, quia intellectu discernunt; sed per subtilitatem quoque spiritualis naturae intellectualia, quia solo intellectu in sua natura percipiuntur, et sensum corporis non contingunt; ac per hoc super omnia, quae sunt, factae sunt, quia vivunt; et super omnia, quae irrationabiliter vivunt, quia discernunt.

Hoc est, quod ait: «Sanctae ergo coelestium essentiarum dispositiones,» id est sancti coelestium spirituum ordines, «factae sunt participatione traditionis hierarchiae,» id est participatione gratiae, quae traditur hierarchiae secundum Deum ordinatae, «super ea, quae tantum sunt,» quia vivunt: «et super ea,» quae «irrationabiliter viventia sunt,» quia discernunt; secundum quae irrationabiliter viventia nos homines rationalia animalia vocamur et sumus. Nec mirum, inquit, est, si spiritus angelici non solum super existentia et non viventia et super viventia et non discernentia, sed etiam super rationalia et corporalia dignitate facti sunt, quia rationalia corporalia, id est homines, licet ad divinam similitudinem reformentur, non nisi corporalibus tamen mediantibus eruditi et excitati ad illam respiciunt. Angelica autem sublimitas super corporalia omnia constituta invisibiliter, et immediate nulla alia creatura inter ipsam, et Deum constituta, ad divinam similitudinem conformatur copiosius, et multiplicius ab illa gratiam hauriendo, et vicinius illam, ut proximam contemplando. «Invisibiliter,» ait, hoc est sine materialibus et corporalibus instrumentis et signis visibilibus in divinam imitationem seipsas conformantes; ipsae scilicet coelestium essentiarum dispositiones. «Et ad divinam similitudinem,» per imitationem et conformationem «supermundane,» id est spiritualiter «aspicientes copiosiores pulchre habent ad eam communiones,» id est multipliciores ab ea videlicet divina similitudine sumunt donorum spiritualium perceptiones, in quibus communionem cum ipsa habent, quia bonum eius in ipsis spiritualibus donis percipiendo et communicando, in ipsa et cum ipsa possident. Pulchre quidem, et pure, et sine corporali contagione, et materiali attactu; simpliciter in illud assumpto. «Attendentes» quidem «sunt omnem vitam,» id est summam vitam, in qua est omnis vita; et quae tota est vita, nec aliunde vivens, sed vita; ac per hoc percipientes ex summa vita omnem vitam, ut in ea ipso quod immediate plenitudinem vitae accipiunt in ipsis, vita nunquam deficiat.

Sequitur: «Ipsae ergo sunt primo, et multipliciter; et semper ad summum, quantum fas est, in conformatione divini, et inflexibilis amoris intentae; et principales illuminationes immaterialiter, et pure recipientes, et ad ipsas ordinatae, et intellectualem, habentes omnem vitam.» Ipsae, inquit, sunt intentae, ad summum videlicet bonum, primo quia immediate, et multipliciter quia perfecte, et semper quia sine intermissione intentae, «videlicet quantum fas est,» id est licitum, vel possibile creaturae positae, «in conformatione divini et inflexibilis amoris,» id est creaturae inflexibiliter vel immutabiliter Deum amanti; et per inflexibilem et divinum amorem ad Deum se convertenti, et reformanti. «Sunt etiam ipsae,» scilicet coelestes virtutes «recipientes principales illuminationes,» hoc est primo, et principaliter datas, immaterialiter sine corpore, et pure sine contagione. Immaterialiter sine visibili significatione, et pure sine erroris contagione. «Sunt etiam ordinatae ad ipsas,» videlicet illuminationes percipiendas, ut secundum differentiam ordinis differentia sit perceptionis; vel ordinatae ad illas per iustitiam sunt subiicientes se, et coaptantes divinae voluntati per omnia, ut in eo ipso gratiae illuminationem sine impedimento percipiant, quo ab eius veritate per desiderium iniquitatis non discordant. «Sunt» etiam «habentes intellectualem omnem vitam,» quia ipsum quod sunt, vita sunt, et eorum spirituales substantiae hoc ipsum vivere habent quod esse. Quia ergo in eis aliud non est, quod vivificat; et aliud quod vivificatur, sed unum ipsum totum; omnem vitam habere dicuntur, vel omnis vita esse, quia totum quod sunt, vita sunt, sicut et ipsa summa vita, in qua sunt, et in qua vivunt, omnis vita est; quia ex se vivit, et vita est, et totum quod est ipsum, vita est.

Sequitur: «Ipsae ergo sunt primo, et multipliciter in participatione Dei factae, et primo, et multipliciter manifestatrices divinae occultationis.» Ipsae, inquit, coelestes dispositiones «factae sunt in participatione Dei,» id est ut Deum et gratiam divinam participent; primo, quia nulla creatura ante ipsas: «et multipliciter,» quia nulla creatura supra ipsas. «Primo,» quia ante omnia: «et multipliciter,» quia plus omnia. Et sunt «manifestatrices divinae occultationis,» id est divinae gratiae invisibiliter et occulte sibi aspiratae, dum id quod ipsae intus ex occulta inspiratione percipiunt ad alios postmodum manifestando transfundunt. Vel «divinae occultationis,» id est divinitatis occultae et invisibilis manifestatrices sunt; quia in eis, et per eas invisibilia Dei ad manifestationem exeunt, cum claritas divina et in eis primum lucet, et per eas postea illuminat subiectos ordines provisorum. Propterea, ait, «dignae factae sunt selectim,» id est specialiter vel singulariter, «ultra omnia cognominatione angelica, eo quod primo in seipsas edunt divinam illuminationem, et per se in nos deferunt, quae supra nos sunt, manifestationes.» Propterea quia divinum lumen in ipsas primo loco se effundit, et per ipsas ad nos illuminandos postea descendit, dignae factae sunt ultra omnia, cognominatione angelica. Angelus quippe nuntius interpretatur. Qui ergo acceptam gratiam aliis ministrando deferunt, quid aliud quam auctoris et largitoris gratiae eiusdem nuntii sunt? Sed sunt nuntii, alii priores, alii posteriores. Angeli enim, qui primo loco gratiam divinam percipientes illam postmodum ad hominum cognitionem deferunt, quasi eiusdem gratiae primi nuntii sunt. Ipsi vero homines cum gratiam perceptam aliis praedicando, et annuntiando deferunt, nuntii quidem nominantur, sed primi nuntii non sunt, quia ab aliis primo illuminatis, et prius nuntiantibus, quod nuntiant, perceperunt. Propterea coelestes illi, et invisibiles spiritus et singulari dignitate, et propria cognominatione angeli nominantur; quia eis primum per occultam aspirationem manifestatur, quod de invisibili divinitatis luce in semetipsis aspiciant, et per eos primo loco ad nos transfunditur, quod per se ipsi ad nostram cognitionem manifestandum portant. Primo namque loco quasi ex occulto conceptionis divinae parturiendo, in seipsos divinam illuminationem edunt, non extrinsecus hauriendo, sed ab intus concipiendo lucem claritatis aeternae, ut abintus prodeat ad se, quod videant in se, et ad nos transfundant per se. Sic enim primo in semetipsis illuminationes divinas percipiendo per se, postea deferunt ad nos manifestationes ipsarum illuminationum, quae sunt supra nos. Nam «sic quidem donatae sunt nobis per angelos manifestationes,» scilicet divinae, «sicut theologia,» id est, sacra Scriptura «testatur. Et gloriosos quoque ante legem, et post legem nostros patres angeli ad divinum reducebant, quod agendum introducentes, et ad rectam veritatis viam ex errore, et vita immunda reducentes, aut ordines sacros mysteriorum supermundalium, aut occultas visiones, aut divinas quasdam ante praedicationes prophetice revelantes.» Ita, ait, sicut theologia, id est sacra Scriptura, testatur, manifestatur, manifestationes divinae nobis per angelos donatae sunt; quia et ante legem, scilicet datam, et post legem datam, id est sub lege et gratia, gloriosos patres nostros, id est electos et iustos, quorum vitam imitando filii sumus, angeli ad divinum, id est ad divinam cognitionem reducebant: quod agendum scilicet erat introducentes, id est iuste et pie ducentes vivere, et ad rectam veritatis viam ex errore, et vita immunda reducentes, hoc est, docentes recte credere, ut et fides illorum esset recta, et vita munda. Aut etiam revelantes ordines sacros mysteriorum supermundalium, id est secretorum coelestium de vita scilicet beata, et coelestis patriae gaudiis, et invisibili beatorum spirituum ordinatione, qualiter omnes in uno bono felices sunt, non tamen coaequales; et quod superiores sine superbia praelati sunt, inferiores sine miseria subiecti; aut ordines sacros mysteriorum supermundalium, id est secretorum divinorum revelantes, qualiter scilicet visibiliter et temporaliter ab hominibus impleri oportet, quod Deus invisibili, et secreta dispensatione agendum disposuit; aut etiam revelantes occultas aliquas visiones de praeteritis, sive praesentibus, sive futuris aliquid significantes; aut revelantes divinas quasdam ante praedicationes prophetice factas, id est praedicationes divinas, in quibus aliquid antequam fieret prophetice praedicabatur, revelantes, ut iis videlicet, quae dixerunt cognitionem futurorum, vel iis qui audierunt intelligentiam dictorum ministrantes, et in his omnibus sanctos viros sive ad rectam fidem, sive ad bonam operationem instruendo, ad divinam cognitionem et participationem reducentes.

Sequitur: «Si autem quis dixerit, et inde immediate fuisse quibusdam theophanias, discat et hoc sapienter ex sacratissimis eloquiis: quomodo hoc quidem quid est: Dei occultum nemo vidit, neque videbit.» Si quis, inquit, contra hoc, quod dixi, revelationes divinas per angelos ad hominum cognitionem venire dixerit, etiam angelis non mediantibus nonnunquam quosdam sanctorum Patrum ab ipsa divinitate revelationes accepisse, discat ex sacratissimis eloquiis hoc, quod, ipsum Dei occultum nemo vidit, aut videbit. Si ergo quis, hoc est aliquis dixerit inde, id est, a secreto divino fuisse scilicet factas quibusdam sanctorum theophanias, id est divinas apparitiones immediate, hoc est, primo loco in ipsos descendentes nulla alia creatura mediante; si quis, inquam, hoc dixerit, discat ille etiam hoc sapienter intelligere ex sacratissimis eloquiis, quomodo «nemo» unquam «vidit, neque videbit occultum Dei,» hoc est divinam naturam, quae occulta est et ab omni sensu remota. Vidit, dico, quid scilicet est hoc ipsum occultum; hoc est: Et si vidit in figura, non vidit in essentia; non vidit in specie, etsi vidit in significatione. Cumque hoc ex sacratissimis eloquiis cognoverit, intelligat quod humana mens ad inaccessibilis lucis contemplationem per semetipsam immediate accedere non potest, nisi theophaniis, id est apparitionibus divinis excitata sublevetur. «Theophaniae autem sanctis factae sunt [sed] secundum decentes Deum: perque quasdam sacras videntibus proportionalium visionum manifestationes.» Theophaniae inquit, id est divinae revelationes vel divinitatis revelationes sanctis factae sunt, non hoc quidem modo, ut mens humana in carne mortali posita, et intra sensum humanum constituta ad incomprehensibilem naturam contingendam immediate accederet; sed factae sunt secundum quasdam sacras manifestationes, sive visibilium formarum extrinsecus sensui adhibitas, sive imaginationum secundum visibilia intrinsecus animo ingestas, sive alio qualicunque modo altiori et excellentiori spiritaliter humanae rationi impressas, tali convenientia coaptatas, ut et ipsum Deum, de quo factae erant, decerent, et ipsis, quibus fiebant videntibus secundum proportionem uniuscuiusque, et capacitatem congruerent.

Hoc est, quod dicit: Sanctis factae sunt theophaniae secundum quasdam sacras manifestationes decentes Deum, et per manifestationes visionum proportionalium videntibus. Quae scilicet ita proportionaliter contemperatae erant possibilitati videntium, ut imperfectiores quidem inferiori et imperfectiori genere visionis coelestium veritatem perciperent; excellentiores autem sublimiori modo secreta divina cognoscerent. Et tamen sive in istis, sive in illis quidquid de Deo ad humanam cognitionem venire potuit, minus ipso, et quodammodo infra ipsum fuit. Hinc enim scriptum est: «Ea, quae sub ipso erant, replebant templum (Isai. VI):» quia omne quod mens humana in hac vita de cognitione illius capere potest, ineffabili maiestati eius aequari non potest. Tamen divina Scriptura manifestationes illas, quibus Deus mentibus humanis se revelat, theophanias, id est divinas apparitiones vocare consuevit; quoniam, etsi natura Deus non est, quod cernitur, secundum demonstrationem est, quia tamen per ipsum, et in ipso Deus manifestatur.

Hoc est, quod sequitur: «Ipsa igitur sapientissima theologia visionem illam, quae in ipsa est descripta, revelavit divinam, quasi in forma informium similitudinem ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam.» «Ipsa, inquit, sapientissima theologia,» id est, divina Scriptura, quae secreta divina sapienter ad humanam cognitionem educit, «revelavit pulchre,» id est, convenienter vocari theophaniam visionem illam, quae in ipsa descripta est, utpote «divinam similitudinem informium,» id est spiritualium, et corporalem formam non habentium naturarum, in forma visibili vel secundum visibilia sumpta expressam. Revelavit, dico, pulchre vocari theophaniam ex reductione videntium in divina, id est, quia per eam videntes in divina cognoscenda reducuntur, quasi per ipsam videntibus divina facta illuminatione et quidem divinis ipsis sancte perficientibus, id est, non solum ideo quia divina videntibus manifestavit, sed quia ipsos etiam videntes divinos effecit.

Sequitur: «Has autem divinas visiones gloriosi patres nostri perfecerunt, per medias coelestes virtutes,» id est mediantibus coelestibus virtutibus, per quas ad hominum cognitionem deductae sunt: adepti sunt, et consecuti, et perfecte comprehenderunt visiones istas gloriosi patres nostri.

Sequitur: «An non et sacram legislationem eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi donatam, ut etiam nos vere doceat divinos eam esse, et sacros characteres?» Nonne, inquit, «traditio eloquiorum,» id est, auctoritas Scripturarum, «dicit sacram legislationem,» id est, lationem sacrae legis, «donatam esse Moysi ex Deo per se,» nullum videlicet mediatorem commemorans in latione legis inter Deum et Moysen. Sed ipsum per se Deum Moysi locutum fuisse contestans: ut etiam doceat nos eam, videlicet legem, sacros esse, et divinos characteres, hoc est sacrorum et divinorum signa, ut per ea, quae visibiliter in legislatione gesta sunt, alia quaedam invisibilia significata et demonstrata ostendat, sicut scriptum est: «Facies ergo tabernaculum iuxta exemplar, quod tibi monstratum est in monte (Exod. XXVI).» Secundum hunc ergo modum et ipsa visibilis manifestatio ac materialis allocutio, qua invisibilis Dei hominibus se demonstrare voluit, Deus esse vel Dei esse dicitur, quia in ea invisibilis Deus ad manifestationem prodiit, et quae occulta erant sua ad cognitionem eduxit. In qua tamen visibili manifestatione ministerio angelorum mediante cuncta operatus est, ut id quidem quod visibile factum est, et Dei dici possit per primam auctoritatem, et angelorum per subiectam operationem.

Hinc est enim quod sequitur: «Docet autem et hoc sapienter theologia, per angelos eam in nos pervenire.» Non solum, inquit, testatur theologia legislationem donatam Moysi ex Deo immediate, sed docet etiam eam, scilicet legem, pervenire in nos, hoc est ad nostram cognitionem expositam per angelos, ut aperte demonstretur quod illa legislatio et Dei erat, ex cuius auctoritate processit; et angelorum erat, quorum etiam ministerium exhibuit. «Tanquam, inquit, divino legali ordine illud legaliter ponente, hoc est, per prima secunda in divinum reduci.» Ita, inquit, Scriptura legislationem Deo per angelos in hominibus ordinatam ostendit, tanquam ipso legali ordine divinitus facto illud legaliter ponente, id est instituente, vel sanciente, hoc est, secunda reduci in divinum per prima. Cum enim divina lex primum a Deo in angelos, ac deinde per angelos in homines processisse perhibetur, manifeste ostenditur quod per prima et superiora, secunda et inferiora ad divinam cognitionem reducuntur: et hoc non solum inter Deum et angelos, vel inter angelos et homines, sed in ipsis quoque angelis intelligi oportet, quoniam superiores inferiores ad divinam reducunt cognitionem. Quoniam et in ipsis angelis ordines sunt, alii superiores, alii inferiores: et qui superiores sunt, copiosius lumen divinitatis hauriunt, et ad eos qui sequuntur post se, illuminandos transfundunt. Et in ipsis quoque ordinibus, in quibus secundum parem dispositionem multi aequales sunt, haec legis definitio servatur, ut sint in divinae gratiae perceptionem alii primi, alii secundi, alii ultimi; et ii etiam, qui ordine pares sunt, non sint in gratiae perceptione aequales. Hoc est, quod dicit: «Etenim non solum et in super positis, et in subiectis animis, id est spiritibus; sed et in aeque potentibus ipsa lex definitur ex superessentiali principio ordinationis omnium, hoc est,» id scilicet, «per unamquamque hierarchiam,» id est sacram ordinationem, «esse et primas, et medias, et ultimas, et ordinationes, et virtutes:» et in ipsis ordinationibus, et virtutibus diviniores semper esse doctores, «et manuductores» divinorum, ut eos doceant, et adducant «in divinam adductionem, et illuminationem, et communicationem. In adductionem» per conversionem, «in illuminationem» per cognitionem; «in communicationem» per perceptionem.

Sequitur: «Video autem quod et divinum Christi humanitatis mysterium angeli primum docuere. Deinde per ipsos in nos scientiae gratia descendit.» Ex hoc, inquit, patet quod quae a Deo mandantur hominibus per angelos nuntiantur, quoniam et ipsum divinum mysterium humanitatis Christi angeli docuerunt, tam eos qui praedixerunt et crediderunt, quam eos qui viderunt et susceperunt. Et deinde, hoc est, consequenter per ipsos angelos in nos huius scientiae gratia descendit. Sic ergo, sicut videlicet Christi nativitas per angelos nuntiata est: nativitas quoque praecursoris eius per Gabrielem angelum legitur nuntiata. «Sic, inquit, divinissimus Gabriel Zachariam quidem summum sacerdotem docuit mysteria, hoc est, puerum nasciturum ex ipso contra spem,» quia ex sterili matre et sene patre: gratia divina «Prophetam fore manifestandae virilis divinae operationis Iesu mundo divinitus et salutariter.» Ac si diceret: Divinissimus Gabriel docuit Zachariam summum sacerdotem, quod puer nasciturus ex ipso propheta foret operationis Iesu virilis; quia in natura humanitatis, qua sexum carnis assumpsit, exhibita est; et divinae, quia per potentiam divinitatis, in qua etiam carnem suam condidit, est perfecta. Operationis, dico, manifestandae mundo per eum divinitus, et salutariter, hoc est ad salutem mundi divinitus proventuram. Docuit enim idem divinissimus Gabriel «Mariam quomodo,» scilicet «in ipsa foret complendum divinum mysterium ineffabilis divinae formationis.» Quod scilicet divina operatio ineffabiliter super usum, et legem naturae de carne ipsius virginis sine virilis seminis admistione carnem sumeret, et eam indumentum Verbi aeterni mirabiliter formaret. «Ast alius angelorum Ioseph erudiebat, quomodo vere implerentur divinitus promissa progenitori David.» Id est, quomodo implerentur ea, quae promissa erant divinitus, hoc est, a Deo progenitori eius David.

«Alius vero pastores tanquam multorum reditu, et silentio purgatos evangelizavit: et cum eo multitudo exercitus coelestis illam valde laudabilem tradebant iis, qui in terra sunt, doxologiam. Alius, inquit, rursum angelus evangelizavit pastores, tanquam purgatos, et puros effectos multorum reditu,» id est separatione vel segregatione multitudinis, et tumultus, et strepitus; et purgatos etiam silentio, id est quiete mentis et pace interna, ut in hoc ipso digni Evangelio, et Evangelico fierent alloquio, quod seorsum a multitudine ad semetipsos redeuntes in silentio, et quiete mentis constituti spiritalis annuntiationis capaces exstiterant. Unde paulatim crescente gratia post unius evangelizationem coelestis exercitus multitudo auditur, qui illam valde laudabilem doxologiam, id est hymnum gloriae, tradebant iis qui in terra sunt hominibus scilicet bonae voluntatis.

Sequitur: «Respiciamque et ad excellentissimas eloquiorum luminis apparitiones.» Ac si diceret: Non solum in iis, quae de Verbi incarnatione hominibus per angelos nuntiata sunt, apparet, quod divinorum cognitio ipsis angelis mediantibus et ministrantibus ad homines descendit; sed in ipsa quoque persona Verbi incarnati idem videri potest: quae licet divinitatis maiestate angelis imperaret, ea tamen, quae circa eius humanitatem temporaliter facienda fuerant, per angelos voluit dispensari: in hoc ipso conditionem humanitatis dignanter suscipiens, quod omni necessitate carens sola dispensatione ad exemplum humanitatis, et documentum veritatis dispositionibus angelicis se inclinavit. «Respiciam, inquit, etiam ad excellentissimas apparitiones eloquiorum luminis,» id est apparitiones ipsius Iesu Christi, quando videlicet ipse Iesus, qui lumen est verum, in carne assumpta visibilis apparuit. Quae apparitiones luminis excellentissimae existunt, prae caeteris omnibus apparitionibus eloquiorum, id est prae caeteris omnibus apparitionibus quae in eloquiis sacris referuntur; quia nunquam prius ita excellenter Deus mundo se manifestavit, sicut quando in carne assumpta ipse visibilis apparuit. Ad has igitur, inquit, apparitiones luminis excelsissimas prae omnibus apparitionibus eloquiorum respiciam, ut in eis etiam hoc probem, quod divina arcana in homines per angelos dispensantur. Si enim circa illum hominem, qui super homines est angelica dispensatio non est repudiata, quanto magis in eis, qui peccato obnoxii sunt, et in tenebris ignorantiae constituti probatur esse necessaria. In illo ergo homine, qui caput est hominum, agnoscere possumus quid de aliis hominibus, membris eius sentire debeamus.

«Video enim, inquit, quoniam et ipse Iesus supercoelestium essentiarum in superessentialis essentia ad id, quod secundum nos est, immutabiliter veniens, non resilit a se ordinata et assumpta humana ordinatione.» Ipse, inquit, Iesus, qui secundum divinitatem suam, qua universa subsistunt supercoelestium quoque essentiarum, id est angelicorum spirituum, qui non solum terrena puritate, sed et coelestia quoque subtilitate transcendunt, essentia est; nec solum essentia, quia in eo subsistunt; sed superessentialis essentia, quia ad eius aequalitatem non pertingunt. Ipse Iesus cuius ineffabilis maiestas et divinitatis potentia ipsos quoque angelos et portat per gratiam, et transcendit per naturam, veniens ad id quod secundum nos est, hoc est, ad susceptionem carnis, quae nostrae naturae erat, et nobis similis erat; et immutabiliter veniens, hoc est, sine diminutione, vel mutatione suae divinitatis, non resilit ab humana ordinatione, hoc est, ab ordinatione sive lege humanitati debita. Ordinatione, dico, primum ab eo ordinata, quando prius hominem instruxit: postea ab eo assumpta quando humanitatis formam et naturam suscepit. Si autem humanam naturam assumpsisset, et humanam conditionem respueret, ab humana ordinatione resiliret. Quasi enim resilire illi esset, id, quod per naturam assumpserat, per conditionem nolle tolerare. Nunc autem veniens ad humanam naturam per assumptionem carnis, ab humana ordinatione non resilit per custodiam humilitatis. «Sed obediens subditur dispositionibus Dei Patris per angelos,» circa eius humanitatem administratis: «et per medios ipsos» angelos, id est mediantibus ipsis angelis «annuntiatur Ioseph,» utpote paedagogo infantiae eius, «recessio» ipsius «filii» Dei «ad Aegyptum» a Patre Deo disposita, «et iterum ad Iudaeam ex Aegypto traductio,» sive reductio. «Sed et ipsum, inquit, videmus per angelos sub paternis legislationibus ordinatum.» Ipsum videmus ordinatum per angelos, hoc est, dispositum, «sub paternis legislationibus,» id est sub mandatis legalibus, quae mandata ii, quos secundum carnem patres habuit et antecessores, acceperant observanda. Sub his itaque mandatis legalibus ordinatus est per angelos, quando secundum legis paternae praecepta et circumcisus est die octava, et quadragesima die in templo cum muneribus, et hostiis praesentatus, legem per angelos datam observans Dominus angelorum.

Sequitur: «Insto enim dicere, ut scienti nostris sacerdotalibus traditionibus expressa, et de angelo ipsum Iesum confortante.» Parum est, inquit, quod dico, quod Iesus in humanitate ab angelis sub paternis legibus ordinatus est: qui in eadem humanitate ab angelo passioni propinquans etiam est confortatus. Insto dicere, quod fortasse si prius dictum non esset, credibile omnino non esset. Insto dicere et de angelo ipsum Iesum confortante. Insto dicere, quod et ipse ego sine admiratione proferre non possum, quod credo certe, et studeo: quod si inscienti dicturus essem, dicere omnino non praesumerem. Insto dicere, quod tam magnum est, ut a parvis scientia comprehendi non possit; tam mirabile, ut a parvis fide non possit credi, de angelo ipsum confortante. Insto dicere, quod si a me dictum putaretur, non crederetur. Tibi autem scienti quae expressa sunt, id est manifeste prolata a nostris traditionibus sacerdotalibus, id est a Scripturis, quae nobis traditae sunt a sacerdotalibus, et sacra ministrantibus ac sanctificatis viris, tibi audacter insto dicere veritatem, nihil haesitans de tua fide, quae firma est, et scandalum non recipit, habens discretionem quid factum, quid dictum sit. Tibi ergo, o Timothee fili, ut scienti nostris sacerdotalibus traditionibus expressa, tibi fiducialiter «insto dicere et de angelo Iesum confortante,» ut in hoc sine dubitatione patescat, quantum humanitas secundum divinam ordinationem angelicae dispensationi subiecta sit quae in homine de tempore passionis ab angelo confortari voluit; non tamen quaerens auxilium, sed formans exemplum; non habens necessitatem, et tamen monstrans conditionem. Propterea ergo «insto» tibi «dicere, et de angelo ipsum Iesum confortante.» Aut etiam hoc «insto» tibi «dicere, quod ipse Iesus per nostram salutarem beneficam, et manifestatoriam veniens ordinationem, angelus magni consilii appellatur.» Hoc est quod ipse Iesus appellatur «magni consilii angelus, veniens,» hoc est, in eo quod venit ad nos, per nostram ordinationem, id est secundum quod ordinaverat, vel ordinatum erat venire in nostra natura: quae ordinatio salutaris erat, et benefica, et manifestatoria. Salutaris in redemptione, benefica in gratiae largitione, manifestatoria in glorificatione. Salutaris, quia a morte redemit; benefica, quia redemptis ad iustificationem dona gratiarum contulit; manifestatoria, quia primum iustificandis Deum in humanitate visibiliter videndum proposuit, et postea iustificatos per visionem humanitatis ad contemplationem divinitatis perducit. Secundum hanc ergo «manifestatoriam ordinationem veniens Iesus angelus magni consilii appellatur.» Quia, «ut ipse angelus dicit, quaecunque audivit a Patre, annuntiavit nobis.» Si ergo angelus nuntius dicitur, merito et ipse Salvator nuntius vocatur. Qui voluntatem Dei Patris nobis annuntiat, et interna bona per Spiritum suum nostris mentibus aspirando revelat. In quo etiam dignitas angelica manifeste ostenditur, quod et ipse Salvator ad nos mandata Patris deferens angelus cognominatur. Nam, cum summa nostrae salutis per redemptionem non sine angelica cognominatione perficitur, patet quod et caetera quoque, quae ad eamdem salutem pertinent, angelica, administratione dispensantur. Et haec quidem de angelica cognominatione dicta sunt.

Caput V: Quare omnes coelestes essentiae communiter angeli dicuntur, et specialiter proprias, praeterquam primi et secundi ordinum habent agnominationes

Caput VI: Quae sit prima coelestium essentiarum dispositio: quae media, et quae ultima

Caput VII: De seraphim et thronis, hoc est de prima angelorum hierarchia

Caput VIII: Caput VII (continuatio)

Caput IX: De dominationibus, et potestatibus, et de media eorum hierarchia

Caput X: De principatibus, archangelis et angelis, et de ultima eorum hierarchia

Caput XI: Synagogae angelicae ordinationis repetitio

Caput XII: Quare omnes coelestes essentiae communiter virtutes coelestes nominantur

Caput XIII: Quare secundum homines hierarchiae angeli vocantur

Caput XIV: Quare a seraphim dicitur purgatus fuisse propheta Isaias

Caput XV: Quid significat traditus angelicus numerus

Caput XVI: Quae sunt formativae angelicarum virtutum imagines, et quae deinde, id est et reliqua?

↑ Top of work